Basinio da Parma carmina varia, 20

Reference basis text: F. Ferri, 1925

Editing of the digital edition: Michela Naccari


20. Ad beatissimum patrem dominum nostrum
dominum Nicolaum summum pontificem Quintum
Basinii Parmensis epistola

Quinte pater, vero populum quem vincere virtus

Nomine sacra dedit, decus o quicunque fuere

Maxime pontificum nec non quicunque futuri,

Saepe rogant homines mirati multa, tuo quid

5

Tempore turba recens vatum numerosa per urbis,

Rura per et villas, pagis monstretur et ipsis.

Respondere quibus soleo te principe reddi

Praemia coepta, vigent musae quis; artibus inde

Redditus omnis honos, quod non multique priores,

10

Nec pater Eugenius, quanvis mitisque piusque,

Fecerat. At tu idem quondam quem fata, tenore

A primo rerum, mundi statuere labantis

Rectorem, quem sancta fides, quem vita beatum,

Ablatum sero terris, immittat Olympo,

15

Cuius et auspiciis Latii pacata potentis

Omnia, cuius honos hominesque deosque valeret

Ire super, vatum mentis non passus inertis.

Praemia quanta pater dedit in romana Quirinus

Carmina, quanta bono se Mecenate secutum

20

Virgilius superas rediens fateatur ad auras;

Tanta bonis ausus tu reddere dona poetis.

Doctus enim dulcis musas, quid carmen et artes

Ingenuae praestent animis aevique futuri

Laudibus et famae ventura in saecula nosti.

25

Quare, si qua venit nostris facundia lustris,

Munere quippe tuo est spes addita vatibus omnis;

Et tibi cum placeant Graiae nostraeque camenae,

Haud indigna putem, si me quoque partibus istis

Addiderim pandamque libens quae mente locarim.

30

Per te tota suis defluxit Graecia nostrum

Fontibus in Tyberim, per te, qui verteret ipsos

Historicos Graiosque alios, Theodorus in urbe est:

Maximus orator, sapiens et amator honesti;

Et quem recta putes magni transferre Platonis

35

Omnia, sive velis numeros pedibusve solutos

Ducat ut in Latium libros, ipsumque, placebit

Si tibi, Aristotelem, quem barbarus unus et asper

Verterat infelix linguae ratione tenendae

Ignota: haec eadem iubeas si reddere nostris

40

Graeca legenda viris, poterit Theodorus ad unguem

Vsque polita sequi; neque enim praestantior alter

Ingenio, neque enim est alius qui Socratis aeque

Divinas illo studiorum noverit artes.

Forsitan id rogites, quid non ego vertere magnum

45

Meonium aggrediar; quanquam mirabile forsan

Hoc audere tibi videatur, amore mei me

Fallere si videar; neque enim se noscere quisquam

Metirive suas vires queat: omnia magna

De se quisque putat, ceu pessimus ille Pelasgum,

50

Infimus ille virum Thersita, tacentibus ipsis

Regibus, exclamat magnumque infestat Atridem.

Sed si Virgilii ingenium mihi grande daretur,

Doctus item ut fuerat; qualis cecinisse videmus

Illum, ego si facerem versus, convertere nunquam

55

Experiar magni memorabile carmen Homeri.

Pleraque si vertas, videantur rustica vel non

Digna satis. Quis enim Martem Iove murmure natum

Vt puerum inducat plorantem? sed tamen illic

Et sermone illo videatur idoneus. Ergo

60

Virgilius partes aliena in parte reponit,

Argumenta locis mutans, non fidus, ut aiunt,

Interpres; multas rapuit multasque reliquit

Consulto partis, quas ut sua cuncta, redegit

Carmina in unius bene iunctos corporis artus.

65

Felix et sapiens vates, qui mente poetae

Divini fretus, verbis ea ferre Latinis

Maluit, in longos quaecunque probaverat usus

Aetas multa prior, totos quae triverat annos

Lector; hic, Herculeae clavam qui demere dextrae

70

Ausum se memorans, longo se prorogat aevo.

