Tito Vespasiano Strozzi eroticon 3
Other sections


1. laudat Ferrariam ab exilio rediens,
cum diu iussu Amicae exulavisset.
De conciliatione Anthiae et de laudibus urbis Ferrariae

Tandem Flaminiae nemorosa reliquimus arva;

      Iam datur optatam cernere Ferrariam.

Hic mihi blanda Venus primum inspiravit amorem,

      Raptaque libertas, servitiumque datum.

5

Hic ego in exilium domina damnante profectus

      Quas peperit poenas improba lingua lui.

Omnia nunc tandem in melius praesentia divum

      Rettulit et facta proelia pace fugat.

Spargite odoratos instructa per atria flores ;

10

      Debita antiquo sacra parate lari.

Quisquis adest votis faveat, vicinia rixas

      Ponat et exultent compita laetitia.

12a

Ite, triumphales ad limina figite lauros

Ipse Dionea redimitus tempora myrto

      Imponam tepidis grana sabea focis.

15

Ferte pedem placata Venus mitisque Cupido,

      Nec vos fortunae spernite dona meae.

Vobis magna satis superi sunt munera parva

      Si modo mens nigra candida labe parat.

Vos patriae Turres, patrii salvete Penates,

20

      Vrbs faustis salve condita sideribus.

Tu superum templis, domibusque ornata superbis,

      Finitimis effers invidiosa caput.

Dives agri aque auri Leonello principe flores,

      Et populi turbam vix capis ipsa tui.

25

Iam tibi pierios Phoebus largitur honores;

      Vivida nec desunt artibus ingenia.

Te foecunda Ceres immensis frugibus implet,

      Nec tibi Lenaeus dulcia musta negat.

Laeta saginati depascunt prata iuvenci;

30

      Lanigerae carpunt fertile gramen oves.

Te pater Heridanus sinuoso flumine cingit,

      Et vetat hostileis pertimuisse minas.

Martia securi contemnunt classica cives,

      Nullaque sunt nisi quae proelia fecit Amor.

35

O felix nimium tellus nimiumque beata,

      Tu modo coelicolas religiosa cole.

Hic tibi perpetuum ver floreat, ipsaque nullo

      Exercente sinum gargara vincat humus.

Non lupus insidias stabulis meditetur apertis,

40

      Et cum rore cadant nectar et ambrosia.

Tum gens secura exactis feliciter annis,

      Elysias sedeis et loca sancta petat.

 

2. ad Parthenopoeam

Quid prodest varium vestis mutare colorem?

      Quid iuvat in nitidis indica gemma comis?

Perfidus heu nostra Siculus discessit ab Vrbe,

      Abstulit et sensus Parthenopoea tuos.

5

Difficile est cultu et verbis celare dolorem:

      Frons aperit quicquid dissimulare cupis.

Sed ferus ille fuit, tantos qui rupit amores,

      Nec dominae miseris fletibus ingemuit.

Tu tamen exemplo levibus potes esse puellis,

10

      Quaelibet ut fidos discat amare viros.

 

3. epitalamium pro Tadeo Manfredo Imolae Domino
et Marsobilla Pia Virgine praeclarissima

Discite nunc alios elegi componere gressus

      Atque Erato insolitum dextera monstret iter.

Carminibus neque enim canitur Venus improba nostris;

      Da veniam: maius Cypria numen adest.

5

Coniugii concessa cano sociataque iura,

      Quae pater instituit, maximus ille deum.

Scilicet ut toto soboles nova cresceret orbe,

      Legitimi sancto foedere nata thori.

Atque ut concubitus damnaret lege pudendos,

10

      Pectoraque ut castos sollicitaret amor.

Hic mihi nunc dicendus adest, tedasque iugalis

      Festus hymen placida ventilat ecce manu.

Ille simul iuvenesque ciet tenerasque puellas,

      Et geniale iubet concelebrare sacrum.

