Tito Vespasiano Strozzi eroticon 1
Other sections


Titi Vespasiani Strozae
poetae illustris in Eroticon
ad Divum Herculem Estensem praefatio.
Adloquitur librum

Vade liber securus ad Herculis aedeis

      Nam facileis aditus regia mitis habet;

Nec vereare, licet magnis ego vatibus impar

      Sandalias biberim non Heliconis aquas;

5

Scis tamen ut nostras viridis Venus aurea myrti

      Non dedignetur cingere fronda comas.

Vade igitur, nec te properantem proxima tardent

      Atria, magnanimi nobile regis opus;

1a

Parve liber, quamvis doctis ego vatibus impar

2a

      Sandalias biberim, non Heliconis aquas,

3a

Vade tamen divi securus ad Herculis aedes

4a

      Nam faciles aditus Regia mitis habet.

5a

Sed neque dum properas mirantem Iulia tardent

6a

      Atria, magnanimi nobile Regis opus

Nec tot clara tuos teneant palatia cursus,

      Singula dum cupidum cernere pulchra iuvat.

Iuncta foro delubra petes, superosque rogabis

10

      Vt ceptae praestent omina fausta viae.

Protinus ingenti transgressus limine templi

      Magnorum statuas tres venerare Ducum.

Alberti ad laevam tibi erit senioris imago

      Qui gerit augusta sceptrum paterna manu.

15

Ille suas urbisque simul firmavit et auxit

      Pontificis claro munere dignus opes;

Caelatusque patris magni venerabile nomen

      Civibus ostendit, partaque iura lapis.

Pars adversa fori, quae proxima cernitur aulae,

20

      Non minus ornatu conspicienda suo est.

Nicoleos ibi marmoreo sublimis in arcu

      Insidet aurato pacis amator equo.

Grandibus hic meritis hominum sibi pectora vinxit,

      Certus amor populi deliciaeque sui.

25

Filius hunc iuxta solio spectatur in aureo,

      Borsius illustres maximus inter avos.

Ille novum primus nostrae decus addidit urbi,

      Altaque iam fama contigit astra sua.

Hos pietate pari colimus, semperque colemus,

30

      Hos omnes patriae sensimus esse patres.

Quos ubi transieris, postesque intraveris altos,

      Incipe marmoreos dexter adire gradus.

Occurrent spatiosa tibi coenacula per quae

      Ad magni thalamos Herculis ire datur.

35

Sed cave ne pictis radians laquearibus aurum

      Spectanti longae sit tibi causa morae.

Ad dominum propera quem postquam videris, illi

      Coetera postpones quae pretiosa putas.

Fac valeas animo, divini luminis ardor

40

      Ne visus hebetet corde stupente tuos.

Ille quidem facilis, nec te, nisi fallor, euntem

      Despiciet, placida suscipietque manu.

Sed licet auratos tibi purpura vestiat artus,

      Sit bene compositis littera picta notis,

45

Et quamvis cultu possis non vilis haberi,

      Haud tamen id satis est, res nisi certa probet.

Non ebore et gemmis, non auro vera paratur.

      Nobilitas, aliquid maius habere decet.

Nam virtutis opes tantum ornamenta putantur

50

      Quos fortuna sua datque rapitque manu.

Haec igitur nequeunt generosum reddere quemquam;

      Causam in se virtus nobilitatis habet.

Qua re, ne similem Princeps te iudicet umbrae

      Quae norit nullos edere verba sonos.

55

Oscula cum dederis felici debita dextrae,

      Sis memor haec regi dicere verba meo:

Summe ducum quo non alius vel nomine maior,

      Nec bello melior, vel pietate prior,

Stroccius haec iussit me limina Titus adire,

60

      Qui tua sincera numina mente colit.

Cuius certa fides, variis tibi cognita princeps

      Casibus, extremum stabit adusque diem.

Ille sub auspicio, primis quae luserat annis

      Haec prodire cupit qualiacunque tuo,

65

Maior ut accedat scriptis ex nomine tanto

      Gloria qua tecum vivat et ipse diu.

Nec velut egregiam me rem tibi dedicat auctor

      Quaeve sit Herculeo digna supercilio;

Sed potius, ne quot meritis et qualibus illum

70

      Prosequeris memorem se minus esse putes.

Sume libens animus quicquid tibi deditus offert,

      Non data, mens dantis respicienda tibi.

Non aspernantur puro nos corde ferentes

      Supplicibus votis munera parva Dei.

75

En quoque terrarum atque hominum cui summa potestas

      Peneque coelitibus par, imitare deos.

Et licet imperii te moles occupet ingens

      Assiduis curis detineatque sibi

Fronte tamen placida, si quid praestabitur oti,

80

      Respice ad haec praesens quae tibi dona fero.

Invenies aliquid teneros hic praeter amores,

      Iudicio damnes quod minus ipse tuo.

Teque, tuaeque leges clarissima nomina gentis

      Ac celebres fama quos canit ille viros.

85

Addita sunt etiam pedibus nonnulla solutis,

      Texta sit ut varia nostra corona rosa.

Vtque reor proprium, quod postera forsitan aetas

      Sit lectura, tibi nunc meditatur opus

Talia magnanimi per te referantur ad aures

90

      Herculis o Domino care libelle tuo.

Sedulus haec postquam mandata peregeris, ut nos.

      Diligat, hoc nimium ni putat esse, roga.

 

2. quod die solemni divi Georgii amare Anthiam coeperit

Candida lux aderat maiis vicina Calendis,

      Quam festam veteres instituistis avi;

Quam pio solemni celebrat Ferraria cultu

      Aurea cum admissis praemia ponit equis;

5

Cumque frequens tardos populus spectatur asellos

      Increpat et plausum turba iocosa ciet;

Cum rapido certat invenum manus aemula cursu,

      Vitta retroflexam cui premit alba comam;

Tempore quo Zephirus viridanteis evocat herbas

10

      Et vario pictam flore colorat humum;

Purpureo cum vere novus redit annus et ales

      Plurima frondosis garrit in arboribus.

