Tito Vespasiano Strozzi eroticon 2
Other sections


1. de lepore Dominae fugitivo. Nymphas rogat
ut nivei leporis a domina sua fugientis iter indicent,
sibique restituant si ceperint eumque hortatur
ad dominam redeat et libertatem laudat

Dicite io Nymphae nemorum secreta colentes

      Candidus effugiens qua lepus egit iter;

Perfidus auratae subduxit colla catenae,

      Ipsaque cum sancta vincula rupta fide.

5

Dicite, sic vestro faveat Dictynna labori,

      Praebeat innumeras sic locus iste feras.

Florida semper humus Zephyro silvaeque virescant,

      Nec liquidam turbet cum grege pastor aquam.

Cynthia sic penitus vestros ignoret amores,

10

      Nec placidum furtis antra cubile negent.

Quid tacitae spectatis? Et ingens pectora vobis

      Occupat, apposita risus ad ora manus?

Ne lacrymas gemitusque meos, ne verba puellae

      Temnite, consilium ferte et opem mihi.

15

Illum equidem reor hos saltus haec lustra petisse;

      Signa canum late turba secuta dedit.

Vlla ne de comitum numero quae retia tendunt,

      Fallaces timidum compulit in laqueos?

Reddite Hamadryades, nostrumque levate dolorem,

20

      Nec miserum tristi sollecitate mora.

Reddite, vosque mihi me restituisse putabo:

      Lusus erat Dominae delitiaeque meae.

Hunc ego per virideis umbras cum matre vagantem,

      Ad ripam excepi Sandale amoene tuam.

23a

Hunc Clytumne tuum matri prope flumen ademit

24a

Villicus Eurition imposuitque sinu

25

Parvus erat, totoque nitens in corpore candor;

      Maeandri niveas exuperabat aveis.

Hic ego quam primum, dixi, mittatur amicae,

      Nulla quidem tali munere digna magis.

Paulatim positoque metu mitescere coepit,

30

      Et Dominae teneros accubat ante pedes.

Et modo protenta virideis cervice corollas,

      Accipit ac tergum molliter aure premit,

Et modo formosae lambens fert oscula dextrae,

      Porrectas avido nunc capit ore dapes.

35

Illa puellari studio depectere sueta,

      Securum nitidis saepe lavabat aquis.

Gratus erat nimium dominae, nunc luget ademptum

      Et cupit insano victa dolore mori.

Per superos oro Nymphae castamque Dianam,

40

      Reddite si vestros incidit in laqueos.

Aut vobis saltu si se tulit obvius isto,

      Dicite quo celerem corripit ille fugam.

A quam ne trucibus timeo sit praeda molossis,

      Et viridem lacero corpore tingat humum.

45

A demens in aperta ruis discrimina vitae,

      Improbe, quid dominam, notaque tecta fugis?

Humano cultu assuetus, pasceris amaro

      Gramine, nec semper copia fontis erit.

Sed qua tarda graves agitabunt plaustra iuvenci,

50

      Sordida vix avidam leniet unda sitim.

Saepe levi strepitu folii lambentis ab ulmo,

      Anxius in duro cespite somnus erit.

Huc ades et veniam supplex pete, pone timorem,

      Si redeas, parcet protinus illa tibi.

55

Novi animum, novi ingenium, quod molle piumque

      Nesciat irasci, nesciat esse ferum.

Sed quid verba iuvat, questusque effundere inaneis?

      Nec prece nec lacrymis perfidus ille redit.

Forsitan, aut viridi ludit lascivus in herba,

60

      Aut novus inventa coniuge gaudet amans.

O nimium felix, generoso pectore digna

      Libertas, cunctis anteferenda bonis,

Non te solliciti congestum divitis aurum,

      Torquet et immensas candida temnis opes.

65

Te propter ferus hic illectus sprevit herileis

      Blanditias, gratum quicquid et ante fuit.

Non tamen usque adeo nobis optanda videris,

      Quin malim dominam servitiumque pati.

 

2. ad Cytheridem, quod eius causa mittatur in exilium

Eheu quam miseros spes credula fallit amanteis,

      Quam levis instabili vertitur orbe rota.

Ille ego, qui placido felix in amore ferebar,

      Quem facili toties audiit aure Venus,

5

Nunc dominam iubeor patriasque relinquere sedeis,

      Et procul immeritum pellor in exilium.

Hoc mihi, non facinus peperit, sed me mea lingua

      Perdidit ausa nimis libera verba loqui.

O utinam mi serum pietas me nulla Cytheri

10

      Movisset, lacera cum traherere coma.

Vel tua pressissent anima fugiente parentes

      Lumina, quo fatis tristibus orta die es.

Te propter poenas dabimus, tu maxima nobis

      Non expectati causa doloris eris.

15

At quocumque feret me sors inimica sequendum est,

      Saevitiem donec temperet illa suam.

Praecinctum nactus lapidosis rupibus antrum,

      De domina solus conquerar ipse mea;

9a

O utinam vel nulla tui me flentis aringa

10a

Movisset pietas cum traherere comas;

11a

Vel te Persephone teneris rapuisset ab annis,

12a

Edita cum primum parvula vagieras.

13a

Te propter mihi poena datur; tu maxima luctus;

14a

Tu gravis afflicto causa doloris eris.

15a

Ibimus et quacumque feret fortuna, sequemur,

16a

Scaevitiem donec temperet illa suam.