15

Hoc duce Manfredo Pia Marsobilla tyranno

      Connubio faustis iungitur ominibus.

Spargite odoratos instructa per atria flores,

      Et nitidos postes multa corona tegat.

Iamque novo dignas laudes cantare marito,

20

      Cuius in egregio nascitur ore parens.

Te genus antiquum, maiorumque inclita facta,

      Te decorat genitor laudibus ipse suis.

Qui, seu pacem ageret, seu tristia bella moveret,

      Itala gens animos consiliumque probat.

25

Nec minus imperio species tua digna paterno,

      Iam veteres virtus exuperabit avos.

Est aetas in te viridis, prudentia cana

      Ingeniisque faves iustitiamque foves.

Nemo ducem sumptis non hunc laudaverit armis,

30

      Cum bellatorem fervidus urget equum;

Sive gravis dextra protenditur hasta reducta,

      Sive hostem stricto comminus ense petit.

Haud illi magno praestet cum Castore Pollux,

      Fortis uterque licet natus uterque Iove.

35

O felix nymphe tali sotiata marito,

      An quisquam curae te neget esse deis?

Non tibi nobilitas utraque in origine desit,

      Sive velis matrem quaerere sive patrem.

Hinc domus estensis regum clarissima proles,

40

      Teque pium illustrem reddidit inde genus.

Corporis an dotes, animi referemus honestas?

      Atque pudicitiae munera magna tuae?

Moribus insignis gestu et sermone venusto

      Matronale decus dia puella tenes.

45

Claudia cessisset tyberi quam vecta cybelles

      Iudicio castam testificata suo est.

Ah quam virgineus niveo color enitet ore

      Purpureis veluti lilia mixta rosis,

Talis maenalios exercet Delia saltus

50

      Talis erat siculae filia rapta deae.

Tu decus ipsa tuis, tu gloria summa parentum;

      Nec dedignata est Pallas habere parem.

Hanc vir magne tibi; teque illi numina servent;

      Coniuge tu tanta dignus et illa viro.

55

Illustres annisque pares florentibus ambo;

      Discite quae verus gaudia praebet amor.

Aetatisque novae iucundos carpite fructus;

      Dulcis et in vestro gratia sit thalamo.

Et patribus claris claros generate nepotes,

60

      Qui teneant forti regia sceptra manu;

Qui patriam civesque suos tutentur et armis

      Exoptent parta ponere pace modum.

I Taddee bonis avibus fatisque secundis

      Certaque coniugii tradere signa velis.

65

Gemma puellarem digitum premat orbe nitenti

      Aspice quam votis annuat illa tuis.

Quid rubor ora notat? Quid terrae lumina figis?

      Tene mei laedunt virgo pudica ioci?

Desistam magnumque Iovem superosque precabo,

70

      Vt fortunatus vivat uterque diu.

At vos interea iuvenes celebrate choreas,

      Festaque iam laetis vocibus aula sonet.

 

4. ad Isottam. Sigismundus Pandulphus malatesta
Isottae ariminensi

Hanc Sigismundi tibi fert Isotta salutem

      Nomine sollicita littera facta manu.

Scribere difficile est quam me nova cura fatiget,

      Quam mihi mors fuerit patris acerba tui.

5

Eius enim nobis nimium iactura dolenda est

      Qui praestans factis ingenioque fuit.

Et quamcunque illi patriam fortuna dedisset,

      Illam ortu potuit nobilitare suo.

Sed quamvis nostrae summum decus adderet urbi,

10

      Clarus et innumeris esset imaginibus,

Virtutesque viri quamvis ego semper amarim,

      Te propter nobis carior ipse fuit.

Nec minus hunc colui, quam dux troianus Achatem,

      Quam rector graiae Nestora militiae.

15

Sed fortuna diu gressu non pergit eodem,

      Spesque hominum vanas insidiosa facit.

Invidisse mihi crudelia fata videntur,

      Iniecitque feras impia parca manus.

