Iacopo Stefaneschi opus metricum 7
Other sections


De celebri sancti Petri de Murrone heremite,
qui sponte papatui cedens ad heremum rediit,
canonizatione liber secundus

 

De remissione inquisitionis, quam tempore domini Clementis pape quinti
miserunt commissarii super vita et miraculis fratris Petri
et eius examinatione per papam et cardinales

Ergo ubi commissum magnarum indagine rerum

Perfecere viri, longisque laboribus acta

Sollicitudo cliens, gestorum scripta figuris

Publica transmittunt, propriis monimentaque signant

5

Sculpturis cere impressis; mittuntque loquacem

Litterulam, que gesta ferat, summamque fatetur.

At Clemens transmissa volens disquirere certum

Commisit, variisque modis multosque lacessit

E patribus, dum plura petit, dum forte vagatur,

10

Nec semper, que vera patent. Sudavimus illic,

Sudavere alii, sudor nec defuit ulli,

Neve patri patrum, residet, dum ut singula temptet

His multis, multisque locis, multisque diebus

Cura fuit. Fragilem tanti est proferre repostum

15

Quemque polo, sedes Petri nec fallitur istis,

Nec fallit, cui posse datur decernere soli

Iudicium tanti. Non passim prodigit amplum

Immensumque datum, licet esset pluribus idem

Spiritus; en mores credi meruere beatum

20

Murronem, finisque sacer, mirandaque vite.

De pronunciatione pape primo in secreto cum collegio
super vita sancta fratris Petri et probatis miraculis,
et quod esset colendus ut sanctus confessor

Quid moror ardentes animos, quid carpere promptos,

Dona Dei radiant, iamiam miracula clarent

Illius discussa palam cetuque vicissim,

Vitaque collucet, firmantque probantia testes

25

Consiliumque patrum. Nec defuit inde probatis

Tutus apex; capiti deponens vertice mitram

Atque genuflectens, vitam virtutibus almam

Magnaque sanandis profert miracula morbis

Impendisse virum, necnon complexus utrumque,

30

Intulit hunc celebrem mundo terrisque colendum

Esse patrem, sacrum confessoremque vocari

Decrevit, prudenter agens cauteque recensens

Preteritum. Clausim sunt hec decreta.

De convocatione prelatorum in aula et oratione
pape Clementis quinti ad eos, cum ipsis exposuit
vitam fratris Petri sanctam, probatam et miracula,
et responsione prelatorum et verbis postmodum dictis per papam

Deinceps

Advocat in mediam, qua se protendit in aulam

35

Regia, pontifices varios cunctosque ministros

Romane sedis, necnon presente senatu

Fatur. "Et immensos suscepimus ecce labores.

Et fratres nostrique simul, quod nosse putamus

Vos eciam. Quesita prius depromimus ecce,

40

Et vitam, moresque sacros, firmataque scimus

Testibus indubie Petri miracula quondam

Murronis; que scita palam, nec clausa tenemus

Ad fidei incrementa sacre vestramque salutem."

Pauca tamen reclusit apex, quin cautius idem

45

Neve magis vel forte minus dicendo labaret,

Singula diffuso promi dictamine iussit.

Illicet ardenter, positi sub limite sedum,

Pontifices laudanda canunt mirandaque pandunt,

Quisque loco residens, alternatimque resurgens

50

Quisque loco, et rogitant; pensum procedere rectumque est

Ecclesie iudicium, cunctis gaudentibus una,

Ructavere omnes, dignum conscendere divum.

At pater auditis placidis rumoribus inquit:

"Nec sedis voti est, soli cui dicere festum

55

Competit, aut nostro tantis subducere honori,

Sed volumus summis fratrum concernere dictum,

Quodque pius nobis dignabitur atque refundet

Ipse Deus, prompte complebimus, huncque profusis

Flectite vos animis, facile precordia poscunt."

De die, qua Clemens papa quintus ivit ad ecclesiam Avenionis,
ut canonizaret fratrem Petrum et pluvia, que miraculose fuit ea die,
cum esset estus intensus, et descriptione tam accessus pape
quam ecclesie quam eciam luminarium in ea

60

Postquam cuncta suis sunt elimata figuris,

Et faciles habitura moras digesta, parumper

Substitit; et sacris posito iam limite rebus,

Leta dies oritur, festi prenuntia, guttis

Solis cauma rigans pluviisque recentibus estus,

65

Grata patri, cleroque placens, segetesque refundens,

Expectata diu tauri sub limine Phebum.

Acta ferens, roseo manti qua tectus amictu,

Albentemque pilis equitans de more venustum

Cornipedem, clero preeunte sub ordine, templum

70

Ingreditur, festis Clemensque celebrior instat,

Surgit in effuse fortisque cacumine rupis

Sacra domus veneranda Dei genitricis et alme

Virginis, haud magno fundatur schemate templum,

Vrbe quasi media, spectans sic undique cives

75

Avinione locus, cuius pars diruta quondam

Castrum erat, at spatium rediit nunc omnibus usu.

Hec domus ardentes apiumque liquamina ceras,

Vndique transiectas trabibus, faculasque liquentes

Leta dabat, foribusque suas funalia flammas

80

Fundebant variisque locis, que lumine verum

Monstravere iubar celi, fulgoribus huncque

Esse polo meritis divino munere fultum.