17a

Praecinctum nactus lapidosis rupibus antrum,

18a

Solus ibi duram conquerar in dominam.

18b

Et lassata gravi singultu pectora rumpam

18c

Mixtaque cum miseris verba dabo lacrimis.

Effundam quoscumque premo sub corde dolores,

20

      Et quaecumque diu non patienda tuli.

Dicam etiam tenerae quanta inconstantia formae

      Iuncta sit utque meis gaudeat illa malis.

Tum referam nimios fastus ingrataque facta,

      Et tuto quiquid sentiet ira vomet.

25

Vos modo Hamadryades miseros ne prodite questus,

      Nec vos ruricolae turba benigna Dei.

Sic vobis silvae secreta cubilia praestent,

      Sic vobis nunquam non sit amicus amor.

Ipse meam rebar portum subisse carinam,

30

      Nunc agitor mediis naufragus aequoribus.

At tu quid tanto contendis acerba furore,

      Quid iuvat e nostris nomen habere malis?

Nil toties formae facies aequata Dearum,

      Nil prosunt laudes, nil benefacta mihi?

31a

Nec spes ulla mihi superest nisi tristia coelo

32a

Discutias radiis nubila Phoebe tuis.

33a

At tu quid tantum furis? Anthia parce fideli.

33b

Quid iuvat e nostra crimen habere nece?

33c

Nil me divinis facies aequata figuris,

34a

Nil me tot laudes, nil benefacta iuvant?

34b

Sed licet evellas cineres atque ossa parentis,

34c

Et materna tua laesa sit urna manu,

35

Sed caput hoc quamvis ferro insecteris et igni,

      Non potero tibi non deditus esse tamen.

 

3. ad Hieronymum Castellum medicum.
Ad Iovinianum poetam Siculum quod Anthia
sibi in amore non respondeat

Sic Venus insanos, Hieronyme leniat igneis,

1a

Sic mihi Pieriae faveant Ioviane sorores

1b

Et mea Castaliis fontibus ora rigent;

1c

Sic Venus insanos properet lenire furores

Vt miser assiduis uror amans facibus.

      Illa tamen laeto spectare incendia vultu

Sustinet, ac nostris ridet iniqua malis.

5

      Sed quo dura magis misero adversatur amanti,

Hoc magis attonitum me nova forma rapit,

      Atque ubi nox terras gelidis circumvolat umbris

Non levis insurgit pectore cura meo;

8a

Et vaga roriferos luna fatigat equos;

8a

Tum mihi difficile figit sub pectore curas

8b

Et gravibus stimulis improbus urget amor.

Ante oculos nigri Dominae referuntur ocelli

10

      Collaque riphoea non minus alba nive.

Miror ut incedat gressu veneranda superbo;

      Fulgeat ut nitido pressa adamanto coma.

Sive lyram increpuit, seu carmina dixerit, uror,

      Sive agileis docta moverit arte pedes.

14a

Seu tenues agili moverit arte pedes.

15

Singula dehinc vigilans volvo, sensusque labanteis

      Et mentem implicitam vexat acerba Venus.

Tum magis atque magis noctes deflentur amarae,

      Nec mihi Pierides nec mihi Phoebus adest.

Iamque tuis valeas musis comitatus Apollo,

20

      Si minus hac Dominae frangitur arte furor.

Alphonsi non arma cano victricia regis,

      Quantave sit domita gloria Parthenope;

Nec refero quae sint Leonello in principe laudes,

      Quem velut Augustum secula nostra colunt.

25

Non Sigismundum belloque armisque frementem,

      Qui Malatestigenas nomine vincit avos.

Nec te quem Latias iam nunc Federice per urbeis

      Extollit forti gloria parta manu;

28a

Cui magnum imperium fortuna et vivida virtus

28b

Namque ferunt vates sic cecinisse parant.

Non Venetos canimus, terra pelagoque potenteis,

30

      Tyrrhenasve acies Sforzigenamque ducem.

Non acreis Insubrum animos, tandemque subactos

      Marte gravi, aut regem Mantua clara tuum.

Haec ego non ausim nostris intexere libris:

      Vna puella mei carminis extet opus.

35

Quae nisi se reddat nobis laudata benignam,

      Bellerophontei gloria fontis abi.

Ecce per obscuram ingredior miserabilis umbram,

      Et dominae immitis tecta superba peto:

Hic me cogit Amor lacrymas, suspiria, questus

40

      Mixtaque cum multa fundere verba prece.

Oscula do foribus, veluti sit sensus in illis,

      Vtque aditum ad Dominam dent mihi multa rogo.

Limina complector, per quae vestigia ponit

      Et veneror quicquid contigit illa pede.

45

Inde meos frustra incipio numerare labores,

      Nec flectit duros vana querela deos.

Quid miser incuso reliquos? Ignoscite divi

      Solus enim tanti est causa furoris Amor.

Ille feros animos dominae contundere cessat,

50

      Quae nimium forma facta superba sua est.

Verum ubi iam coelo stellas aurora fugavit,

      Et redit exorto lucida sole dies,

Non exoratos postes et tristia linquo

      Limina, meque dolor et male torquet amor.

55

Impius Ixion fatali volvitur orbe,

      Tantalus in media stat sitibundus aqua;

Immensusque lapis defessum Sisyphon urget,

      Nataque mox Tityi viscera tundit avis.