Hic dum sollicito spectarem lumine cursus,

      Ante mea arcitenens constitit ora puer.

15

Aurea cui laeva pendebat parte pharetra,

      Nudus, et aspectu blandus et acer erat.

Isque, ubi collegit celeres, quibus utitur alas,

      Deprompsit nivea splendida tela manu.

Atque ait, o Iuvenis volucrum mirator equorum,

20

      Quod mirere magis, nunc mea dextra dabit.

Dixerat, et pariter sonuit cum voce sagitta,

      Inque meo subitum pectore vulnus erat.

Tum calor insuetus venas penetravit ad imas

      Et magni patuit vis manifesta Dei.

25

Dum stupeo, conorque novas extinguere flammas,

      Subridens pennis evolat ille suis.

Acer ut insolitae calabri domitoris habenae

      Pugnat equus campis qui modo liber erat,

Post tamen audacem discit tolerare magistrum,

30

      Et fractus docta concidit arte furor;

Haud aliter mentis constantia victa severae

      Et mea corripuit plurimus ossa Deus.

Collaque submisit domito luctantia fastu,

      Et dominam victor, servitiumque dedit.

35

Tum monuit tenerae valeat quid gloria formae

      Quid faciles oculi, virgineusque pudor.

Nec mihi consilio, nec prodest viribus uti,

      Et bene libertas ante retenta perit.

Felix, qui sacros tutus contempsit amores,

40

      Nec dominae insanum pertulit imperium;

Sed felix nimium rursus, nimiumque beatus

      Si cui se facilem praebuit ipsa Venus.

At mihi si legem Parcae imposuistis amandi,

      Si nostris haec est meta petenda rotis,

45

Laetor siderei vultus quod imagine carpar,

      Qualem non aetas viderit ulla prius.

Hoc vireis natura suas effudit in uno

      Et mirata, suum vix opus esse putat.

Si Paris hanc faciem phrygia vidisset in Ida,

50

      Illo non isset iudice prima Venus.

Huic merito potuit Iuno invidisse figurae,

      Sub Iove si primis nata fuisset avis.

Hanc tu, si sapias, potius pro Gnoside velles

      In coelum curru Bacche tulisse tuo.

55

Coetera cum dederint superi, tibi deerat amator,

      Qui caneret dotes cara puella tuas.

Ipse ego tale aliquid modo si promittere possum,

      Castalioque bibit si mea fonte sitis,

Ingenium, mentemque tibi formosa dicabo,

60

      Et nostris fies nobilis ipsa sonis.

Vos, quibus aspirat flatu fortuna secundo

      Nec resides virtus alma iacere sinit,

Vos decet aeternae praeconia quaerere laudis

      Sublimi eloquio, belligerave manu.

65

At mihi, formosam satis est cecinisse puellam,

      Haec studia, has arteis, haec ego bella sequar.

Coerula rostratae proscindunt aequora classes,

      Proxima sed radit littora parva ratis.

Sic ego, cui tenue ingenium, nimis ardua linquam,

70

      Et satis est, si mea culta puella probet.

Tu modo Nympha velis paribus contendere flammis;

      Quae facie praestat, convenit esse piam.

Odimus Iasidem quoniam crudelis amanti,

      Asperiorque suis rupibus illa fuit.

75

Tyndaris Iliaco si dura fuisset amanti,

      Non ita e moeonio carmine nota foret.

Cyntia clara minus, Nemesisque obscurior esset,

      Sed facilis Nemesis, Cyntia mitis erat.

Tu quoque, dulcis Anus, tali dignissima prole,

80

      Incipe nos inter connumerare tuos;

Me tibi vel generum, vel natae suscipe fratrem;

      Quicquid in hac fiam, iuverit esse domo.

Non vigil aerato dubitem me affigere posti,

      Et fessa in gelido ponere membra solo.

85

Nec minor est rerum mihi quam tibi cura tuarum,

      Haud natae custos aptior ullus erit.

Este procul iuvenes, non hic corrumpitur auro

      Ianitor, officio fungitur ipse suo.

Vos quoque nocturni procul hinc discedite fures:

90

      Insomnis custos excubat in foribus.

A quoties, cum me patientem cuncta videbis

      Ipsa etiam dices, non amat iste, perit;

Nec poteris nostro non ingemuisse labori,

      Dignaque pro meritis praemia ferre meis.

95

Non ego sidonias vestes, non aurea tecta

      Fertilis aut agri iugera mille petam.

Vna satis fuerit regno mihi carior omni

      Anthia, qua felix coniuge semper ero.

 

3. qualis visa Anthia sedens sub umbra
in Coppari agris

Qualis erat roseis in odorae vallibus Aetnae,

      Virgineo lusu languida Persephone;

Qualis apud Xantum, nemorosa sedit in Ida

      Oenone socias inter Hamadriadas;

5

Qualis pinifero confecta caede ferarum

      Procubuit Cynthi fessa Diana iugo;

Talis Coppari peragratis Anthia campis

      Lassa sub umbrosis concidit arboribus.

Tum mihi visa decens tam se formosior ipsa

10

      Ignea quam cedunt sidera Poebe tibi.

Vidi ego flaventes auro certare capillos

      Oraque purpureas exuperare rosas;

Vidi ego sideribus nitidos contendere ocellos,

      Candida Sithonias vincere colla nives.

15

Ipsa suo vario disponens ordine flores,

      Texebat facili mollia serta manu.

Quam circumfusae dictabant carmina Nymphae,

      Et quaerulae foliis obstrepuistis aves.

At vos felices, fortunataeque puellae

20

      Virginei comites consiliumque chori,

Dicite siqua dedit mutato signa colore,

      Dicite qui vultus me veniente fuit.

Num discedentem argutis spectarit ocellis,

      Illius an fuerit nomen in ore meum?

25

A quam ne fieret Zephiri nova praeda verebar

      Flamine cum molli blandior ille foret.

Quid sit amor, venti Borea didicere magistro,

      Quamque petunt omnes, non bene tuta manet

A quam purpureis invidi floribus amens,

30

      Sedula quos nivea legerat ipsa manu,

Pertimuique Iovem ne se mutasset in illos,

      Fallere qui variis novit imaginibus.