Ille iacet cuius dulci sermone fruebar,

20

      Quo potuit curas saepe levare meas.

Cuius recta fides, ingens prudentia, fidum

      Consilium, gravitas digna Catone fuit.

Ast ego dilecti casu cum vexer amici,

      Me cruciat luctus, cara puella, tuus.

25

Et tristes lacrymae, et saevi sine fine dolores,

      Dilacerant miseris pectora nostra modis.

At mihi, sive libet castris educere turmas,

      Signaque in adversos Martia ferre duces,

Sive per hostileis latum diffundere campos

30

      Agmen et in victo castra locare solo,

Seu placet obsessis invadere moenibus urbeis,

      Oppida seu victor capta subire pacem,

Protinus ante oculos tua se se ostendit imago

      Flebilis et curas excitat illa meas.

35

Nec sic erepta Aeacides Briseide, nec sic

      Orpheus amissa coniuge moestus erat.

Quod si nostra tibi virtus et gloria cordi est,

      Desine nos fletu sollicitare tuo.

Ecce meo afficitur moerore exercitus omnis

40

      Proque suo nimis est anxia turba Duce.

Et pariter fremit, atque aliquid putat esse sinistri;

      Quid tamen, ignorat, veraque causa latet.

Saepe mihi comites: Quid dux fortissime, dicunt,

      Tristis es? ac vultus quid petit iste tibi?

45

Si bene fortunamque tuam, praeclaraque facta

      Novimus, et laudis tot monimenta tuae,

Te potius gaudere decet, quem magna tuentur

      Numina, cui Mavors, Iuno, Minerva favent.

48a

Pallas cui Iuno Marsque favere solent.

Talibus, atque aliis conantur demere curas,

50

      Conveniens morbo nec medicina meo est.

Protinus una potes tantum lenire dolorem,

      Spes mea, si gemitus comprimis ipsa tuos.

Manibus officium pietas immensa paternis

      Praestitit; iste modum debet habere dolor.

55

Aspice post nimbos nitidum quam saepe reducat

      Vectus Lucifero Cynthius axe diem.

Aequora placantur, quae nunc Aquilone tumebant,

      Et cedit fratri roscida luna suo.

At pluvialis hiems Zephyro spirante recedit,

60

      Omniaque alternas constat habere vices.

Hanc natura potens stabili tulit ordine legem,

      Desinat ut quicquid coeperit esse semel.

Metas cuique suas dat inexorabile fatum,

      Et nil morte homini certius esse potest.

65

Illa malis requiem, finemque laboribus affert,

      Quorum si spectes agmina longa, ruunt.

Viderat hoc celeber Samiae telluris alumnus,

      Hoc et magnanimus sensit Anaxagoras.

68a

Ille nec effudit lacrimas in funere nati

68b

Nec movit vultus nuntia fama suos.

Hoc Xenophon sensit, quem non revocavit ab aris

70

      Filius extinctus, nec doluisse ferunt.

Ergo quid incassum prodest tot fundere questus?

      Nil casus nobis attulit ille novi.

71a

Ergo quid incassum miseros effundere questus,

72a

Prodest? nil casus detulit iste novi.

Natus enim mortalis erat, cui tempore parvo,

      Et si nunc maneat, mors obeunda fuit.

75

Defuit haud quicquam dum vivere fata dederunt

      Quo felix dici debeat ille minus.

Caetera si desint, fortunatissimus esset,

      Cum tu illi talis filia contigeris.

Adde quod ad superos aditum mens aequa, fidesque

80

      Et virtus praestans, religioque dedit.

Non igitur grati nec amantis signa videntur,

      Illius tantis ingemuisse bonis.

Et si quis remanet post fata novissima sensus,

      Aegre fert lacrymas umbra paterna tuas.

85

Quod te per cineres animamque parentis, et illum,

      Qui nos iunxit Amor, per Veneremque rogo,

Per quaecumque tibi parvae dedit oscula mater,

      Per spem paternam, per faciemque tuam,

Per Sigismondi, (si qua est tibi gratia) nomen,

90

      Te praeter cui non ulla placere potest.