Hunc ego, siquid adhuc cupiam transferre, sequendo

Scribam aliquid. Sed enim neque vis neque tanta cupido

Est mihi, quandoquidem, Venusini vatis honesto

More, sequor tenues tenui sermone camenas.

75

Nec non et satyras et rustica carmina pono;

Magna sed interdum quaeque et Lucanus et ipse

Statius ignoret, quorum patria utradue multum

Barbara carminibus nocuit fortasse Latinis.

Durus uterque nimis, sed durior omnia circum

80

Lucanus, quanquam terras et flumina et urbis

Virtute eximia memoret: tum caetera nusquam

Doctus et omne trahens praeduro cortice robur.

Sed rude quicquid agit; neque enim decet esse poetam

Assiduum in verbis, qualem docuisse videmus,

85

Cum pater egregiam monstravit Horatius artem,

Quem sequimur; pater est qui carminis, auctor et artis.

"Sint delicta licet, quibus ignovisse" volebat,

"Nec semper feriat quodcunque minabitur arcus";

Verum haec interdum. Sed semper ineptus eodem

90

Cuncta modo exequitur veluti mare, murmure crebro

Cum fremit assiduisque sonans impellitur undis.

En bonus ecce Maro versa tractanda pedestri,

Inferiore canit; magno quae digna cothurno,

Tollit in aethereas vates animosior auras:

95

Nimirum auctorem divinae mentis Homerum

Sortitus cunctis imitator maximus actis.

Ille Helenam (ut loquitur demissis femina verbis)

Inducit victo referentem verba marito:

"Venisti a bello, o utinam pudor ipse perisses!

100

Forti victe viro, prior et meus ille maritus

Qui fuerat, vicit: quin iam Menelaon ad arma

Primus iniqua vocas? Illo sis fortior, ultro

Viribus atque manu memoras hastaque, superbus?".

Nonne vides quali mulier sermone moretur?

105

Rebus in egregiis ignava, minoribus apta,

Pensa colum calathos melius notaeque Minervae

Munera docta loqui. Sed enim cum maximus aevo

Hortator Pyliae gentis monitorque suorum,

Nestor (ut ore viri divino nectare verba

110

Dulcia melle magis fluxere) minacis Achilli

Atridaeque cupit lites componere, qualem

Auctorem sese exhibeat, cognosce: "Videbo

Quando aliquos talis, qualem vidisse recordor

Caeneaque Exadiumque aequumque deo Polyphemum,

115

Thesea Pirithoumque Dryantaque, maxima quondam

Corpora, qui fortes fuerant, durumque solebant

Montivagis certare feris saevosque premebant

Nubigenas, quos terribili sub sorte sacrarant

Fata suis telis? Comes his ego bella gerebam

120

Atque mea pugnare libens pro laude volebam.

A patria quin sede Pylo procul urbe profectus,

Longiqua a tellure volens; sociumque vocabant

Magnanimi proceres ultro et parere volebant.

Vos quoque, si fas est, mihi iam parete". Quid inter

125

Huius et illius sermonem distat, oportet

Noscere scribentis, ut oportuit ante moratum

Lucanum, cursu fertur qui semper eodem.

Statius at paulo concinnior. Ipse Catullus

Nonne vides quali referat Minoida versu

130

"Frigidulos udo singultus ore cientem"?

Doctus et ingenuus vates longumque legendus.

Hactenus antiquis de vatibus. Eripe, sodes,

Vela mari tanto, ne te sensisse maligne

Forte putent aliqui puerorum in parte magistri

135

Offensa, unde hamis numos piscantur aduncis.

Ast ego qui raucos fateor me condere versus,

Discrimen varium facio, velut ipse videbis.

Nanque secunda tibi monstrabit epistola maius

Carmen. At e medio tollet se tertia passu.

140

Omnia nanque bonus iudex dignabere, versus

Si te magna sinant spectare negocia nostros.