Ni commissa luunt sceleratae crimina vitae,

60

      Ipse insons poena non leviore premor.

A te, cum mea sit mens non aliena Dione,

61a

Nam mea cum Veneri fuerit mens dedita semper

In me tarda tamen, difficilisque manes.

      Et sinis, infelix ut lento carpar amore,

Nec lacrymas curat dura puella meas.

65

      Quod mihi si facilis fueris votumque secundes,

Perscribam laudes inclyta diva tuas.

      Aligerumque canam natum et penetrabile telum,

Imperioque Iovem succubuisse tuo.

      Quid moror? ite pedes, dominae parete, superbas

70

Formidate minas, pergite in exilium.

      Linquimus hic animam; divellere corpus ab illa

Cogimur, heu vitae fata sinistra meae.

      An quisquam miseros et iniquo sidere amanteis

Vivere, si tamen haec vita putanda, neget?

75

      Tu, Castelle, mei saltem miserere laboris

Atque mihi interea, qua potes, affer opem.

      Sed quia laudatae coniuncta superbia formae est,

Quodque videre iuvat, saepe in amore nocet,

      Tu cave formosis penitus te credere, si nos

80

Haec eadem expertos recta monere putas.

 

4. ad Iovem ut tristia avertat insomnia.
Rebus suis adversari queritur

Quid votis adversa meis fortuna minatur?

      Quid superum tristis deferet ira novi?

Parce, Deum rector, non me duce dura iuventus

      Titanum regnis intulit arma tuis.

5

Non ego solis equos mutato limite duxi,

      Cum timuit rapidas regia vestra faces;

5a

Effera nec mihi mens qualis fuit ante Lycaon

6a

Cum subito tellus obruta diluvio est.

Non ego, mactato crudeliter hospite, dicor

      Humanos artus apposuisse tibi.

Auratas vesteis, siculi non more tyranni,

10

      Dextera de sanctis traxit imaginibus;

Haud ulli per me contempto numine divum

      Sacrilega ablata est aurea barba manu;

Nec veluti Xerses Neptuno vincla minantur,

      Classibus insolitum cum patefecit iter.

15

Non per me Elysio rapta est Proserpina regi

      Nec triplici latrans impius ore canis.

Ergo quid insontem crudelia somnia terrent,

      Et durae volucres terribilesque ferae?

Nonne satis fuerat cara quod pulsus ab urbe,

20

      Sollicita vigilans tot mala mente feram?

Nocturnam turbent nisi tristia visa quietem,

      Quae vel rara solet vel brevis esse mihi.

Dii, cohibere iras, miseris ignoscere, vestrum est;

      In celeres abeant somnia dira notos.

25

Tu quoque sancte puer, generosi rector amoris.

      Saevitiae finem constituisse velis.

Nam tua non unquam contempsi tela Cupido,

      Nec doleo imperii crescere iura tui;

Nec Veneris nostri indicio cognovit amores

30

      Depraensae mira callidus arte Faber.

Nempe ego te quondam felix duce miles habebar,

      Invidit nostris fors inimica bonis

Omnia nunc contra coniurant, nulla facultas

      Iam mihi vitandi tot fera tela datur.

35

Quod si supplicium superest, si poena perennis,

      Haec praecor ut vitae sit mihi summa dies.

Protinus expediet tristeis compescere luctus,

      Nam satius miseris est periisse semel.

 

5. ad Amorem

A demens quisquis silvas, latebrosaque rura

      Credit, Amor telis non adeunda tuis

Tu nemus umbrosum, tu ripas fluminis alti

      Et liquidos fonteis, et iuga montis adis.

4a

Parthorumque truces populos et caspia regna

4a

Horrentesque scythas Aethiopesque domas.

5

Quae nitidi primum radiantia lumina solis,

      Quae videt occasum, subiacet ora tibi.

Quasque tenent sedes Boreas et nubilus Auster

      Indevitatas sustinuere faces.

A quoties gravibus cupiens me solvere curis,

10

      Desertos saltus, et loca sola peto.

Sive urbeis adeam, nemorum seu devia lustrem,

      Sive ego coeruleum per mare puppe vehar,

Tu mea furtivo sequeris vestigia passu,

      Et iacis immiti spicula certa manu.

15

Parce, Puer, saevas in me torquere sagittas:

      Ardenti infixum pectore vulnus alo.

Parce, puer, quid me extremum sentire furorem,

      Cogis? An haec ullum vindicat ira nefas?

18a

Non ego sancta tuae violavi numina matris

18b

Fanave sacrilegae diripuere manus

O quam te decuit potius domuisse puellam,

20

      Quae me, quaeque tuum despicit imperium.

Ni frustra ex humero sonat aurea dive pharetra,

      Ni micat ex oculis irrita flamma tuis,

Huc ades et facibus celeres Amor adde sagittas,

      Noxiaque ultrici pectore fige manu.

25

Fac tamen insignis pereat ne gloria formae,

      Nec ducat roseo pallor in ore notam.

Hoc ego non cuperem nec sum me iudice tanti

      Signa mihi satis est, si qua caloris erunt.

 

6. non nisi a Domina sanari posse.
Aegro sibi nihil medicos prodesse

Hei mihi nil prodest menti Podalirius aegrae,

      Non mea sanaret vulnera Phyllirides.

