Galeotto Marzio carmina, 11

11. ad Federicum Caesarem

Rex Italum venit, populi, gaudete, ducesque!

Hunc tu, Roma parens, semper veneranda per orbem,

Suscipias laetis ulnis claroque triumpho!

Huic regale decus meritamque impone coronam,

5

Federicus enim bello ceu fulmen in armis.

Exuperat tantum magnum gravitate Catonem,

Dardanium pietate ducem Zaleucon et aequo,

Lumina pollutas quantum caelestia terras.

Nuper ab empyrio delapsus Caesar Olympo

10

Iustitiae cultor, quo non ingentior alter

Surgit in adversos hostes et fulminat ense,

Nec quo liberius, nec quo clementius unquam

Supplicibus veniam et summos ferat alter honores.

Hoc te felicem, nunc hoc sub rege beatam,

15

Romula terra, vides; redeunt iam pristina regna,

Federicus enim Marius magnusque Camillus,

Hic Decius sanctusque Cato divusque Metellus,

Scipiadae gemini, rediit nunc Curtius ille,

Roma, tibi summos iam nunc aucturus honores.

20

Adde, quod hic summa divorum a stirpe creatus,

Consilio clarus, cultor virtutis honesti,

Servator tutorque boni vindexque malorum,

Huic decor et mixtus verborum maximus alma

Cum gravitate lepos, hic religionis amator,

25

Brachia diffudit longe lateque per orbem,

Non quo regnandi nec honoris caeca cupido

Flexerit, attonito sed quo depelleret orbe

Numina falsa, malum cultum moresque malignos.

Hic ille est regno, quo nunc sublimior astat,

30

Praestat eo cunctis sese summissius omni

Maiestate gravis, toto celebrandus in orbe.

Salve, vera dei proles, rex inclite, salve,

Ausonidumque salus et spes certissima nobis,

Italiae columen rerum et tutela suarum.

35

Tu portus requiesque viris, tu pacis amator,

Nanque fides et sancta tibi concordia curae,

Nulla animi labes, te nullus flexit honoris

Ambitus atque tuis cessit fortuna triumphis,

Nanque ipsam virtute potens et fortibus armis

40

Exuperas stabilemque facis, nec lubrica labi

Possit et abscedens summis permisceat ima.

Te duce Romani redeunt clarique triumphi.

Hesperiae squalebat ager, nunc diruta paene

Moenia, magnanimus quondam quae condidit ille

45

Romulus, et vomer fuerat conflatus in ensem,

Caesaris adventu iam sunt tranquilla per orbem

Tempora, pax venit atque enses et proelia cessant.

Hinc igitur laeti tendant ad sidera cantus,

Laetitia sacris date nunc pia thura precesque.

50

Hunc proceres magnique duces cum principe reges,

Hunc urbes populique tremunt numenque verentur.