Europen tauro Danaen deceperat auro

      Atque deum nivea dissimularat ave.

35

His mea vita dolis ne tu caperere timebam,

      Sollicitumque tuus me facit esse decor.

Nam tibi vix similem veteres cecinere poetae,

      Nec videt immenso Phoebus in orbe parem.

Qui vult humano coelestem in corpore formam

40

      Cernere, de facie cogitet ille tua.

Nec minus ingenio et morum candore probaris,

      Atque sibi talem quisque venire cupit.

Ergo prius tellus alimenta negaverit orbi,

      Et novus hesperio surget ab axe dies;

45

Ante Pado Tagus, atque Athesi miscebitur Hister

      Pectore quam vultus defluat iste meo.

Felices quibus et caram retinere puellam

      Semper et in tuto vivere amore licet;

Quos neque turbarit vigilans in limine custos,

50

      Dulcia nec tristis gaudia norit anus;

Nec quibus insidias obscura nocte pararit,

      Exiliens tacitis aspera turba locis:

Haec mihi saepe nocent, haec sunt mihi saepe timenda

      Me tamen in primis callida torquet anus.

55

Illa meos aditus servat, timidamque puellam

      Territat horrendis imperiosa minis.

Hanc, tibi cum dabitur ludendi copia, falle,

      Anthia nec placidum tempus obire sine;

Nam non semper eris, qua nunc formosa iuventa

60

      Iam veniet celeri curva senecta gradu.

Vt violas roseumque vides cessare decorem,

      Squalet ut amissis horrida silva comis,

Candida sic etiam facies abeuntibus annis

      Deficit et nil tum poenituisse iuvat.

63a

Candida sic paucis facies venientibus annis

64a

Deficit heu non tum poenituisse iuvat.

65a

Ante igitur quam sponte cadat, decerpere florem

66a

Expedit et genii consuluisse bonis.

 

4. laudat Anthiam a forma et moribus

O bene conveniens capiti velamen honesto

      Sidereos oculos, aurea fila comas,

O teneram, levemque manum, cui Iuno Venusque

      Invidisse queant et tua Phoebe soror;

5

O niveos artus, pulla sub veste latenteis

      Et non humanis edita verba sonis;

O dulceis risus, habitum, moresque venustos;

      O nulla laesam labe pudicitiam:

Vos in me insolitum vos in me accenditis ignem,

10

      Imaque furtivus corripit ossa vapor.

Vos mihi sollicito rapitis de pectore sensus,

      Et votis alitur spes animosa suis.

Aspicite, ut vero pro corpore restet imago,

      Et nisi fertis opem, mox ego nullus ero.

15

At tu naturae Decus, exemplumque potentis

      Qua non est Latio pulchrior ulla solo,

Tu nitidos in me converte parumper ocellos

      Queis potes obscura reddere nocte diem.

Tu precibus non dura meis praesensque faveto.

20

      Et mihi, si fas est, dicito noster eris.

Mortaleis aequat superis clementia divis

      Et miseris rebus consuluisse pium est

Si dedit egregiam faciem natura puellis,

      Non adamanteum pectus habere iubet.

25

Nec iubet exitio tristi laetentur amantum,

      Fallitur, id suadet si qua puella sibi;

Sed placidi mores, et rusticitate carentes

      Cum tibi sint, nimium mens mihi casta nocet.

Mens mihi casta nocet, qua tu formosa triumphas

30

      Et qua summa tuum sidera nomen adit.

Non tamen invenies in nostro crimen amore,

      Non animum turpis, sed pia cura movet.

Nosque precor societ placidos Hymeneus in annos,

      Atque maritaleis praeferat ipse faces.

35

Hoc si contigerit nec dedignata recuses,

      Despiciam magni ditia regna Midae,

Nec magis assyrii quaecumque est gaza sepulchri

      Aut opus optarim nobile Piramidum,

Nudus Amor non curat opes; discedat ab illo,

40

      Sollicitae quisquis servit avaritiae.

Quem potius pretium quam culta puella movebit,

      Dignus cum censu est ille perire suo.

Non animum nobis adeo tribuere tenacem

      Fata, nec ingenium sordida cura premit.

45

Cui tantum superest ut vivere possit honeste,

      Gaudeat hoc fineis praeteriisse nefas.

 

5. de discessu Anthiae ex urbe Ferraria

Postquam Ferrariae discedens moenia liquit

      Anthia, Ferrariam liquit et ipsa Venus.

Mollis Amor simul Hetruscas migravit ad urbes,

      Secum blandicias, delitiasque tulit.

5

Sed licet ad Tanaim, rapidumque feratur Hydaspem

      Herculeas quamvis transeat illa vias,

Quaque rotant fluctus alterno vortice Syrtes,

      Per mare, per terras, subsequar ipse tamen.

Nunc utinam sumptis imitarer Persea pennis,

10

      Nunc vellem ingenium Daedale docte tuum.

Nunc ego Medeae, quo fugit Iasona currum

      Optarim, volucres Triptolemique rotas,

Scilicet ut dominae subito improvisus adessem,

      Duceret ingratas neu via longa moras.

15

Quo propero infelix? Pergam ne per aspera saxa?

      Per gelidas alpeis, perpetuasque niveis?

Quid si latronum occurrat manus impia, raptis

      Vestibus, immitique petat ense caput?

Aut nemorum latebris, aut alto monte ruentes

20

      Dilacerent rabidae membra cruenta ferae?

Novimus infaustos casus, discrimina amantum:

      Fata obstant laetis invida principiis.

Pyramus exemplum probet, miserandaque Thysbe,

      Quos rapuit simili mors violenta modo.

25

Testis adest, animos cui conscia virgo natanti

      Saepe in arenoso littore visa dedit.

Ille per insanas mediis aquilonibus undas

      Ibat, ut optata posset amante frui.

Nec revocare minis genitor, nec flectere mater

30

      Blanda potest, ultro sed periturus abit.

Iamque procelloso positurus in aequore vitam,

      Hei mihi congeminat, Sesta puella, vale.