Nil profuturas, oro, compesce querelas,

      Queis tua concutitur flore iuventa suo.

Desine sidereos lacrymis corrumpere ocellos,

      Et rigido roseas ungue notare genas.

95

Parce precor formae qualem praelata duabus

      Valle sub Idea, mater Amoris habet.

Si tua cara minus, nostrae succurre saluti,

      Quae nisi desieris, nulla futura brevi est.

Si pater occubuit leto moestamque reliquit,

100

      Affines adsunt, frater, opesque tibi.

His quoque me, cui non obscurum nomen in orbe

      Clara dedit virtus, connumerare velis.

Quem crines flavi rapiunt, oculique loquaces,

      Quique caret dura rusticitate pudor.

105

Qui tibi frater ero, genitorque et fidus amator,

      Dum mea torquebit fila secunda Soror.

106a

Stamine dum Lachesis currere nostra sinet.

Ipse loqui coram potius, quam scribere vellem,

      Ocia si qua mihi Martia bella darent.

Est aliquid veras voces audire precantis,

110

      Exorant lacrymae quod fera corda negent.

Auxilium tulit Aesonidae Medea roganti,

      Ante aras flentem viderat illa virum.

Supplicibus praesens Theseus Minoida verbis

      Flexit, ut implicitam solveret arte viam.

115

Spem tamen hanc, et amor tuus in me, Isotta, fidesque

      Dant, ut adesse putes, cum mea verba legis.

Et simulac nimio pectus moerore levaris,

      Augebit vireis firmior illa suas.

Quod, si vera monent, nec amantem insomnia fallunt

120

      Quae sopor obscura candida nocte tulit,

Te fore quamprimum laetam, facieque serena

      Fatidico cecinit Delphicus ore Deus.

Phoebe fave et votis bonus annue, nuntia lucis

      Ante tuos currus, sic Dea semper eat.

123a

Phoebe fave precor et propius mea visa secundes

124a

Sic Aurora tuos sedula iungat equos.

125

Aeteriumque tibi sternens iter, increpet atrae

      Humenteis umbras noctis, et astra fuget.

Sic formosa tibi Eunomie, coetusque sororum

      Pareat, et vigili serviat officio.

Sic cum permenso laberis ab aethere cursu

130

      Doris Atlanteis laeta receptet aquis.

130a

Mollibus excipiat cerula Thetis aquis.

Sic leviter Phaethonta tegat lapis, et tua Delos

      Perpetuo maneat non agitata notis.

Semper et intonsos cingat tibi laurea crineis,

      Et semper tibi sint carmina, sintque lyrae.

135

Longa sed afflictam ne lasset epistola mentem,

      Cogimus invitam sistere Diva manum.

Illa quidem nollet, mihique adversata repugnat

      Sponte operam tribuens officiosa suam.

Et veluti tecum praesens nunc ipsa loquatur,

140

      Gaudet, et haec scriptis addere pauca monet.

Vt memor usque mei nullis exercita curis

      Vivas, hoc poterit gratius esse nihil.

Sic ego securus vivam, sic me tibi custos

      Insignem multa laude remittet Amor.

 

5. ad Luciam Barziam

Immortale decus Perusinae Barzia gentis,

      Quam bene conveniens Lucia nomen habes!

Lucet enim late morum nitor ille tuorum,

      Rara nec ingenuo forma pudore caret;

5

Inque oculis Charites habitant et grata venustas

      Quos super et circum blandus oberrat Amor.

Inde faces ac tela iacit, furtimque latenteis

      Tendit ibi laqueos, multiplicesque plagas.

Cernere nec cuiquam fas est ardentia tuto

10

      Lumina, tantum illic ars geniusque valent.

9a

Sed velut humorem sol nunquam concipit etsi

10a

Crinitum oceani merset in amne caput.

