Tito Vespasiano Strozzi eroticon 4, 12

Reference basis text: Anita della Guardia, 1916

Editing of the digital edition: Cristina Zanatta


12. de leone Borsii Ducis

Clausus in extremis regalis partibus aulae,

      Ecce fremit libyco missus ab orbe leo.

2a

Infremit insubri missus ab orbe leo.

Artificique locum paries munimine cingit

      Vndique, et egressum ferrea claustra negant.

5

Addidit huic operi tutam Dux Borsius arcem,

      Turbaque subiectam despicit alta feram.

Ipse modo immiteis tauros, nunc obiicit illi

      Terribileis ursos fulmineosque sues.

Nec mora, concurrunt, sua quilibet expedit arma:

10

      Pugnatur cornu, dentibus, atque pede.

Aspera sanguineus miscet certamina Mavors,

      Atriaque horrendis vocibus ampla sonant.

Hunc ardens animi vigor, at metus excitat illum.

      Audacemque inter saeva pericla facit.

15

Alter pugnat uti sese tueatur ab hoste,

      Alter at insano caedis amore furit.

Vis superat, tristem dirimit victoria pugnam,

      Et tellus multo sparsa cruore madet.

Tum super assistens morientia corpora calcat,

20

      Et laniat victor membra cruenta leo.

Haec eadem parvis, timidisque animalibus, ultro

      Scit virtus posita parcere saevitia.

Illaesum leporem catulumque impune vagari

      Ante suos oculos mitis et ora sinit.

25

Nec reor hanc illi naturam infundere mentem

      Sed domini exemplis utitur ipse sui.

Odit enim tumidos fastus, atque impia facta,

      Borsius et probitas hoc duce tuta viget.

At modo, cum ruerit praeceps in fata puellae,

30

      A domino penitus dissidet ille suo.

Sustulit ingratus, cui quondam plurima debens

      Pectendasque iubas et fera colla dabat.

Dux pius et factis hominum sua proemia reddit,

      Et nulli, quamvis laesus, obesse cupit.

35

Qualem se vero caris praestabit amicis,

      Hostes qui facile norit amare suos?

Ergo cum Patriae te dicimus esse parentem,

      Rex bone, sunt meritis haec leviora tuis.

At si dignus honos et par virtutibus amplis

40

      Quaeritur, humanae non opis istud erit.

Quod licet in terris veneramur numina Borsii

      Certaque, ni renuis, iam tibi templa damus.