Sesta puella vale, clamabat, et ecce loquentem

      Praeruptus vastae supprimit agger aquae.

35

Praeterea iam forte novum suspirat amorem

      Anthia, nec fidei, nec memor ipsa mei.

Rara quidem fida est, oculus nisi nutriat ignem,

      Foemina, iuratos vix timet ulla deos.

Perfida securum sic te Menelae fefellit

40

      Externa ad Troiam vecta Lacaena rate.

Arsit in Aegisto furiosi mater Orestis,

      Dum gerit Atrides vindice bella manu,

Multae etiam, quarum veteres meminere Poetae

      Deseruere viros, legitimamque fidem;

45

His fortasse meam poterunt numerare puellam

      Atque ideo doleam cur ego, semper erit.

Me miserum, quonam Dominae fiducia cessit?

      Quid queror? et vano terreor ipse metu?

Parce precor, mea lux, si quid male lingua locuta est,

50

      Omnia magnus Amor tuta timere iubet.

Sic Deus ille mihi stimulum sub pectore fixit,

      Raraque cum casto forma pudore venit.

Sed tua Penelopen superat constantia, quamvis

      Illa sit argolicae fama pudicitiae.

55

Ibo, igitur nec me certum tardabit eundi

      Tristis hiems, segneis impiger odit amor.

Illius aerias pennis tranabimus alpeis

      Atque aderit nostrae Dux Cytherea viae.

Thuscus at incolumem postquam me acceperit Arnus,

60

      Et Dominam dabitur posse videre meam,

Tunc ego velatus myrto viridante capillos

      Persolvam magnis debita vota Deis.

 

6. amica Potitus Gloriatur

Di superi, Venus alma, puer venerande Cupido

      Nox hesterna mihi gaudia quanta dedit?

Clara sub obscuris latitabant nubibus astra,

      Condiderat vultus candida luna suos.

5

Ad Dominam furtim, superato culmine tecti,

      Conscia me iusso tempore duxit anus.

Mollia quis variis amplexibus oscula mista

      Narret? Et in teneris dulcia verba iocis?

A quoties esset cum iam lassata voluptas

10

      Mutua, blandiciis est revocata venus!

Quam me praeteritos casus meminisse iuvabat

      Et fusum in niveo multa referre sinu!

Ite procul, segnes, atrae quos tempora noctis,

      Terrent, et multa nubilus auster aqua;

15

Praecipiti quibus ad dominam timor ire fenestra

      Obstitit, ite procul, linquite signa ducis.

Fortibus intrepidi sunt castra cupidinis apta,

      Et iuvenum audaces adiuvat ille manus.

Sive novos aliquis furtim tentavit amores,

20

      Seu fallet segnem cauta puella virum,

Ipsa Cytheriaco despectans vertice terras

      Annuit, ac ridet dulcia furta Venus.

At mihi si tecum taleis perducere nocteis,

      Teque meo liceat vita tenere sinu,

25

Congerat o quantum cupiat sibi quilibet auri,

      Me satis est duram pellere posse famem,

Aestivamque sitim sedare fluentibus undis,

      Et satis est humileis incoluisse casas.

O quam me in viridi tecum recubare iuvaret

30

      Gramine fagus ubi funderet alta comam,

Mille rigans flores nitidis ubi rivulus undis

      Per vicina levi serperet arva sono.

Illic et volucrum super opacis abdita ramis

      Continuat querulos garrula turba modos,

35

Silvarumque comas tenui movet aura susurro

      Gratior et mulcet languida membra quies,

Crimen apri formosus Adonis, et ipsa Dione

      Saepius in solis delituere locis.

Sic Paridi Oenone, sic caeli sede relicta

40

      Dignata est tenera Luna coire proco.

Montibus ante Iovem iuvenes pariterque puellae

      Errabant, viguit tunc sine labe pudor.

Pace tua gens prisca loquar, sic credere oportet,

      Durus in hoc ego sum subdubitoque tamen.

45

Atque utinam nobis iterum mos ille rediret,

      Nunc melius scirent commoditate frui.

Non ego saepe graveis perferrem mente dolores,

      Humida nec lacrymis lumina nostra forent.

At tibi qui facilem custodis dure puellam,

50

      Ianitor, exitium numina triste ferant.

Sit domino suspecta fides tua, teque perosus,

      Insidias vitae praeparet ille tuae,

Vt vigiles semper nunquam tamen omnia cernes,

      Decipit astutos ingeniosa Venus.

55

Io non Argus; Danaen non ferrea clausam

      Hostia servarunt, Acrisiusque pater.

Tu, cui pro meritis oculum despecta iuventus

      Evulsit, demens cuncta videre putas?

Si mihi credideris, aditum dabis usque petenti,

60

      Adventu nec erit ianua clausa meo.

Tunc ego te propter vitae discrimen adire

      Non dubitem, et patriis me spoliare bonis;

61a

Tunc ego te poeno latium qui terruit orbem

62a

Et cuicumque voles ianitor ante feram.

Ferre nec ista tua pro libertate recusem

      In me traslato vincula servitio.

65

Eheu quid precibus fluctus placare tumenteis

      Conor et iratis perdere verba notis?

Illum monstrifera genuit Polyphemus in Aetna

      Inque truci durum pectore marmor habet.

Fraude mea capiendus erit, mihi namque futuri

70

      Composuit magicum praescia carmen anus.

Illa soporiferum liquido cum melle papaver

      Miscuit et variis gramina secta locis.

Haec docuit Baccho diffundere, dicere verba,

      Queis sopor invitis eliciendus erit;

75

Multaque de coelo quibus ignea sidera ducit

      Et rapidi ad fontem fluminis unda redit.

Illa annos adimit senibus, labefactaque mira

      Arte cupidineas mittit in ossa faces.

Cum libet insolito iuvenes inflammat amore,

80

      Cum libet, extincto deficit igne calor.

Illa iubet fractis manes prodire sepulchris,

      Nigraque terrifica tartara voce movet.

Carmine longiquos messem traducit in agros,

      Et cantata suum deserit herba solum.