At tu, cuius abit numquam de fronte Cupido,

      Nulla Cupidinei signa caloris habes.

Nec facit hoc, neque enim rudis et tam nescia rerum est

      Mentis inurbanae rustica simplicitas.

15

Verum innata tibi constantia, qua nihil optas

      Aut humile aut quod te dedecuisse putes.

Da veniam tibi si nimium temerarius esse

      Audacterque aliquid dicere visus ero.

Me nisi certus amor formosae ferre puellae

20

      Vincula iussisset, quae mihi culta diu est,

Nil non tentarem, studioque anniterer omni

      Ne nostram abnueres noscere velle fidem.

Forsan et assequerer, ne saltem hoc dicere nolles:

      Hic amat, et certe est dignus amore meo.

 

6. ad Franciscum Philelphum

Tot, Francisce, mihi tribuunt tua carmina laudes,

      Sic mihi praesenteis scribis adesse Deos,

Vt cuiquam si tot pars rerum obvenerit ulla,

      Felicem hunc merito quilibet esse putet.

5

His me aliquid studiis operae impendisse fatebor

      Pieriique sacrum nomen amasse chori.

Sed non haec propter sic efferor ut mihi primum,

      Esse locum inter vos, docte Philelphe, rear.

Vestra sequi satis est vestigia, dummodo dicar

10

      Non dominae penitus displicuisse meae.

At mihi si quicquam princeps indulget ut ipse

      Asseris, et si quid gratia nostra valet,

Forsitan in nobis aliquid se iudice dignum

      Vel saltem quod non improbet, esse putat.

15

Caetera si desint, studium perspexit et huius

      Pectoris egregiam non sine amore fidem.

Borsius in primis recti optimus auctor et aequi est

      Arbiter eximius, praesidiumque bonis;

Quem mirae exemplum coelo virtutis ab alto

20

      Demissum his terris contribuere Dei.

Hunc apud, ulla mihi si spes non vana favoris,

      Efficiam, votis ut potiare tuis.

 

7. ad Bacchum

Salve magne pater divum suavissime salve

      Salve Bacche, meis saepe canende modis.

Numine nostra tuo dignatus tecta subire

      Incedimus; laeta fronte benignus ades.

5

Qui modo sollicitis fueramus mentibus, ecce

      Adventu exhilaras nos pater alme tuo.

Tu laetas hominum mentes, convivia laeta

      Efficis ac sine te gaudia cuncta silent.

 

8. ad Ludovicum Sacratum

Nota mihi Pholoe Laurentis proxima templo;

      Vendit in arguto roscida mala foro.

Callida, secretique tenax, fideique probatae

      Et quamcumque velis ausa subire domum.

5

Cuius victa foret constans Lucretia verbis,

      Fractaque mens rigidi cederet Hippolyti.

Cum volui, totam subito volat illa per urbem,

      Ingenti pretio saepius empta mihi.

Et modo fert violas, modo fert serpilla puellis

10

      Et modo arundineas officiosa colos.

Matre solet coram semper sermone pudico

      Nil nisi de sancta relligione loqui:

Cum vacuas omnique videt custode carenteis

      Vtitur astuti viribus ingenii.

15

Nec sic fallaci pisces captantur ab hamo,

      Nec sic Nyctimene decipiuntur aves;

Vt quocumque velit dubias impellere menteis

      Novit et in proprium vindicat arbitrium.

Haec Ludovice tuo succurret idonea voto,

20

      Nam nihil est precibus quod neget ipsa meis.

 

9. ad Ludovicum Sacratum

Saepe aditum dedit ad Dominam mihi adultera clavis,

      Adventum expectat dum, Ludovice, meum.

Me conata semel simulato ludere somno est,

      Nec bene successit, lusa sed arte pari est.

5

Vix lectum attigeram, detracto nudor amictu,

      Et quod amor suadet munus obire paro.