Nunc licet Aesculapi redeas, redeasque Machaon,

      Optatam poterit tradere neuter opem;

5

Nec rapidos Hebri restingueret unda calores,

      Nec qui septeno gurgite Nile fluis.

Hinc medicas arcete manus, succosque ministri,

      Poeonia non hoc indiget arte malum.

Spes erit, ut vivat, dominae si gratia Tito

10

      Redditur; hanc praeter nulla relicta via est.

 

7. ad Antonium

Accipe inauditi formam maris, et mea quali

      Cymba sit, Antoni, structa magisterio.

Vnda hic sunt lacrymae, venti suspiria, remi

      Vota, error velum, mens male sana, ratis.

5

Spes temo, curae comites, constantia amoris

      Est malus, dolor est anchora, navita Amor.

Adde, quod est portus reliquis maribus, mare nostrum

      Non tantum portu, sed statione caret.

 

8. somnium

Nox erat et varias agitabam pectore curas,

      Cum tandem oppressit lumina sera quies.

Hic mihi per somnum mista formidine certam

      Spem dedit, atque animos sumere iussit Amor.

5

Namque mare ingressus portu prodire videbar,

      Quique ratem regeret navita nullus erat.

Littore constiterat iaculis armatus et arcu,

      Et pharetra accinctus versicolore puer,

Huius erat facies, qualis cum luteus ora

10

      Exerit eoo Delius Oceano.

1a

Nox erat et varias agitantem pectore curas

2a

Serior oppressit me Nicolae quies.

3a

Tum mihi, quae magnos cupio bene vertere divos,

4a

Anxius immisit somnia moesta sopor.

5a

Nam mihi visus eram pictam conscendere navem

6a

Et placidum remis sollicitare salum;

7a

Formosusque puer sublimi in puppe sedebat,

8a

Qui puto divorum sanguinis unus erat.

9a

Huic cum Narcisso phryx cederet alite sacra

10a

Raptus et Alcidae maximus ardor Hylas.

Myrtea cingebant auratos serta capillos,

      Nullaque in aligero corpore vestis erat.

Ille ducem mihi se, moderatoremque carinae

      Obtulit, et coeptum tendere iussit iter.

15

Tum levis insiliit puppim, clavumque magistra

      Arte regens, Zephyris vela ferenda dedit.

Provehitur pelago cita crebrescentibus auris

      Pinus et immensum protinus aequor arat.

Ipsa videbantur vario discurrere lusu

20

      Agmina Nereidum, quae freta salsa colunt.

Hic Ephyre, Drymo, Cydippe, Arethusa, Gryopis,

      Xanthia, Cymodoce, Lysis et Opis erant;

Pone sequebantur Cyrene, Glaucia, Doris,

      Lyriope, Cloto, Psychia, Lemothoe.

25

Quas inter vix dum posito Galatea timore

13a

Lumina velatus pharetramque arcumque gerebat,

14a

Ipse regens, Zephyris pandere vela iubet.

15a

Coeruleos fluctus ventis impulsa carina

16a

Findit et immensum protinus aequor arat.

17a

Ipsa videbantur molles agitare choreas

18a

Agmina Nereidum quae freta salsa colunt.

19a

Hic Ephire et Drymo, Xantho, Legea, Licoris,

20a

Cydippe atque Opis, hic Aretusa fuit.

21-025a

Quas inter deflens Atyn Galatea peremptum

Narrabat flammas trux Polypheme tuas.

      Nomina sed longum est tot commemorare dearum,

Totque simul nandi connumerare modos.

      Pars alterna iacit pulsato brachia ponto,

30

Et vix parte movet posteriore salum;

      Pars maris ima subit piscantibus aemula mergis,

Pars nisi quod superest vertice tota latet.

      Haec veluti in modum duplicato poplite fertur,

Remigat haec pedibus, dum resupina iacet.

35

      At male dissimulans ardorem his mista Deorum

Spumiferas ingens turba secabat aquas.

      Hic ego Arionium delphinem ludere vidi,

Tempora cui pietas vivere longa dedit.

      Et varii tremulo nabant in marmore pisces,

39a

Et varii nabant vitreo sub gurgite pisces

40

Aegaeum quales Ioniumque ferunt.

40a

Multaque cernere erat quae non Laertius heros

40b

Ante pererratis viderat aequoribus,

40c

Quamvis Dedaliae tetigesset littora Circes

40d

Legissetque tuas, vasta Carybdis aquas.

Hic mihi, quam tutum fragili considere ligno

      Ostendere brevi ventus, et unda mora.

Namque ea dum miror, pelago provectus aperto,

      Decrescunt montes, littora diffugiunt.

45

Post, ubi conspectu tellus summota recessit,

      Hinc Notus, hinc Boreas, Africus inde ruunt.

Vndique convulsum feriunt mare, dumque tuetur

      Quisquis suas parteis diripuere solum.

Involvere diem nubes, caecaeque tenebrae

50

      Insurgunt et nox ingruit atra mari.

Intonat horrisono coelum, se murmure miscens

      Et sua terribilis Iuppiter arma ciet.

Ignea discussis erumpit nubibus aethra,

      Deucalioneae praecipitantur aquae.

55

Nunc ferit immenso Neptunus sidera fluctu,

      Et nunc diductis terra aperitur aquis.

Tollitur in coelum, summoque in gurgite pandet,

      Tartara mox praeceps fertur ad ima ratis.