85

At vos Coelicolae nostris ignoscite coeptis,

      Non mea contemnit numina vestra fides;

Nec soror hos Phoebi metuant, nec sidera cantus,

      Hac domina tantum quaerimus arte frui.

 

7. ad annulum quo donatus fuerat ab amica

Annule dulce mihi dilectae munus amicae,

      Annule delicias inter habende meas;

Tu licet excellas auro pretiosus et apte

      Gemma sit artifici clausa magisterio;

5

Est aliquid, mihi quo meruisti gratior esse,

      Scilicet in nivea te tulit illa manu.

Illa etiam dono cum te mihi tradere vellet,

      In primis monuit quod sibi carus eras.

Mecum igitur semper noctesque diesque manebis,

10

      Mille tibi amplexus, oscula mille feram.

Inque sinu ponere manus dum nostra lavatur,

      Invida ne nitidum te mihi laedat aqua.

Tu modo laeva cave commissum perdere pignus,

      Si qua hoc mandantis gratia tangit heri.

 

8. apologia pro amore ad Ianum Pannonium.
Antiquis vatibus comparandum, qui postea
creatus est Quinquecclesiensis episcopus,
ut sinat se placito indulgere Amori

Quis novus ille sacri vates Heliconis in antro

      Cuius Apollineum carmen ab ore sonat?

Dicite Pierides ubi primos egerit annos,

      Quae tener insueto presserit arva pede.

5

Quo duce lauriferae peragraverit avia silvae,

      Sub quibus ille vagans luserit arboribus.

6a

Dicite quos avido fontes depleverit haustu

6b

Quisve rudem doctis artibus imbuerit.

6c

His ego non numquam cum sim versatus in umbris

6d

Nunc primum est oculis obvius ille meis.

At nisi mens fallit, videor cognoscere vatem:

      Hunc Heliconiades vos aluisse ferunt.

Vos canere arcano puerum docuistis in antro,

10

      Pulsaque fila levi sollicitare manu.

Ipse sacris adhibere choris dignatus Apollo,

      Iussit honorata cingere fronte caput;

Perque pias duxit sedeis et amoena vireta,

      Plurima Pegaseos qua tegit umbra lacus.

14a

Grataque vernantis semper viget aura favoni

14b

Et varius pingit rura benigna color,

14c

Semper ubi ramis frondentibus instrepit ales

14d

Et querulis mulcet sydera carminibus,

14e

Dulcis ubi geminae ludit coniuncta sorori

14f

Alternoque pede gratia pulsat humum.

15

O nimium felix o fortunate poeta,

      Ingenio priscis aequiparande viris:

Ecce tibi faciles donant sua carmina Musae,

      Nec negat aoniam pulcher Apollo lyram.

Iam tibi pallenteis ederas thyrsosque merenti

20

      Praebuit, et currus Euchius ipse suos.

Nec tibi deficiunt ubi vis intendere vires

      Ardua sive libet, seu leviora sequi.

Quid formae decus, et mores, sanctumque pudorem,

      Quid referam vitae candida facta tuae?

25

Omnia praesentes superi tibi Iane dedissent,

      Ni vacuum dulci pectus amore foret.

Immeritas nec iam satis est odisse puellas,

      Tristia sed tetrico carmine bella paras.

At mihi servitium capto, dominamque ferenti,

30

      Obiicis extremae crimina desidiae.

Quodque diu fuerim mordaci fabula vulgo,

      Nec patriis humilis tollar imaginibus;

Nec quod amans, rectum videam, cum plurima cernas

      Subiectus nullis ipse cupidinibus,

35

Incautumque vocas et sane mentis egentem,

      Cuius sit dubio credita cymba mari.

Munera quin etiam carae pretiosa puellae

      Vt suspecta mihi despicienda putas.

Saepe refers dulci sub melle venena latere,

40

      Et placitis hamum saepe subesse cibis.

Quanta puellari levitas in pectore regnet,

      Quam cito consuerint credere falsa mones;

Quid valeant herbae, quid noxia crimina narras,

      Et quodcumque Venus monstret iniqua nefas.

45

Multaque foeminei memoras exempla furoris,

      Transversas olim quas malus egit amor.

Acrior his ut me redimam rationibus urges,

      Vtque velim ex humili tollere valle caput.

Tum positis levibus curis, et amore relicto

50

      Regia sublimi condere bella pede.

Non equidem adversor tibi me nunc Iane monenti

      Atque meae fateor crimina nequitiae.

Nec te Thersiten potius vel Nestora dicam,

      Tam bene qui noris, tam graviterque loqui.

55

Sed tamen aut fatis aut longo impellor ab usu;

      Optima cum videam, deteriora sequar.

Non secus assiduis confectus febribus aeger,

      Invisam medicae despicit artis opem.

Tum succos omneis, medicamina cuncta perosus,

60

      Negligit infirmi corporis auxilia.

Forsitan huic poteras olim succurrere morbo,

      Cum primo illatum nec grave vulnus erat;

Nunc sero medicina datur, nec inania posthac,

      Proderit amisso claudere septa bove.

65

Non ita praecipites agitantur in aequore cymbae,

      Cum notus Ioniis fluctibus insonuit,

Vt me versat Amor pectus populatus et omne

      Ius animi atque suo me regit arbitrio.

Talis permultos tulit exitus, me quoque Titum

70

      Auferat, hoc noster limite currat equus.

Mortaleis omneis neque enim trahit una voluptas

      Ingenio sequitur proxima quisque suo.

Hunc rapit armorum sublimem gloria coelo

      Proferat ut domitis gentibus imperium.

75

Lucra petens mercem fuscis vehit alter ab Indis,

      Alter ab Oceano flave Britanne tuo.

Ille sacris coelebs superum se dedicat aris,

      Hic notat astriferi lucida signa poli.

78a

Saturnique gravi quaerit quid stella minetur,

78b

Aptaque sulcandis tempora novit aquis;

78c

Quid Phoebo properent aestivae occurrere noctes

78d

Exigat et varias candida luna vices,

Hunc iuvat occultas naturae discere vireis,

80

      Et procul vulgo condita mente sequi.