Oscula do frustra; frustra illam amplector, et ad rem

      Spectante haud uti sedulitate iuvat.

Perstat enim coepto veluti devicta sopore,

10

      Atque silet, quamquam mille petita modis.

At me non latuit dolus, et ceu rumpere somnum.

      Non ausum, iacui mutus inersque toro.

Subrisit tandem et niveis mea colla lacertis

      Implicuit: lectus caetera noxque sciunt.

 

10. in invidum

Nil ego te metuo quamvis mihi multa mineris,

      Invide, quid frustra fortia verba iacis?

Haec ubi nota minus tua sic socordia perfer.

      Nos, sine concordes, qua sumus, ire via.

5

Tu ne illam demens lenibus corrumpere donis

      Deque meo speras eripuisse sinu?

Iam tibi nunc faciam rumpantur ut ilia tristi

      Invidia, si me provehet ira magis.

Et faciam, mea cum spectaris gaudia, dicas:

10

      Tiresiae gravior, quam mea poena mali!

9a

Et faciam praesens ut cum mea gaudia noris

10a

Tiresiae cupias conditione frui.

 

11. ad Ludovicum Carrum Medicum Sacratum

Iam deformis hiems Rhiphoeis venit ab antris,

      Squallida cui saevo frigore membra rigent

Cuius et albentes glacies innexa capillos

      Asperat, et gelidis imbribus ora fluunt.

5

Iam spolia arentes posuere virentia silvae,

      Iam tegitur multa candida terra nive.

Floribus amissis lugent sua rura puellae,

      Nec solitus iuvenum mentibus ardor inest.

Nunc sine amore ferae vacuis conduntur in antris,

10

      Mutaque neglecto carmine torpet avis.

Sed licet alterna tempus vice singula mutet,

      Non animi fervor languit ille mei;

Nec minor antiquo versatur in ossibus ignis,

      Sed validus vireis usque resumit amor.

15

At velut accensis acies vulcania silvis

      Spargitur, et rapiunt proxima quaeque faces.

Non aliter venis quondam Ludovice receptus

      Haesit et in capta mente triumphat amor.

Magna tamen rerum mutatio facta quod ante

20

      Semper in assiduis moestus eram lacrymis.

Quin etiam curis torquebar tristibus amens,

      Cum mihi despecto crebra repulsa data est.

Nunc postquam facilis toties reseratur amanti

      Ianua, mutato sidere luce fruor;

25

Et fortunatis felicior omnibus unus,

      Excelsae teneo culmina summa rotae.

Nec levis est placidae sortis meminisse voluptas,

      Quam tamen haud veram saepius esse puto.

Atque haec falsa reor mihi gaudia fingere somnos

30

      Et videor votis credulus esse meis.

Ast, ubi mens curis agitata quiescere coepit,

      Ante meos oculos omnia certa patent.

Nam mecum repeto promissa occurrere qualis

      Nocte solet pavido clam taciturna gradu.

35

Et memini, quam multa roget, num forte morantem

      Praeteriens aliquis viderit ante fores.

An veniam solus, comitum num turba sequatur,

      Multaque dehinc subeunt, quae meminisse iuvat.

Et mecum referens, illic consedimus, inquam,

40

      Hos habuit cultus, is color oris erat.

Oscula sic sumpsi, collo sic brachia iunxi,

41a

Sic mea sunt collo brachia vincta suo

Sic manus in niveo nostra morata sinu.

      Sic luctata mihi, sic dulceis improba rixas

Inseruit, victa sic dedit illa latus.

45

      Mutua quid memorem, sine fine, sine ordine verba

Et quaecunque meus plurima novit amor?

      Nulla quidem haec poterit delere oblivio, quamvis

Exuperem Pylii secula longa ducis;

      Et nisi mutarit coeptum fortuna tenorem,

50

Vlterius nihil est quod mea vota petant.

      Si fortasse aliquid nobis optare necesse est,

Non Asiae cupiam divitis imperium;

      Cum possim nigro vitam livore carentem

Contentus paucis ducere iugeribus.

