Francesco Rolandello carmina 1, 1

1. ad Federicum tertium imperatorem,
cum ab eo laurea donaretur, intra horam composuit

Salve, sacra hominum rerumque immensa potenti

Numine maiestas, quam verus conditor orbis

Tutatur, pulchroque dedit moderamine habenas.

Te precor et supplex tremebundo carmine posco,

5

Si videor merito Musarum munere dignus,

Phoebeam capiti da circum, Maxime Caesar,

Laurum, quam teneris optavi semper ab annis.

Tertius at nostras si iam venisset ad aures

Caesaris adventus prius hic, modo culminis omnes

10

Scripsissem subito versus quos nostra Thalia

Edidit et pulchre posuissem ex ordine cunctos;

A te principium fieret, finisque teneret

Caesareum nomen Federici et cuncta sonarent

Carmina quae probitas, virtus, clementia, mores,

15

Imperiique decus, tam magni gloria regni

Floreat in sancto rerum moderamine, quod tangit et Indos,

Parrhasis et Coeli, qua iuncta est parte Draconi,

Nec non unde Auster flagrantibus evolat oris,

Et qua nox Coelum nigro velamine vestit.

20

Polliceor sed plura quidem me scribere, sancta

Maiestas, reditus felici tempore, Caesar,

Offerre et titulis excelsi culminis amplo

Imperio; sed nunc pro tempore suscipe pauca,

Quae argumenta dabunt quo nostra haec Musa cothurno

25

Gaudeat et quae sit dicenda ad carmina vires.

Quare age et haec vultu, quaeso, dignare sereno,

Qui terram imperio et totum temperat orbem.