Fabula ut Iliados sed enim Meleagros honori

Si mihi non magno est, veniam da, summe, precamur,

Pontificum, veniam da, maxime; nanque fatebor

145

Vera equidem, neque te diversa ambage tenebo.

Non potui Aonios iuvenis conscendere montis,

Carminibus Graecis quanvis imbutus: at alti

Natus in umbrosis radicibus Apennini

Atque rudes primum male quem docuere magistri

150

Sedibus in patriis. Sed postquam sanctus amico

Accoepit tecto me Victorinus, ibi omnis

Rusticitas rapidos nobis effluxit in euros.

Ipse aderat iuvenum custos sanctissimus; omnis

Vt pater eductos sapere et bene vivere magno

155

Priscorum exemplo noctesque diesque docebat,

Socratis ingenium mores animumque secutus.

Verum Alcibiadem nullum tractavit, ut aiunt,

Castus et, ut liceat nos credere, nullius unquam

Luxuriae incensus stimulante libidine; cuius

160

Mirus amor fuerat superum placare Tonantem,

Si tardus quartam dormisset, ut amplius, horam.

Hic praecoepter erat nobis, pater alme; sed illum

Iamque senem nobis invidit parca Iovique

Reddidit et terras damnavit munere tanto.

165

Hinc ego digressus Theodoro doctus Achaeo,

Nunc fera in Aeschinem novi Demosthenis arma,

Nunc nova divini didici secreta Platonis;

Dulcis Aristophanes mordaci ut dente notandos

Stringeret, ut Sophocles tragico insaniret hiatu,

170

Persidos et regis Xenophontis acumine Cyri

Praelia. Dum dederat magni mihi carmen Homeri

Ocia, purpureo referebam digna cothurno;

Nanque ego tum cecini primis Meleagron ab annis.

Nec magis Actorides Phthio dilectus Achilli,

175

Quam puer Oenides tenero exoptatus ab ungui

Est mihi. Post variae cecini convivia mensae,

Iupiter Oceani cum venit ad hospitis alta

Cerula. Sed nihil est quod me censura notandum

Iudicis ulla putet, si tempora prima videbit.

180

Si puerum puer ipse sequens per devia verti,

Ipse cave dicas ambos peccasse; puer quae

Fecit uterque, cave dicas male facta: sed ultra,

Si tibi visa meis fuerit nota digna camenis,

Deprendas iubeo. Redeo unde exempla petebam:

185

Si legis Iliados divina poemata, nosti,

Incidit ira animo postquam indignantis Achilli

Turbida, per sceptri specimen iuratus acerni,

Abstinuit bello, Danais inimicus adusque

Aiacem Teucrumque ferus. Sed ubi Actoris alta

190

Progenies Patroclus obit, redit ira furorque

Debitus in Teucros, odium crudele recessit

A rege et sociis; unus fuit omnibus Hector

Insidiis capiendus, erat mens omnis in uno

Hectore. Si quis erit qui te, Meleagre, lacessat,

195

Ipse Menoetiades tu sis, ego magnas Achilles;

Esto qui invideat magnas corythaeolos Hector,

Quem sequar inde furens divinis ultor in armis.

Sed nunc Sismundi felicia bella potentis

Praemeditans, vagor Aoniis interritus antris,

200

Ingentem referens prono de vertice cursum

Parnasi: iam iamque citis vehor actus habenis

Fervidus, alipedum cursuque elatus equorum

Castalios latices totumque Helicona peragro,

Et me turba novem stipant aeterna Sorores:

205

Aenea quin etiam vox assonat, horrida Dirces

Arva cavae pulsans multoque invertit Olympo.

Nanque ego si famam cupio nomenque futurum

Venari, quanvis indoctus, in omnia vertar

Monstra, quibus possim perituram demere vitam,

210

Ignibus et terrae ridenda volumina: multis

Partibus, et totis forsan, tamen usque manebo

Victor, et omne, senem quod me scripsisse pudebit,

Forsitan aggrediar, neque me vis ulla tenebit.

