Galeotto Marzio carmina, 1

1. de laudibus et comparatione fratris Antonii et Orphei

Aonio vates perfusus nectare sedes

Inferias adiitque domos et tecta tyranni

Orpheus et cithara manes commoverat omnes.

Flumina iam steterant, Phlegethon iam frigidus ipse

5

Attonitusque Charon tali pro carmine cumbam

Liquerat et miseris patuerunt flumina dempto

Nummo et, quae fuerant annos per litora mille

Errantes animae, - nullo prohibente - per omnes

Elysios peragrant et sanctis crimina miscent.

10

Aspice, quae vires et magna potentia vatis

Threicii fuerit, fluvios, cum saxa, leones

Atque feras omnis, sed inexorabile vulgus

Femineum dulci potuit non flectere cantu.

At Bittuntaeus divino afflatus amore

15

Pectora cum solvit mentemque aperire deorum

Incipit et magni reserat praecepta tonantis,

Ponere duritiem tum mollia saxa videres

Mulcerique lupos et corpora saeva ferarum

Et, qui perpetuo solvebant corpora luxu,

20

Tunc casto fieri, tunc ad meliora reduci.

Mirum est, humano gaudent qui sanguine fuso,

Audito ponant crudelia pectora cantu;

Hic, qui nummorum nimio cumulabat hiatu

Montes et cordi fuerant praeda atque rapinae

25

Et solitus spoliare deos, nudare rapaci

Pupillos dextra miserosque in carcere taetro

Trudere continuis augens sua praedia raptis,

Exuit agrestes animos verbisque tremendis

Antoni motus partos ex fenore nummos

30

Pauperibus donat victuque et vestibus omnes

Afficit aere suo natasque locavit egentum.

Et qui continuo complebas viscera potu

Accirique tuo mandabas, improbe, ventri

Pavones leporesque et mullos, ostrea, rhombos,

35

Pro quibus, et nautas et servos aequora, silvas

Rimari miseris fato impendente iubebas,

Aera cum magno turbabant flamina motu:

Credere vix ausim, discis tunc viscera parvo

Contenta esse cibo et lautas contemnere mensas,

40

Cum Bittuntaeo reboant delubra canente.

Qui quondam fuerant auroque ostroque superbi

Quique suum spectant alterno lumine semper

Pectus, si folium labens, si ex aere penna

Purpureas pallas et vestes illinet ipsas,

45

Cum chlamydes undant, cum pectora lata tumescunt,

Tunc ponunt fastus seque ad meliora reducunt.

Abdicat hic pompas, hic vestes murice tinctas

Despicit et vilis graditur centonis amictus,

Contracti vultus huic, herbea lumina fronsque

50

Demissa, hic mento tangit sua pectora summo,

Hic et humi fixos oculos, ille ora tenet nunc.

Ipse ego conspexi, quos segnis inertia nexu

Continuo arcebat artus infusa per omnes

Et testudineo peragentes omnia motu,

55

Desidiamque animi tepidos et linquere mores,

Temnere delicias, operas navare paratos,

Cum Bittuntaeo resonabant pulpita cantu.

Moribus infelix, cui nil natura bonorum

Affert, qui cruciat semperque extorquet habentes,

60

Antoni verbis et sacra voce quiescit.

Et qui sollicito tales in pectore questus

Volvebantque avide verba indignantia secum:

Quis deus insequitur? quaenam fortuna gubernat

Mendicos? pauper fuerim cum semper egensque,

65

Ille domus amplas, famulos et corpora centum

Servitio lauroque tenet, quot praedia passim?

Et quae sunt segetes et rerum copia? quantus

Nummorum census? quam magna armenta gregesque?

Quam mensam? quos ille cibos? quas devorat escas?

70

Huic nati centum, totidem, quas pulcher Apollo

Afflavit, natas, crines et lumina tanque

Sidere Cypriacaque dedit cum pectore colla

Candidiora dea? Mihi nullus filius aeque

Ac nata et misero complentur viscera victu.

75

Vix potui, magno saevit cum turbine ventus,

Hac serapellina nudum deferendere corpus

A pluviis, famuli mihi nulli et quippe futurus

Nullus honos nullique Lares armentaque nulla:

Deponunt questus et, res miseranda relatu,

80

Qui capiant socios summa ad fastigia duci

Exoptentque illis, ut voto singula cedant:

Cum Bittuntaeus sacros e pectore cantus

Depromit resonantque viro cum templa canente.

Non ego, si magnum spirarent corda Maronem

85

Atque caballino manarent carmina fonte,

Ipse meo possem complecti carmine cuncta.

Hic pravos mores antiquaque crimina ponit,

Ille malos vitat, sanctos imitatur amatque,

Denique praeconis cunctas vulgata per urbes

90

Iussa bonos reddunt homines, ut numina laudent.

Antoni nimio tactus Galeottus amore

Haec lusi, non quo tantum describere morum

Virtutisque tuae, quod non maiora supersint,

Credam, sed quodam, quo tu manare putares,

95

Quicquid id est, cumulo et, quaecumque ferentur amoris,

Pignus amicitiae et nostrum quo carmen haberes.

Dicimus ergo vale, veri tu praeco tonantis,

Hoc solum cupias, ut nobis nomina semper

Ore tuo, precibusque tuis praesentia fiant,

100

Defensent animam cuncta et per secula nostram.