19. Basinii Parmensis egloga in laudem
Nicolai Quinti summi pontificis
Neomantis
Candida purpureo venit obvia mater ab ortu,
Memnonis aurato diffundens lumina curru,
Frigida dum vitreis lucescit terra pruinis,
Purus et oceani sacra iubar extulit unda
5
Lucifer et picto fugiunt vaga sydera caelo.
Nascere, Phoebe pater, tu luminis auctor et almum
Numen et auxilium miseris mortalibus ingens,
Nascere, Phoebe pater, nobisque precantibus adsis
Nicoleoque patris felicia saecula Quinti
10
Pontificis multos, genitor, devolve per annos.
Ille quidem pastor, quo non custode peribunt
Mortales animi. Talem se saecula iactant
Produxisse virum, qualis nec maximus Atlas,
Qui caelo caput atque pedes tellure recondit,
15
Alcidesve fuit, quanvis pacaverit orbem
Tergeminumque ducem Stygio damnaverit Orco.
Musae olympiades carae Iovis ite puellae
Et lauro meritum iam nunc donate virenti.
Non lupus incautos nebula circumvenit agnos
20
Amplius et nulli meditantur dura leones
Praelia, nec torvis incurrunt frontibus ipsi,
Qui proni fuerant in vulnera prima iuvenci.
Omnia pacis habent quantum iuvat: illius omnis
Auspiciis gaudet tellus, iuvat arva novantis
25
Agricolas crebro graviter domitare ligone.
Pascite quisque boves: venit, en venit illa virum gens
Prisca, redit pietas et candida saecula, primi
Temporis effigies, nec me decoepit Apollo.
Post ubi sydereos caeli conscenderit axes,
30
Aurea nascetur toto gens altera mundo.
Philoenus
Pastorem tantum da, quem, Neomanti, canebas.
Neomantis
O nulli penitus magnorum audite deorum,
Ignoras illum, quem dii fecere perenne
Aeternumque decus populis venientibus, illum
35
Aequalem superis, decus immortale futuris
Gentibus? Infelix quae te socordia vertit?
Philoenus
Non equidem audieram, nam dum me candida Nise
Se iactans blandis circunvenit improba verbis,
Omnia perdideram mecum bona, nulla iuvabant
40
Carmina, nullus erat qui me non fleret amantem.
Vsque adeo infelix miser, illa per altos
Errabat montis; montes me saepe videbant
Hybernam solum frustra componere noctem.
Neomantis
Dicite bucolicos, musae, mihi dicite versus.
45
Nunc opus est tenui faciles cantetis avena,
Pierides; nec vos tantum coluisse feretur
Per gentes aliquis, quantum pius ille fovebit.
Carmina vestra leget, felicia carmina quae vos
Ducitis, ille leget; novit nanque illa nec ullus
50
Montibus his septem magno tam doctus ovili.
Dicite bucolicos, musae, mihi dicite versus.
In te sola salus Italae virtutis et ingens
Pignus et augustae dona immortalia pacis.
Salve, summe pater, nostri prudentia saecli.
55
Te mea musa canet, te nostrae saepe camenae.
Nascere, Phoebe pater. Croceis aurora quadrigis
Vecta novo tremulos iam spargit lumine fluctus,
Dum moror et rauca cygnos superare cicuta
Nitimur. O praesens si quis mihi summus Apollo
60
Nysaeusve pater, non me nec maximus aevo
Nelides Pylius, quem tercia viderat aetas,
Cuius ab ore viri divine nectare verba
Dulcia melle magis, nivis instar ab ordine lapsae,
Quam nullo ad terras demittunt nubila vento,
65
Non me nec vincet, novit qui cuncta poeta
Meonides versu, non me scelerosus Viysses.
Postremus primusque labor meus omnis ab uno
Omnia principio meditabitur. O mihi quondam
Si qua meos subit ulla animos, vir maxime, virtus,
70
Quae tibi quaeve tuae referam, pater inclyte, famae!
Dicite bucolicos, musae, mihi dicite versus.
Nulla dies illum, si quid mea musa valebit,
Pastorem taceat; quanquam maiora beatum
Munera iam faciunt, tamen haec ego carmina summis
75
Montibus his rauca semper meditabor avena.
Sol, qui cuncta vides atque omnia maximus audis,
Nascere purpureisque libens sparge omnia flammis
Nicoleoque adsis per saecula longa beato.
Ille colit musas, illi sunt carmina curae;
80
Nec quisquam Latio in magno nec doctior usquam
Alter. Amet nostras o si pater ille camenas,
Tunc ego Meonio genitus magnusque poeta
Dicar et antiquos inter me estendere vates
Haud dubitem, neque enim frustra mihi talia Apollo
85
Dat responsa pater. Magnum sol occupat orbem
Iam novus atque novo perfundit lumine montis.
Philoenus
Quo, Neomanti, pecus cogis? Quove ire canendo
Haec armenta iubes? Te, te sequar. Ocius istas
Coge tuas pecudes et ovilibus abde latentis.
90
Iam lupus observat tua pascua, forsitan ille
Qui rapuit teneros totiens a matribus agnos.
Sunt qui nec laudes, nec carmina talia curent;
Ille quidem curat. Sed quis tamen approbet illa
Inscius aut quem non Siculae monuere camenae?
95
Quis coram laudet, quae tu cantaveris absens?
Neomantis
Vegius, Argeo qui proximus unus Homero.
Ille Linum et fratrem cithara superare canora
Atque alios vates, quos aurea protulit aetas,
Audet et egregias heroum dicere laudes,
100
Iudicio cuius rauca haec ego carmina mitto,
Corticibus falcis morsu signata salignis;
Cuius amor tantum vacuas se attollit in auras
Quippe mihi, quantum consurgit ad aethera pinus
Tonsa comam et virides complexa cacumine ramos.