Galeotto Marzio carmina, 9

9. versus sub insignis cuiusdam praetoris

Franciscus quo more viros Loredanius heros

Rexerit, advortas, depressit nanque superbos

Supplicibusque dedit veniam, vir pacis amator,

Non aquilam passus trepidas vexare columbas

5

Eripuitque lupi miseros e faucibus agnos,

Omnia nam voluit sapientis lance videre.