Galeotto Marzio carmina, 6

6. in laudem Gentilis

Clarus adest bello Latio Gentilis in orbe

Et procerum populique pater, spes unica, summo

Imperio, Venetum populi, gaudete, ducesque!

Aequiperat veteres mira gravitate probatos

5

Hic pietate viros, hic religione fideque

Summus et aethereas fama venturus in arces.

Cautius hoc nemo novitque sagacius unquam

Hostibus ingruere et fortes impellere turmas.

Quidque, quod et vallum summa iacit arte peritus

10

Militiae, munit fossis atque aggere castra,

Convehat ut miles tuto sua pabula, tutus

Corpora procuret, sic tiro tutus aquetur.

O quotiens hostes, quotiens bellare coegit

Magnos ipse duces atque ipsi vertere terga.

15

Invitus nunquam cessit Martemque diremit.

Primo hic aspectu montes et flumina callet

Vrbis et ipse situs, ideo, tormenta virosque

Ordine cum posuit, urbes expugnat et arces

Incautosque hostes punctim caesimque lacessit.

20

Hostibus innumeris saevis conflixit in armis

Parva saepe manu. Mira hic virtute vel arte

Elicit ad pugnam claros belloque togaque

Strenuus hic miles, dux prudentissimus idem,

Palladis armisonae et duri Mavortis alumnus.