56a

Imaque nunc lapsis terra dehiscit aquis

57a

Tollitur in coelum navis mox in vada praeceps

58a

Fertur et humentes implet harena foros.

At puer insanis agitari ut fluctibus aequor

60

      Terribileisque poli sensit adesse minas,

Evolat et celsae residens in vertice rupis,

      Eventum saevi prospicit inde mali.

Deficit auxilio spoliata carina magistri,

59a

At puer ut vastis consurgere fluctibus aequor

60a

Terribilesque poli sentit adesse minas,

61a

Evolat et comitem pariter cum nave relinquit

62a

Saevaque prospiciens in freta rupe sedet.

63a

Deficit auxilio puppis spoliata magistri.

Atque procellosis ingemit icta notis.

65

      Dilacerata furens Aquilo fert vela per auras,

Et celer eoos concitat Eurus equos.

      Correptamque ratem scopulis illidit acutis,

Lataque per rimas est via facta salo.

      Talia cernenti gelidus tremor ossa pererrat,

70

Sollicitant nostrae numina sancta preces.

      Ipsum quin etiam, mea qui modo vela regebat

Naufragus imploro, coeruleosque deos.

      Nec iam restabat misero spes ulla salutis,

Ante oculos species plurima mortis erat;

75

      Cum subito tristeis compescuit Aeolus iras,

Atque reluctanteis traxit in antra notos .

      Tum rapidos fratres latebroso carcere clausit,

Et rediit pulsa nocte serena dies.

      Ipse tridente suo pelagi rex temperat undas,

80

Lapsus coeruleis per maria alta rotis.

      Quem medium vasti comitantur Numina ponti

Humida roranteis implicat alga comas.

      Hic puer ad navem levibus redit impiger alis,

Sollicitosque iubet ponere corde metus.

85

      Exoptata procul monstrat mihi littora dextra

Atque inquit ridens: Haec tua, Tite, fides?

      Exiguam ne adeo spem nostro in numine ponis?

Quid dubitas? Quid nunc vult timor iste tibi?

      An paterer, si me fueras duce creditus undis,

90

Dicerer ut mortis causa fuisse tuae?

      Ille ego sum, quem tu nosti Deus auctor amoris,

88a

Quid dubitas demens? Quid timor iste tibi?

89a

Haud aequum fuerat me sic patiente perires,

90a

Candida si ventis me duce tela dabas.

91a

Si nescis, ego sum teneri deus auctor amoris,

Qui tibi nunc dominam conciliare paro;

Quae nunc difficilem quamvis se praestet amanti,

      Perfer, erit mitis protinus illa tibi.

95

Nec te formosae pigeat servire puellae;

      Quid non Alcides ipse in amore tulit?

Praetereo mortale genus, divosque minores;

      Perdomui Phoebum magnanimumque Iovem.

Ista tuos volui praedicere somnia casus,

100

      Ne curae credas te minus esse mihi.

At tu marmoreis referas pia munera templis

      Quae cum siderea matre Cupido tenet.

Haec ait. Interea navis petit anxia portum,

      Somniaque excussit nuntia lucis avis.

 

9. ad Poetam, qua se dignum scripserat, dignum gloria.
Ad Basinium parmensem poetam

Non mea Pegaseos tenuis libare liquores

      Ausa, nec Aonium Musa subire nemus,

Limosas inter potius sed nata paludes

      Incultis didicit stridere arundinibus;

5

Cui neque conveniunt citharae, nec laurea serta

      Gloria quae doctis contigit ingeniis,

Illius apta magis Nonacria fistula collo,

      Populea sat erit cingere fronte comam.

Ille meos summis versus qui laudibus effert,

10

      Clarus et ingenio est, clarus et eloquio.

Sed nobis nimium fortasse indulsit, et illud

      Castelli superat gratia iudicium.

Tu quoque, parce leveis nugas extollere tantum;

      Non petit ingenteis parvula Musa sonos.

15

Illa mihi tristeis fastus, animosque puellae

      Molliat, et teneris oscula det pedibus.

Et placidam exoret felici carmine pacem

      Rideat alludens, eliciatque iocos.

Te quem bella iuvant acri referenda cothurno,

20

      Clara poetarum munera ferre decet.

Nam qua me dignum censes, tibi gloria parta est,

      Et nova Basinii carmina nomen habent.

 

10. ad Ianum Pannonium

Arbiter Idaeus, quamvis sua praemia nondum

      Viderat, et qualis Tyndaris ipsa foret;

Dicitur absentis tepuisse cupidine formae,

      Aequarat victrix quam Cytherea suae.

5

Vt Meneleos subit ratis hospita portus,

      Obviaque est phrygis facta Lacaena viris,

5a

At Menelaeis ubi sedibus appulit hospes,

6a

Obviaque est oculis facta Lacena suis

Acer in extremis Paridi calor ossibus haesit,

      Atque ipsas Helene vincere visa deas.

Sic ego iudiciis hominum te Iane, probari

10

      Accipiens, coepi nomen amare tuum,

Longaque de studiis quoties oblata facultas,

      Laetabar tecum ducere colloquia.

Sic veluti quoddam fatis praesentibus ortum,

      Principium inter nos huius amicitiae.

15

Vel lecta est Tomyris, nec non Constantia Trottae,

      Quas immortaleis, dive poeta, facis.