55

      Hortulus angustique lares, tenuisque supellex

Exiguumve pecus, maxima gaza mihi.

      Quis Venere adversa pretioso gaudeat ostro?

Copia tum curas demere nulla valet.

      Nil ebur, aut gemmae, nil auri pondera prosunt,

60

Nil iuvat artifici structa labore domus.

      Tunc onerosa toro iactantur pallia, tum nox

Longior, ingratus Liber, amara Ceres.

      Nec sic quae retinet demersa nomen ab Hella,

Spumea collisis aestuat unda fretis,

65

      Vt gravibus miseri stimulis agitantur amantes,

Tristia si durus corda fatiget amor.

      Non tamen e facili nobis victoria parta est,

Quippe ego multa meo dura in amore tuli.

      A quoties dominam cum devia rura tenerent,

70

Aestibus in mediis rura petita mihi.

      Non me nocturnis vetuit timor ille tenebris,

Nec iuvenum audaces ad fera tela manus.

      Et potui totas hiberno tempore nocteis

Fixus ad ingratas pervigilare fores.

75

      Nec mihi sum questus boream nocuisse nec imbrem,

Cum gravis urgeret frigida membra dolor.

      Quid tibi nunc referam, quoties irata fenestras

Clauserit, haud toto mense videnda mihi?

      Aut quid in immeritum magnis coniecta querelis

80

Crimina, cum possem iustius ipse queri?

      Omnia perpessus, vix quarto admittor in anno,

Ardoris cum sit fabula trita mei.

      Et digito demonstrer amans dicantque per urbem,

Hunc regit ad nutus una Puella suos.

85

      Forsitan haec aliquis levia, et spernenda putarit,

Vtendumque aliter duxerit ingenio;

      Cum fieri clarum liceat belloque togaque

Et sit honoratae laudis aperta via;

      Scribendi modo cum digna argumenta pararit,

90

Magnanimi virtus officiosa Ducis.

      Nam tua quem lateat quae sit clementia Borsi?

Gratia facundi quanta sit eloquii?

91a

Munera quis nescit quae maxima fundis in omnes

91b

Tu macedo nobis Caesar et alter ades.

91c

Haec erat italiae facies dignissima regno

91d

Aspectu fiunt cuncta serena tuo.

      Quantum animo, quantum praestas pietate vel armis,

Tantum iustitia consilioque vales.

      Et nisi cum vindex Mavors accendit in hostem

95

Ocia tranquillae dulcia pacis amas.

      Hos igitur merito populus tibi mandat honores

Invitoque libens obtulit imperium.

      Hisque opibus dignum nostram cum venit ad urbem

Sensit, et hinc Caesar grandia dona tulit.

100

      Insigneisque tibi titulos quae gloria raro

Principibus latiis contigit, ante dedit,

      Salve cura Iovis, patriae rectorque paterque,

Gloria Atestinae praesidiumque Domus.

      Salve laeta Dies, qua nulla beatior, et qua

105

Non visa est oculis gratior ulla meis.

      Vndique cum populi resonaret plausibus aether,

Et meus in niveo Borsius iret equo,

      Non fora, non homines capiebant tecta viaeque:

Tantus visendi principis ardor erat.

110a

Cum vero peteres maioris limina templi

110b

Per turbam licuit vix sibi ferre gradum.

      Hoc decus, haec magnae sunt praemia laudis et in se

Non dubium veri pignus amoris habent.

      Quae Ludovice vides clarum sibi poscere vatem,

Non cui sit venae pauperis ingenium.

115

      Plura etiam superant, quae cum videamque probemque

Non minus assueta me iuvat ire via.

      Non facile ex ima tellure revellitur arbos,

Quae bene radices egerit alta suas.

      Quo quisque in studio primos exercuit annos,

120

Serus idem post haec dedidicisse solet.