Extudit ingenium fortuna celerrima nobis

215

Et labor et patriae nimium tenuata domi res.

Haec propter, si non famae contactus amore

Quippe alius faceret miseram quo munere vitam

Degeret, audacem licet haec sperare iuventam.

Propter opesne malas stultus Mendocius audet

220

Vsuram foenusque triplex noctesque diesque

Sumere, tanquam habeat tria guttura? Proh pudor! Ater

Cerberus aut monstrum crudele Chimaera vocari

Dignus homo, quanquam minimo perfundat olivo

Grande holus, haud unquam perna fumante modesta.

225

Prodigus interea venit et fortissimus haeres

Qui potitur partis, meliori forte tyrannus,

Hanc partem sociis, illam donare latroni

Qui volet. Annorum multorum magnus acervus

Nocte perit sola, laquei crudelia poscunt

230

Supplicia, et dignas pendit vita impia poenas.

Optimus ille pater, quem me docuisse renarro,

Iussit avaritiae fugerem insanabile nomen,

Prae vitiis quaecunque dabat praecoepta fugandis;

Nam puerum in varias tanquam me Protea formas

235

Finxit et in multas flectebar cereus artes.

At quanto is melior, tanto me verius ipsum

Esse bonum decet. Exemplis mordacibus ille

Servus Aristophanis Phoebo succenset, herum qui

Insanum, vates sapiens medicusque, remisit

240

A templo et caeci vestigia perdita iussit

Pone sequi. Sic me stultum est concedere honori

Illius, is quanquam fuerit clarissimus. Atqui

Parma mihi patria est, proprios cui Roma Quirites

Transcripsit magno genitos Mavorte decusque

245

Immortale virum; veteres taceamus ut ipsos

Vel Cassi nomen vatis, vel centurionis.

Haec quoque magnanimum patria est quae duxit Othonem,

Tam parvo ingentis fudit qui milite turmas,

Quicum bella pater multos mihi gesserat annos.

250

Tale genus possem et tales iactare parentes;

Quod minime faciam, neque enim virtute meorum

Posse rear fieri clarum me, ni mea virtus

Me faciat, neque enim me sanguinis elevat ordo.

Castor equis, Pollux pugnis gaudebat: uterque

255

Dissimiles, uno quanvis prognatus ab ovo.

Vsque adeo pauci concordes: omnia versat

Invidia infelix totumque perambulat orbem.

Nonne putas, si sint laudent qui carmina, magno

Munere donatos mittas quoscunque poetas?

260

Sunt mihi qui faveant iuris legumque peritus

Burgius et scriptis clarus Valturius armis,

Qui docet arte modis committere praelia miris.

Hi mea si laudant Sismundo carmina coram

Est satis; id gratum nobis atque utile, magno

265

Incedens animum studio iuvat. Ocia quando

Fata deusque mihi posuere, tacere libido

Nulla fuit, neque erat quod me fecisse iuvaret.

Sollicitent alii Martem, Martisque sororem

Terribilem et campo magnam mirentur Enyo;

270

Ille magistratus primis suspiret ab annis,

Ambitione iecur miserum et formidine frangens;

Hi vada caeca petant; illis sint moenia curae:

Iam mihi, iam libeat nemoris iacuisse sub umbra,

Nigrantis late nemoris, viridante vel herba,

275

Fontis apud ripas, molli pro margine strato

Gramineo, teneris vernans ubi pullulet herbis

Muscus, et irriguis includar vallibus. O quis

Tranquillum dorso silvae me sistat opacae?

Quo tepidus Notus omnis eat, quo murmure dulci

280

Frigidus aspiret Boreas, quo lene fluentes

Mitis agat Zephyrus flores, quo durus Eois

Eurus anhelet equis: haec est ea vita solutis

Ambitione viris optanda, ut Horatius olim

Vixit et antiqui nemorosa Thalia Maronis.