Vidimus et postquam tua carmina amore relicto

      Grande quibus suades aggrediamur opus.

In te crevit amor meus et nova gloria famam

20

      Transgressa est dextro numine parta tibi.

9a

Sic ego te dudum mirabar Iane priusquam

9b

Sic te ego iam pridem admirabar priusquam

10a

Phoebeis legerem carmina digna sonis.

11a

Nam neque in obscuro potuit lux ista latere

12a

Nec reticet laudes Ausonis ora tuas.

13a

Nunc ubi se virgo cognomine Barbara non re

14a

Obtulit adriacis consociata choris,

15a

Et lecta est Tomyris nec non Constantia Trottae

16a

Quas immortaleis, dive poeta, facis,

17a

Obstupui longeque ipsam tua gloria phamam

18a

Vicit, iudicio nec minor illa meo est.

19a

Illic enituit cultae suavissima Musae

20a

Gratia visque tui claruit ingenii.

Tanta ibi dicendi gravitas, facundia tanta est,

      Reddar ut incertus quid magis ipse probem;

Et tibi Phoebus adest elego seu carmine laudas,

      Sive canis paribus grandia facta modis.

25

O dilecta Deis, o felicissima tellus,

      In qua tu fausto sidere progenitus.

Nos quoque felices, ad quorum limina sacros

      Pieridum cantus ex Helicone refers.

Tu tamen in primis nova concipe gaudia, nostri

30

      Temporis egregium, clare Guarine, decus;

Nam liquor ille tuo manans de flumine, latum

      Per terras omneis, iam sibi quaerit iter.

31a

Nam liquor ille tuo manans de fonte per omnem

32a

Hesperiam latum iam sibi quaerit iter.

Optima sic fructus generosos educat arbor,

      Sic radios spargit Cynthius ipse suos.

 

11. querela uxoris occiso Principe.
Helisiae puellae illustris conquestio funere Odrisii ducis
Brittaniae coniugis sui a popularibus caesi

Heu nimium viridi coniux erepte iuventa,

      Heu vitae quondam spesque salusque meae!

Hanc ne tuam faciem video? pectusque decorum?

      Haec tua, quae geminum lumina sidus erant?

5

Vix laceros vultus, et sparsos sanguine crineis

      Agnosco et diris membra cruenta modis.

Occidis heu manibus, coniux miserande, tuorum

      Vulneraque in tenero corpore saeva patent.

Vnde mihi speranda salus, regnique fidele

10

      Praesidium fuerat; prodiit inde nefas.

Deneget iratus populo sua lumina Titan,

      Impiaque aversis moenia damnet equis.

12a

Quis scelus hoc Colchus, quis Thrax, quis Thessalus ausit

12b

Quisve Getes scythico proximus Oceano.

Cur me fata sinunt tanto superesse dolori?

      Cur tua summe Deum dextera cessat iners?

15

Nec ducis immerito maculatos sanguine civeis

      Horrida phlegraei fulminis ira petit?

Non genitor, non forma tibi, non profuit aetas,

      Iunctaque cum multa brachia ferre prece.

Nil hominum iuvat, atque fidem implorasse Deorum,

20

      Impia sed caeco est acta furore manus.

Meme utinam leto comitem tibi dextra dedisset,

      Quae pectus duro perculit ense tuum,

Ne quam iunxit Hymen, divelleret Atropos a te,

      Sed coniuncta forent funera nostra tuis.

25

Nunc saevos inter gemitus, lacrymasque relinquor,

      Nec sine te grata est vita futura mihi.

Nunc mea ferali mutantur serta cupresso,

      Aspicioque tuos vix bene nupta rogos.

Quam modo festus hymen taedam gestavit ad aras,

30

      Illa sepulchraleis ponitur ante focos.

Felix natorum Niobe post fata fuisti,

      Eripuit sensum saxea forma malis.

Felix, quae dominam Cyane dum luget ademptam

      Sicelidem subito fonte rigavit humum.

35

Felices etiam viridi quae cortice clausae,

      Fletibus Heliades imposuere modum.

Ipsa dolore gravi nimium confixa reservor,

      Fortunamque timent ista subire meam.

Et mihi, vir, tecum moriendi iura negantur,

40

      Parcaque non gratam prorogat usque diem.

Vos precor, o superi, si quid pietatis et aequi est,

      Si flectunt ullae numina vestra preces,

Ante oculos vestros inter penetralia caesi

      Principis, iniusta fraude piate necem.

45

Et scelerum ultores merito punite nocenteis

      Supplicio, et factis praemia digna date.

At tibi, per facinus, vitam cui funere acerbo

      Abstulit ante annos impia dextra tuos,

Elysii placidas liceat cognoscere sedeis,

50

      Et memor Elysiae, care marite, vale.

 

12. de Raccini formosissimi pueri miserando interitu.
Quantam felicitatem Raccinus in casu suo consecutus
fuerit clarissimo Iani Pannonii carmine celebratus

Quisquis eras, certe, felix Raccine, fuisti

      Doctiloquo vates quem sacer ore canit.

Scilicet Arctoae decus admirabile gentis,

      Aeternum Ianus dat tibi nomen herus.

5

Exprimit ille tuas praeclaro carmine laudes,

      Et faciem et mores ingeniumque probat.

Te quanti faceret, miris affectibus ardens,

      Indicat ipse pio captus amore tui.