      Is sum, cui Paphie teneros afflavit amores,

Cum primum gravidae sarcina matris eram.

      Ille ego sum, cuius versata in amore iuventa,

Ille ego, mox aetas ultima cuius amet.

125

      Tu quoque suspiras, et eodem saucius arcu

Carre soles mecum talia saepe loqui.

      At varios quamquam motus et sidera coeli

Et rerum causas, quae latuere tenes,

      Sisque licet studiis musarum excultus, et arte

130

Paeonia, ac dulci praeditus eloquio,

      Non potes aligeri vitare Cupidinis ictus,

Ornatus tantis dotibus ingenii.

      Cum vero nostras liget inviolabile menteis

Iam pridem captae foedus amicitiae,

135

      Haec mihi nunc tecum libuit conferre vicissim,

Ne mea non tibi sit cognita conditio.

 

12. ad Cambium Iurisconsultum et philosophum Perusinum

Desine me gravibus toties obtundere dictis,

      Et vitae Cambi facta notare meae.

Nil agis, ac certum frustra mutare laboras,

      Nec potes a coepto me revocare meo.

5

Lintea tota dedit rapidis ubi nauta ventis

      Et cita iam medio gurgite cymba volat,

Non facile ad portus retro convertere cursum

      Quos modo discedens liquerit, ipse volet.

Sic ego, qui cupidi pelago male sanus amoris

10

      Iactor, ab hac nequeo vela referre via.

Et mihi iam dulce est in amaro vivere luctu,

      Tantum mens caecae perdita noctis habet.

Haec qui mira putat, vitas ignorat amantum,

      Nescit ut cupiant saepe in amore mori.

15

Stabat in abruptis vates miserabilis antris

      Eurydicen lugens nocte dieque suam.

Ismarus et Rhodope nequicquam et Thracius Hebrus

      Quaerebant solitae carmina blanda lyrae.

Saepe etiam Nymphas duri ad solatia casus

20

      Haec illi solitas dicere verba ferunt:

Pone graveis Orpheu curas, neu crede gemendo

      Tartareos iterum posse movere deos.

Quod semel amissum nullo reparabile pacto,

      Hoc ipsum levius, si patiaris erit.

25

Invenies alios quod admireris amores,

      Eurydicemque novam Thessala terra dabit.

Talibus, atque aliis frustra lenire dolentem

      Tentabant, monitis nec locus ullus erat.

Carminaque, et Nymphas, lucemque perosus, in ipsos

30

      Amens iactabat non bona verba Deos.

Ergo ego quid faciam? si natus Apolline vates,

      Atque dea curam vincere non potuit?

Aut lapis aut ferrum est, quem numquam gaudia tangunt,

      Nec dolor asperitas nec movet ulla mali;

35

Quem blando nunquam vultu spes allicit, et qui

      Nil timet, in quo non gratia, non odium est.

Aspice laesa suos ut saepe animalia prodant

      Affectus nostrae quae rationis egent.

Triste gemit duris incisa securibus arbor

40

      Et queritur viridem ponere moesta comam.

Saxorum oppositis frenati molibus amnes

      Indignantur aquas lentius ire suas,

Gurgitibusque fragor spumantibus indicat iram,

      Sensibus ut propriis illa carere neges.

45

Gaudet ut accensis ramorum fascibus ignis,

      Sic super iniecta flere videtur aqua.

Terra quoque et coelum modo rident et modo lugent,

      Forma nec in rebus permanet una diu.

Si varios igitur nequeo componere motus

50

      Pectoris, haud facti causa pudenda mei est.

Me natura hominem voluit mitissima nasci,

      Non in caucaseis rupibus esse feram.

Hinc sequor humanis quae convenientia duco

      Moribus, aetati non aliena meae.

55

At tu, quem studiis sublimibus evehit ardens

      Ingenium, ad vitae liberioris iter,

Quae mihi proponis clarorum exempla virorum,

      Tu sequere, et sine me fata subire mea.