80a

Cur puteis tepeat glaciali tempore lympha,

80b

Curve sub ardenti frigeat illa cane;

80c

Cur stridente hieme tonitrus cum grandine cessent,

80d

Cur nullis crescant aequora fluminibus,

Ille Machaonias animum convertit ad arteis,

      Versat hic antiquum sedulus Hippocratem.

Hunc iuris lassant numerosa volumina; at illum

      Nobilibus studiis docta Minerva tenet.

85

Me mea sors tenero voluit succumbere amori,

      Et mihi pars huius credita militiae est.

Non ut rere tamen (liceat mihi vera tueri),

      Desidiam castris dux habet ille suis.

An tibi cum vigilet totas ad limina noctes

90

      Anxius in dominam segnis amator erit?

Quem labor haud ullus, quem non via longa fatiget

      Ignavi turpem sustinet ille notam?

Strenuus oppositos audet trascendere monteis,

      Horrida nec boreae frigora curat amans;

95

Nec trepidi tardant undis spumantibus amnes,

      Cum fluit ex altis nix resoluta iugis.

Lentas erat iuvenis, cum saeva per aequora nabat,

      Quem tepido fovit Sesta puella sinu?

An Turni solitas vireis, animosque Cupido

100

      Fregit? an ignavum reddidit Aeaciden?

Ferre famem, tolerare sitim, contemnere somnos,

100a

An piger Aeacides, quamvis Briseida amaret

101a

Num minus in Turno robur amante fuit?

      Dura pati didicit plurima, quisquis amat.

Sed non quae deceant positi sub nubibus atris

      Cernimus, et vobis purius ista patent.

105

Semivirum didicit monstrante Cupidine Theseus,

      Qua voti compos perderet arte bovem.

105a

Quid non Aegides mostrante cupidine vidit

106a

Vincendi ratio quae sibi prima foret.

Incolumis nunquam patriae tetigisset Iason

      Littora, phryxeae vellere clarus ovis,

Ni bene suadus Amor vitare pericula tanta,

110

      Poscere virgineam ni monuisset opem.

110a

Rusticus ante Cimon sapiens evasit amando

110b

Et feritas miti victa magisterio est

Ille dat ingeniis vireis, animique vigorem

      Excitat, ille rudeis praeficit arte viros.

Ast incerta sequor te iudice, nec mihi fas est

      Noscere quem mea sint vota habitura modum.

115

Haec quodcunque hominum fruitur vitalibus auris

      Sors habet, et fati nescia iura latent.

Tu ne putas nostris exceptum legibus esse?

      An tua sors melior sorte putanda mea est?

118a

Ac tua fors melior conditione mea est?

Si mihi difficileis casus memorabis amantum,

120

      Sunt quibus indulsit non inimica Venus.

Haud semper vultu spectat fortuna minaci

      Non omnis rabido est agna dicata lupo.

Caede Neoptolemus patria si territus esset,

      Liquisset turpi Dorica castra fuga.

125

Cum toties fuerint infidae puppibus undae,

      Creber in aequoreas navita fertur aquas.

An quia Cadmeum iuvenem laceraverat olim

      Montibus Aoniis effera turba canum,

Segnior Hippolytus silvis, canibusque vacavit?

130

      Venandi Cephalo cura minorve fuit?

Nec tu Palladias ideo nunc despicis arteis,

      Hae licet intulerint plurima saepe mala;

Docta licet quondam magni Demosthenis ora

      In dominum fuerint perniciosa suum,

135

Exitium ingenio quamvis sibi triste pararit,

      Gloria Romani Tullius eloquii,

Causaque Nasonem similis procul urbe fugatum

      Impulerit getici littus adire maris;

Munera cur spernam gratae mihi pignora mentis

140

      Quae summo quaeri digna labore forent?

Gemma erit in pretio, quam se mercator avarus

      Finxerit a rubri littore ferre maris;

Annulus artis opus mirae mihi vilis habendus?

      Quem tulit in digito dia puella suo

145

Cui neque nostra parem, neque prisci temporis aetas

      Vidit, nec similem secla futura ferent.

Quam suavis placido comitatur gratia vultu,

      Tristis ubi nullum vendicat ira locum;

Quae me non dubitat nitidis praeponere ocellis,

150

      Quae mihi vel proprio corpore cara magis.

Haec in nos igitur magicas meditabitur arteis?

      Miscebit timida toxica dira manu?

Thessalicos esto ritus, herbasque nocenteis

      Noverit, atque ausit quaeque nefanda sequi,

155

Quo reus admisso merui sperare venenum,

      Immerito miseram cur paret illa necem?

Quid metuam invitus ne carmine cogar amare

      Cum nostrae cedant carmina cuncta Deae?

158a

Cum formae cedant carmina cuncta suae.

(E-

Hac Laertiaden facie Phoebeia Circe,

      Phasias hac potuit detinuisse virum.

160

Hac mea difficili vinxit praecordia nodo

      Illius ut nulla solvar amore die.

162a

Vlla suo ne me solvat amore dies.

(E-

Quod si credentem nimium mutare puellam

      Criminibus fictis improba lingua valet;

Imminet hoc aliis etiam commune periclum

      In fera quos eadem proelia lingua ciet.

165

Illa propinquorum communia iura resolvit,

      Foederaque antiquae rumpit amicitiae.

Conditio haec multos non solos tangit amanteis,

      Haec te sollicitum reddere cura potest.

Non saevi (ut scribis) Catilinae foemina mentem

170

      Compulit: in facinus dux fuit ipse sibi.

Nam furor immitis, quo perdere cuncta parabat

      Egit, ut in prolem verteret arma suam.

Tarquinum rapuit dominandi caeca libido,

      Materiam sceleri quae dare saepe solet.

175

Si Danai proles cognato sanguine ferrum

      Tinxit securis insidiata viris,

Causa fuit genitor iustis metuendus acerbis

      Vt formidatas tolleret ipse manus.

Lemniadum menteis agitavit numinis ira,

180

      Nec sontes reliquas impia Scylla facit.

Thesiden contempta Venus non Cressa peremit;

      Vlcisci offensas sic solet ipsa suas.