Descriptio mitre et paramentorum pape et cardinalium
et aliorum prelatorum pulchra, ac oratio pape Clementis
in canonizatione fratris Petri cum quibusdam ceremoniis

Ingressusque sacram genitricis virginis aulam

Festus adest thalamus, pernarum gloria candor

85

Aurea lactescit capiti, vestitur et auro

Coccus acu mantique decor, variatque rigentem

Serica vestitum byssus sub imagine patrum.

Conseditque throno, thalamo sublimior arto,

Consedere patres byssis sub sedibus albi,

90

Prelatique omnes, strato sub pulvere vulgus

Hincque ait: "Exulta laudaque Sion, quia magnus,

Magnus, et exulta, medioque tui quia sanctus

Israel. An prisca fit nobilitate refulgens

Murro genus, Petrusve sciens, doctrinave magnum

95

Hunc facit in silvis rerum experientia cautum

Longa facit. Si quidem secli suffragia iusto

Hec deerant, sed magnus erat, grandisque beatum

Vita dedit, zelusque calens fervere per omnes,

Et pietas, humilisque modus, vincensque superba

100

Simplicitas, mentisque nitor, subtractaque mundo

Paupertas, miranda sui districtio victus;

Hec magnum fecere virum celoque sacrandum,

Si Deus annuerit. Nobis miracula clarent,

Et fratres novere palam, detexit et illa

105

Longa dies magnusque labor. Vos idque rogate,

Nosque oraturos cognoscite, quod Deus omne

Omne bonum tribuens, perfectum quodque rependens,

Ne tantis errare sinat, sponsamque redemptam

Sanguine, sed nostros miseratus dirigat actus."

110

Dixerat, et surgens nobis astantibus inquit

Proclamatque: "Veni replens pia corda creator

Spiritus", et genibus stravit se in pectora flexis

Quique alii, surgitque iterum, cui vertice mitram

Imposui dextris minimus levita, sed ordo

115

Quippe dabat. Stetit inde, chorus quoad cantica complet;

Post iubet, ut reseret contexta labantia scriptor,

Et vero sermone legat tam culmine gesta,

Quam post, quamque prius. Doctus dictamina pandit,

Que bulle scriptura tenet, reserantia vitam,

120

Que metris radiat nostris. Miracula quidni

Bulla tenet, pangemus ea et diffusius infra

Eius in augmentum nostro modulamine laudis,

Si pius assistat dictans sua carmina Murro.

Quomodo et quibus quasi verbis papa usus est in canonizatione
sancti Petri de Murrone invocando dominum et sanctos

Hec ubi perfectum sumpsere exordia finem,

125

Afflavitque Deus volitis, firmumque petitis

Iudicium, sublimis apex depromere votum

Inchoat. Eterni ad patris, natique coevi,

Flaminis eterni, quibus una potentia summis

Omnipotens, laudem, Marie virginis alme,

130

Et Petri Paulique ducum, Michaelis et omnis

Milicie celestis opem, fideique salubris

Incrementa sacre, divo munimine fulti,

Sanctorum Petri Pauli, nostro quoque fulti,

Consilioque patrum vestrisque suasibus inquit:

Verba ipsius pronunciationis et indulgentie date in ipsa

135

"Nos fratrem Petrum, quem de Murrone vocatum

Fama docet, celebrisque ciet super ethera tolli

Sanctorum thalamis, meritis suadentibus altis,

Sancimus dignum ascribi, iustumque piorum

Scribimus hunc numero, statuentes undique plebem

140

Huic obitus celebrare diem, et devotius omnem

Confessoris ei festum persolvere cetum,

Nos, quibus hec solis Petro est concessa facultas;

Insuper attritis necnon peccamina fassis,

Annua quos sacrum dederit spectare sepulcrum

145

Queque dies leti, quinque annos quinque que quadras,

Octavamque infra denos quater insuper unum

Laxamus, si quidem positum pro crimine pondus."

Quomodo facta canonizatione papa Clemens quintus incepit
"Te Deum laudamus", et de quibusdam ceremoniis ibi servatis

Dixit et inde pater iubilans in cantica surgit,

"Teque Deum laudamus" ait, vocisque sonore

150

Haud decor emulcet pavonis imagine, cuncti

Id peragunt, letique canunt, versumque sequentem

Levita ad levam residens, clerusque vicissim

Respondet. Tunc summus apex collectam et in alto

Fudit, et expleto nostrum sibi funditur "Amen".

155

"Confiteor" levita dehinc thalamisque verenter

Militis ascripti memorans sua tempora servat.

At presul largitur opes, largitur et illas

Vt libet indulgens, precibus sanctumque novellum

Invocat et tiro veteranis iungitur illic.

Quomodo Papa Clemens celebravit missam ad honorem
Dei de sancto Petro de Murrone sicut de uno confessore,
et de reditu singulorum ad domos

160

Signataque manu turba, predicit apertum

Se Petri memorem celebris sollempnia misse

Festa impleturum verbis, et facta repensat.

Nam celebrat sollempnis apex, et canduit albis.

Hincque albis albere omnes, hinc cerea flammis

165

Illuxere vagis tremulis, hinc lumina fumum

Consumpsere focis mirum sua pabula pastis.

Fundamenta eciam dant hinc pia cantica, voces

Laudibus hinc resonant, explentur celica divis

Officiis; remeant extunc ob gaudia leti

170

Quique domum, gaudere pium, sperare salubre est.