Nec secus allato casus rumore sinistri

10

      Concidit attonitus mente abeunte pater,

Quam solet indigno morientis funere nati

      Collabi amissis sensibus orba parens.

Vt dolor exuperans animum, vocemque reduxit

      Multa gemens homines invocat atque Deos.

15

Proque tua, dilecte Puer, non parva salute

      Illum cura tenet: praecipit, urget, agit.

Pro te vota facit: celeres properare ministros,

      Ac de te subito certa referre iubet.

Spemque metumque inter dubius sic pendet, ut aegrae

20

      Occurrat menti nil nisi triste tamen.

Eheu nulla valet fugientem sistere vitam

      Henrici admotis ars medicaminibus.

Namque ferox quadrupes, stimulis agitatus et ira

      Concitus, huc illuc dum sine more ruit,

25

Excuteris dorso loris Raccine relictis,

      Pronus et ad duram praecipitaris humum.

Heu crudele nefas, fracto sors impia collo

      Protinus extinxit te miserande puer.

Talis ut et perhibent anima fugiente per auras,

30

      Qualis purpureus flos ubi languet eras.

Vidit equum procul excusso rectore furentem

      Corripere incerto tramite Ianus iter.

Vidit, et hinc sumpsit miseri praesagia leti

      Laevaque funereum questa volavit avis.

35

Anxius huc vates dum lumina volvit et illuc,

      Dum cupit, ac metuit damna videre sua,

Ecce simul iunctis manibus per mutua magno

      Cum gemitu famuli corpus inane ferunt.

Nervorum compage labans caput ille soluta,

40

      Sustinet, et lacrymis os puerile rigat.

Neu raptentur humo per candida colla fluentes,

      In nodum longas colligit ille comas.

Hic dextram, ille tenet levam, hic pendentia crura,

      Labentem hic tunicam, sublevat ille pedes.

45

Sanguine adhuc tepido, roseoque manente colore,

      Assueti facies signa decoris habet.

Ianus ut hac visa, sensus amisit, ut illi

      Maxima cum puero vota fuere mori.

Quos gemitus et quas lacrymas, et qualia verba

50

      Fudit, et in Parcas quae maledicta dedit?

Multa minans graviter Raccine irascitur illis,

      Tristiaque obiectat facta, tuamque necem.

Et cupit ultorem tanti se criminis esse

      Si modo fas, canas et lacerare comas.

55

Hinc queritur tecum nequicquam saepius acreis

      Quod formidandos praemonuisset equos.

Atque exempla refert quibus haec animalia monstrat,

      Exitium multis antetulisse viris

Non audituro; sed dum tibi talia narrat,

60

      Ipse alias sedeis iam levis umbra tenes.

Si periturus eras, tamen hoc solamen habebis,

      O Puer aethereas digne habitare domos.

Quod non Narcisum magis aut Phryga, non Hiacynthum

      Aut magis Herculeum fama loquetur Hylan.

 

13. ad Pisanum pictorem statuariumque,
antiquis comparandum

Quis Pisane tuum merito celebrabit honore

      Ingenium praestans artificesque manus?

Nam neque par Zeuxis, nec par tibi magnus Apelles

      Sive velis hominem pingere sive feram.

5

Quid volucres vivas, aut quid latentia narrem

      Flumina, cumque suis aequora littoribus?

Illic et videor fluctus audire sonanteis

      Turbaque coeruleam squammea findit aquam.

Perspicuos molli circumdas margine fonteis,

10

      Mistaque odoratis floribus herba viret.

Per nemora et saltus nymphae venantur apertos

      Retiaque et pharetras et sua tela gerunt.

9a

Garrula limoso sub gurgite rana coaxat,

10a

Valle sues; ursos monte latere facis.

11a

Tum liquidos molli circumdas margine fontes,

12a

Mixtaque odoratis floribus herba viret.

12b

Vmbrosis nymphas sylvis errare videmus,

12c

Haec humero casses, altera tela gerit.

Parte alia capreas lustris excire videntur,

      Et fera latranteis rostra movere canes.

15

Illic exitio leporis celer imminet imber,

      Illic fremit insultans, frenaque mandit equus.

Nare lacu ranas, silvis errare leones,

      Ima valle truces ire videmus apros.

Se profert antro catulis comitantibus ursa,

20

      Martius ad plenum tendit ovile lupus.

Quis non miretur gestusque et sancta virorum

      Corpora? quae penitus vivere nemo neget?

Quisve Iovis faciem pictam non pronus adoret,

      Effigiem veri numinis esse ratus?

25

Denique quicquid agis, naturae iura potentis

      Aequas divini viribus ingenii.

Nec solum miro pingendi excellis honore,

27a

Illustris nec te tantum pictura decorat.

Nec titulos virtus haec dedit una tibi.

      Sed polycleteas arteis ac Mentora vincis;

30

Cedit Lysippus, Phidiacusque labor.

      Haec propter toto partum tibi nomen in orbe,

Te praesens aetas, posteritasque canet.

32a

Et meritas laudes candida fama canit.

32b

Sis felix longum Lachesis te servet in aevum

32c

Et nostram, si qua est, dilige Calliopem

      Ast opere insigni nostros effingere vultus

Quoc cupis, haud parva est gratia habenda tibi.

35

      Si longos aliter mea non exibit in annos,

At saltem vivet munere fama tuo.