184a

Has poenas quotiens spernitur illa petit.

185

Amphitryoniades non crimine Deianirae,

      Fraude sed occubuit perfide Nesse tua.

Molle dedit teneris pectus natura puellis,

      Quas tamen impellit iustus in arma dolor.

Audierat partim, partim delicta mariti

190

      Viderat Aegisthi, Graia secuta fidem;

Laesaque natorum maculata est sanguine Colchis

      Et Progne infidi coniugis ulta nefas.

Cur omneis igitur sceleris tua carmina damnant?

      De tot paucarum crimina si qua vides?

195

Extulit hunc etiam celeberrima gloria sexum,

      Et monimenta suae plurima laudis habet.

Virginitas ultro servata et bellica virtus

      Magnum Orithyae contribuere decus:

Lampedon, Hippolyten, Menalippen, Iane, videmus

200

      Illustreis inter nomen habere viros.

His quoque se comitem merito Marthesia iungit,

      Nec caret Anthiope laude, nec Harpalice;

Magnanimam Tomyrin, fortem propone Camillam

      Et subeat menti Penthesilea tuae.

205

Adde et Amazonia reliquas de stirpe sorores;

      Respice Carmentam, respice Penelopen.

Vlta nefas animo, propriaque Lucretia dextra

      Invicto occurret clara pudore tibi.

At rapidum nando transmittere Clelia Tibrim

210

      Ausa suis animis praemia digna tulit.

197a-203a

Respice Amazoniae gentis decus Orithiam

204a

Et subeat menti Penthesilea tuae.

205a

Magnanimam Tomyrim, fortem propone Camillam

206a

Carmentae ingenium Penelopesque fidem;

207a

Coclitis hinc praestans furor, hinc Lucretia se

208a

Offerat invicto clara pudore tibi.

209a

Non Coriolani matrem, non ulla tacebunt

210a

Flacci progeniem saecula Sulpitiam.

Quid te commemorem vestalis Claudia virgo,

      Qua stetit attoniti vindice fratris honos?

Quisve tuuM dignis nomen Cornelia tollat

      Laudibus? Aut animum Porcia casta tuum?

215

Quis te praetereat generosi pectoris Hester,

      Non bene damnatos protinus ulta Syros?

Quisve Palaestina genitam te stirpe virago

      Spem taceat patriae, subsidiumque tuae?

218a

Subticeat patriae spemque decusque tuae?

219a

Te duce servitium fugit Iudea tuisque

220-234a

Victus Olophernes concidit auspiciis;

Te duce libertas Moseae reddita genti,

220

      Assyriusque tua concidit arte furor.

Si fortasse petes exempla recentia, nonne

      Cognita perpetua laude Mathildis erit?

Sponte opibus spretis regnum Violanta reliquit,

      Seque sacri sociam maluit esse chori.

225

Nec tamen hanc illi vel inanis gloria mentem

      Vel praeceps studium simplicitasve dedit,

Sed ratio constans haud turpi obnoxia voto,

      Ac vitae tendens ad melioris iter.

Harum ingens numerus terras florere per omneis

230

      Cernitur, hac coelo queis datur ire via.

Legibus his etiam multas numerare solutas

      Possumus, insigneis moribus, atque fide.

Sed procul a coepto videar discedere, si tot

      Insistam exemplis quae bene nota tibi.

235

Denique seu belli, seu pacis munera quaeris,

      Seu nova seu prisci tempora acta leges,

Plurima quae laudes muliebria facta videbis,

237a

Multa tibi occurrent virtutum exempla suarum

Vix plureis titulos fama virilis habet.

230

      Turpiter his hostem cum te fatearis, amice,

Ac fugias vitae quae tibi nata comes,

      Ede quid esse velis, quem te mihi dicere fas sit.

Apta ne quaerendis laudibus ista via est?

      Obscoenum laeso vitae candore relinquis

235

Iudicium, verbis proditus ipse tuis.

      Atque aliquid licuit mihi credere, ni bene nossem

Ingenuos mores, socraticamque domum.

      Ipse ego, naturae ducentis iura sequutus,

Pergam, quo coepi tramite, ferre pedem.

240

      Nec tamen immerito, quid enim praestantius unquam

Pacifico genius mitis amore tulit?

      Ille decus coeli et superum iucunda voluptas;

Hoc absente, Iovis regia tristis erit.

      Illius adventu gaudent volucresque feraeque,

245

Quicquid alit tellus, aequora quicquid alunt.

      Hic pacis deus est, et amabilis optat amare;

Spernit opes, odit turpia, pulchra cupit.

      At quae bellipotens exercet Vitricus arma,

Non probat, et nulla est caede cruenta manus.

250

      Si quis amans aliquid sine lege, immane, nefandum

Molitur, nullum hic crimen Amoris erit.

      Nam male compositae praeceps insania vitae

Mortaleis animos in scelus omne trahit.

      Implacidas hominum docuit mansuescere menteis,

255

Dulciaque obiecit pabula mollis amor;

      Ille truces fastus, violentaque pectora lenit

265a

Ille ducum fortes animos et pectora vincit

Nec regum claris cedit imaginibus;

Aeneamque suum ne non foret omnibus idem

      Accendit vultu candida Elisa tuo.

Nil sua facundum solertia iuvit Vlyssem,

269a

Non Laerthiadem eripuit facundia solers.

270

Nec magno virtus profuit Aeacidae.

      Pauper adhuc luxu penitus dum Roma carebat,

Sceptrifer Aegeriam fertur amasse Numa.

272a

Aegeriam perhibent tunc placuisse Numae.

      Aurea progenitum divino sanguine Caesar

Spicula cognati te petiere dei;

275

      Ille ferum Annibalem domuit, regemque superbum

Area cui totus parvula mundus erat.

      Sensit et Atrides vim numinis huius et arma,

Concidit argolica quo duce Troia manu.

275a

Subdidit et poenum romani nominis hostem

276a

Qui latios victos fuderat ante duces

277a

Nec non Tantalidem cui Graecia paruit ingens

278a

Et te, quem Darius, quem tremuere Scytae.

279a

      Pectora quin etiam magni incaluisse Platonis

Cuius tam celebri carmine notus amor.

280a

Clarum stella suo carmine nomen habet

      His comes accedit Calvus, mollisque Catullus

Atque Anser flammas qui cecinere suas.

      Abstulit ardentem Gallum formosa Lycoris;

Carmine amatoris Cynthia clara sui est.

285

      Vivit ab insigni Nemesis celebrata Tibullo;

Vivit Pelignis nota Corinna sonis.

      Ille sacri vates operis Iesseia proles

Praefecit populo quem Deus ipse suo;

      Bersabeae captus forma tibi magne Cupido

290

Cessit nec Salamon tutior ipse fuit.

      Quique philistaeos subita oppressisse ruina

Dicitur et certam non timuisse necem,

      Succubuit victus, teneroque vacavit amori

Nec puduit domina multa iubente pati.

295

      Nil magis horrendum Polyphemo senserat Aetna;

Saevior indomitis fratribus ille fuit.

      Dum tamen aequorea siccas in rupe capillos,

Exarsit visa te Galatea Cyclops.

      Admovitque preces blandus, studioque placendi

300

Insolita rigidam pescuit arte comam.

      Iani tibi poma legit, tibi pastoralia cantat

Carmina; lanigeras iam tibi servat oveis.

302a

Iam feritas abiit; quassatam sistat ab undis

302b

Securus tuto littore nauta ratem.

302c

Hospes adest non immiti Poliphemus in antro

302d

Nec tibi Sisyphides ille timendus erit,

      Quem neque proposito pietas humana nefando,

Arcebat magni cura nec ulla Iovis,

305

      Leniit hunc blandae Veneris placidissima proles,

Quae valet aeternos sollicitare deos.

      Suspice quam nitido mutata effulgeat astro

307a

Suspice sidereae fulgentem in vertice sedis.

Frigida veliferas quae regit ursa rateis;

Suspice sidonii radiantia cornua tauri,

310

      Florida cui simplex serta puella dabat;

Suspice Atlanteam Maiam geminasque sorores

      Ab Iove quae coelum pignus amoris habent.

Quis vero innumeros Alcidae nesciat igneis,

      Et quot saeva manu monstra subegit amans?

315

Tu quoque amator eras cum Thessala rura tenenti

      Praestabat citharae fistula Phoebe vicem.

Quid Steropen, Veneremque sequar? quid Pallada quidve

      Ilian hic referam Mars placuisse tibi?

Persea quid memorem, dubiae qui premia pugnae

320

      Andromeden subito saucius igne tulit?

315a

Tu quoque amator eras, citharae cum praebuit usum,

316a

Thessala mutato fistula Phoebe tibi.

317a

Nec minus Alciden Achelous sensit amantem

318a

Fractaque sanguinea cornua legit humo

319a

Quid referam steropem, quid Pallada, quid tibi dicam

320a

Ilan et Venerem Mars placuisse pater.

Quidve triumpbato dum victor ab orbe redires

      Lyncibus avectam Gnosida Bacche tuis?

Arsit in Halcione gelidarum rector aquarum;

      Cepit Aminone Laodiceque deum:

325

Illi cura fuit Tiro et formosa Celaeno,

      Anguibus et nondum cincta Medusa caput.

Sit licet Oceanus spatiosis obsitus annis,

      Flagrat inextincto Tethyos igne suae.

328a

Hunc dea purpureae praevia lucis amat.

Tithonusque pater cano venerabilis aevo

330

      Te Dea venturae praescia lucis amat.

Hippotadem rapido ventorum turbine lassum,

      Pulchra fovet niveo Deiopea sinu.

At Zephyrum Chloris quae floribus arva coronans

      Efflat odoratis lilia mista rosis.

335

Quo me saeve feres aquilo? num te quoque victum

      Credibile est ullas sustinuisse faces?

Horridus ille licet superis, terrisque minetur

      Aequora terribili concitet alta sono,

Littore ab actaeo placitam rapuisse puellam

340

      Dicitur et votis consuluisse suis.

Nec tamen a Latio, gelidae sed rupibus arcti

      Et patriae rigido venit ab axe tuae.

Arsit et implacidus Stygi dominator Averni,

      Duraque permulsit pectora blanda Venus,

345

Virgineamque ferens sub regna latentia praedam

      Noctifero pavidam terruit axe diem.

Denique cuncta videt subiecta cupidinis armis

      Aethere prospiciens Phoebus utrumque polum.

Nec mare, nec terras, nec sidera summa moveret,

350

      Ni quiddam egregium, ni deus esset amor.

Omnia cum nullo superet discrimine, quidnam

      Mirum est, in tanto si grege Titus amat?

Nam mea Nestoreos aetas nondum attigit annos,

      Nec me Tithoni longa senecta premit.

355

Nunc Venerem tractare decet, nunc dicere cantus,

      Nunc dare flaventi mollia serta comae.

Tu quoque quid faceres taleis sortitus ocellos,

      Qualeis non Io non tulit Anthiope?

Nempe tibi caderent tam fortia verba, nec ullam

360

      Scaevola vel Cicero tradere posset opem;

Ille licet iuris fuerit, legumque peritus,

      Alter Palladio noverit ore loqui.

Desine velle meos abrumpere durus amores,

      Et sine me placido vivere servitio.

365

Quisquis ab hoc vitae poterit me avertere cursu,

      Ille avidam Titii pectore pellet avem;

Tantaleamque sitim fugitivis leniet undis,

      Atque tuum infelix Sisyphe sistet onus.

Clarus erat bello, bello quoque concidit Hector

370

      Et periit notis Tiphis in aequoribus.

Ast ego quem certo iampridem perculit arcu,

      Aligeri semper miles Amoris ero;

Et tibi quem curis vacuum respexit Apollo,

      Grandisona linquam bella canenda tuba.

 

Explicit

Despice parve liber morsus livoris edaces,

      Iam tibi Caesareo contigit ore legi.

Maximae perpetuae referes praeconia laudis,

      Carmina iudicio si probat ille suo.