 

14. ad Ariadnam puellam formosissimam

Vt prior est aetas faciem mirata lacaenae,

      Sic formam laudant nunc Ariadna tuam.

Tyndaris hoc uno fertur superasse, quod illa

      Difficilis blandis nesciit esse procis.

5

Tu pietate carens et fastus plena superbi

      Formae corrumpis maxima dona tuae;

Nec magis Euryali gemitu lacrymisque moveris

      Quam prece turbati flectitur ira soli.

Quid faceres si nestoreos bic vinceret annos?

10

      Et tangeret crispas horrida barba genas?

Exemplo tibi sit pharetrati mater Amoris,

      Dignata est puero iungere Diva latus.

12a

Ah quotiens vidit nemorosa in valle iacentis

12b

Avertitque oculos Cynthia casta suos.

Illo etiam fertur lacrymas fudisse perempto

      Et solitus roseo fugit ab ore decor.

15

Abstulit Endymion tenera Latoida forma,

      Dum patrio niveas monte reducit oveis.

Ipsa licet dea sit, noctisque aurora tenebras

      Pellat, in amplexum non pudet ire senis;

Invidisse deos perhibent, cum mollia cano

20

      Oscula Tithono culta puella daret.

Tu iuvenem, quo non formosior alter in urbe,

      Spernis, et insano cogis amore mori.

Si sapis, ipsa tuae fructum decerpe iuventae,

      Respice iam properans terga senecta premit.

25

Quod si nec facies qualem Narcisus habebat

      Nec movet antiquo sanguine clara domus,

Te saltem moveant generosae Palladis artes,

      Queis inter priscos hic numerandus erit.

Huic tu si faveas, hunc si digneris amare,

30

      Cantabit laudes, dia puella, tuas;

Atque immortalis famae tibi quaeret honorem,

      Et tua post obitum forma perennis erit.

 

15. ad amicum de obtrectatore

Ille igitur Cambi de me mala verba loquetur?

      Et laesum toties ora aperire vetas?

Taurus in adversum cornu ruit obvius hostem,

      Atque lacessitus dente minatur aper.

5

Molle pecus, quacunque potest defendere sese,

      Certat, et accipitri parva repugnat avis.

Ille mihi verbis petulantibus insultarit?

      Et lapis, ut visa Gorgone, mutus ero?

Non ego sum iusta patiens ac segnis in ira,

10

      Vrenteis flammas et meus ignis habet.

Criminibus fictis infamem quisquis amante

      Reddit, sacrilegos inter habendus erit.

Laesus Amor bello genitas non segniter ultus

13a

Belidas violatur amor, non segniter ultus.

Impia lethaea colla fatigat aqua.

15

      Albus erat quondam volucris Phoebeia corvus,

Nunc importunae praemia vocis habet.

      Tu quoque ne dubita, solves mihi perfide poenas

Et quod mentita est invida lingua, luet.

      Stulte, quid insanis? male cautas novimus arteis

20

Et tua non ulla retia fraude latent.

      Rumperis atque meo frustra insidiaris amori,

Nec tibi successus improba vota dabunt.

 

16. de amore dormiente sub arbore

Materna caperet dum forte sub arbore somnum

      Armaque securus deposuisset amor,

Incidit in puerum, neque amico lumine vidit,

      Antiquum repetens Cynthia mente odium.

5

Mox conata faces extinguere, frangere tela,

      Fataleis perhibent id vetuisse deas.

Sopito certant innectere vincula Nymphae,

      Ipsa leveis pennas vellere diva parat.

Excutitur somno puer, et miserabile luget;

10

      Audit et ad vocem fert Cytherea gradum.

Mars quoque in auxilium accelerat, cum Pallade Phoebus

      Dictynne se addit, nec bona verba sonant.

Quod nisi funestam properasset tollere litem

      Iuppiter, exempli res erat illa mali.

15

Solvite ait puerum, funestaque ponite Divi

      Iurgia, fungatur munere quisque suo.

 

17. de Pado concreto frigoribus.
Ad Leonellum de Padi fluminis ariditate
et quod durissima glacie sit astrictus

Qui Phaethonteos extinxit plurimus igneis,

      Pene gelu absumptis nunc Padus aret aquis;

Atque repentinos borealia frigora ponteis

      Struxere, et sicco pervia lympha pedi est;

5

Quaque rates vanis oneratae mercibus ibant,

      Nunc plaustris iunctos cernimus ire boves.

Ad nova concurrit spectacula vulgus et audax

      Turba per insuetum fluminis errat iter.

Mira quidem sunt haec; sed te mirabile Princeps

10

      Optime nil aetas protulit ulla magis.

 

18. de Musis a Leonello principe acceptis Ferrariae

Armorum strepitu Latiis fugiebat ab oris

      Territa cum sacro Calliopoea choro.

Excipit hanc divus placida Leonellus in urbe:

      Officiis homines hic ligat atque deos.

 

19. ad Musam suam, ut intrepida petat benignissimum Principem.
Ad libellum suum quem eidem legendum miserat

Ne vereare sacros mea Musa subire penateis

      Caesaris, ingeniis ille favere solet.

Quin etiam placidis animos tibi vocibus addet,

      Ad se si trepido viderit ire gradu.

5

Nec leget invitus duro tua carmina vultu:

      Tempora tu tantum non aliena lege.

O nimium tali Ferraria principe felix;

      O princeps hominum gloria, cura deum.