Basinio da Parma Isottaeus 1

Testo base di riferimento: F. Ferri, 1925

Cura dell'edizione digitale: Michela Naccari

Altre sezioni


1. Sigismundus Pandulphus Malatesta
divae Isottae sal. d.

Quam Sigismundus tibi dicit ab urbe salutem,

      Accipe, purpureas inter habenda deas.

Longe corpus abest; tibi semper proxima mens est

      Parteque sum tecum fertiliore mei.

5

Si quid agam quaeris, mea conqueror ocia solus

      Et desiderium flebilis usque tui.

Absens absentem video te, Isotta, nec ulla

      Iam sine te nobis nox vigilanda venit.

Roma licet veterum monumenta ostentet avorum

10

      Effoetaeque amplas suggerat urbis opes,

Me tamen haud possunt mirae oblectare ruinae,

      Cum nullo hic fueris conspicienda loco.

Ipse, fatebor enim, laetae non vallibus Idae,

      Non sine te caeli parte fuisse velim;

15

Nanque habeat multas quanvis urbs nostra puellas,

      Quae possent ipsos sollicitare deos,

Sola tamen nostris placuisti semper ocellis

      Huius et exuvias unica mentis habes.

Spirat Orontaeos facies si mollis odores

20

      Artificisque manu si mihi pexa coma est;

Si gravis intexto mihi vestis pendeat auro,

      Si Phrygia ex humero picta lacerna manu;

Denique si festas deducimus arte choreas,

      Sive ego personis induor ora novis;

25

Omnia pervigili facio coniunctus amore,

      Vt soli placeam, cara puella, tibi.

Adde, Isotta, licet maiorum more meorum

      Arma ex officio sint agitanda meo,

Successor regni videar ne indignus aviti,

30

      Sitque oneri potius stirps Malatesta mihi;

Non ideo minus ipse sequor tamen arma libenter,

      Iuditio ut videar clarus ubique tuo.

Vtque meo tu digna, tuo sim dignus amore,

      Cedat et in partem gloria nostra tibi.

35

Scilicet Idalias sensit Phoenissa sagittas,

      Vt sua Tros cecinit fortia facta pius;

Aesonidemque suum tum denique Colchis amavit,

      Vidit ut ignivomos perdomuisse boves.

Dictaeum ni forte ducem vidisset in armis,

40

      Laederet haud patrium perfida Scylla caput.

Et nos, si quicquam claris sudamus in armis,

      Si qua hac sunt nobis parta trophaea manu,

Hinc merito longos de te speramus amores,

      Hinc fore perpetuam credimus usque fidem.

45

Nam, mihi crede, prius manabit ab ilice nectar

      Et glandem salices et feret ulva favos,

Ante piger madido versabitur axe Bootes,

      Aequoreos viset Menalis ursa deos,

Quam tibi, quicquid id est, animus res vota fidesque,

50

      Quodque dedi pectus desinat esse tuum,

Fatales dum fila trahent mihi longa Sorores

      Vitalisque meum dum reget aura caput.

Iamque vale, mea lux, mea cura et sola voluptas,

      Vtque tui fuero, sis memor ipsa mei.

 

2. Isotta Ariminensis regi et divo suo
Sigismundo Pandulpho Mal. sal. pl. d.

Quam tibi mittit amans, princeps animose, salutem,

      Non nisi cum reditu mox habitura tuo est.

Fabor? An Isottae nisi margine scripta supremo

      Nomina iam lacrymis legeris uda meis,

5

Et nisi consueto signatam videris auro,

      Non erit haec oculis littera nota tuis?

An tacitae primum cum solves vincla tabellae,

      Cognosces animi pignora cara tui?

Impiger aerias emensus diceris arces,

10

      Qua Tyberis Thuscum verberat unda fretum.

Consilio infestum celeri dum praeripis hostem

      Atque tua instantis comprimis arte minas,

Raptus es hinc nostris vix dum bene notus ocellis,

      Nec sum discessus praescia facta tui.

15

Non potui caro prius addere brachia collo,

      Dicere nec moestis blandicias precibus;

Non mandata prius miseris commixta querelis,

      Humida nec lacrymis oscula deinde dedi.

Nam saltem si non poteram tua vota morari,

20

      Te poteram precibus commonuisse meis,

Vt vafer adversos urgeres cautius hostes

      Et saevos premeres stans procul ipse viros.

Aedibus et patria cessisti incognitus urbe,

      Nec tibi qui "valeas" diceret ullus erat.

25

Postera lux aderat, iam tota diceris urbe

      Apenninicolas transiliisse nives:

Iam premere hostiles praesenti numine turmas,

      Qua fugerent hostes te quoque parte sequi.

Rumor ut ad nostras pervenit certior aures,

30

      Vix potui lacrymas dissimulare meas.

Sed potui pallere magis quam laeta videri

      Et mox incomptis tristior esse comis.

Quid facerem? Hinc gemitus dolor excutiebat, at inde

      Vrgebat questus conscia flamma novos.

35

Saepe mihi comites, genitor mihi saepe "quid", inquit,

      "Tristis es et fletu pectora cara madent?"

Erubui finxique aliam mox anxia causam

      Quodque animi fuerat, corporis esse malum.

Iam mihi non auro pictas suspendere vestes,

40

      Comere odoratas non mihi cura comas.

Cuinam ego flaventes componam sola capillos,

      Cui studeam cultu sola placere meo?

Ille meae spectator abest, dii parcite, formae,

      Ille mei cultus gloria solus abest.

45

Dux meus infestos furit indefessus in hostes

      Audet et intrepida praelia dura manu.

Ipsa igitur pictis grata spatiabor in umbra

      Vestibus, aestivum sufferet ille canem?

Ipsa velim festis secura vacare choreis,

50

      Ille inter primos conferet arma viros?

Squalida sim potius, sim nullo sordida cultu

      Adventumque mei tristis adusque ducis.

Vos modo, bellorum quibus est data summa potestas,

      Aequa, dii, tanto mente favete duci.

55

Pro reduci Eoos liceat perfundere odores

      Crassaque adoratis solvere vota deis.

Te quoque, cui tanti commissa est sarcina belli,

      Cuius et auspiciis credita summa rei,

Per si qua est nostrae, mea spes, tibi cura salutis,

60

      Per vitae superest spes tibi si qua meae,

Per si qua Italiae te tangit cura cadentis,

      Cuius nunc oneri sola columna subes;

Parce precor saevo propius te credere Marti

      Comminus et fortes conseruisse manus.

65

Me miseram horresco repetens quae nuper Amynthas

      Clara tua nobis rettulit acta manu;

Scilicet excelsis vidisse in moenibus unum

      Mille inter fortes fervere caede viros;

Avulsa demum muri cum parte cadentem

70

      Cum pede conspicuum te violasse caput.

Desine, dive, tuis aliena reposcere sceptra,

      Desine, dive, tuis vincere vulneribus.

Externos tua ne faciat iactura potentes

      Neve tuo quisquam sanguine dives eat.

75

Si bene fortunam, bene si metiris et hostem,

      Cum fortunato sunt tibi bella duce,

Quem quanvis bello, quanvis tu vincis et armis,

      Ille unum invictus te tamen ante fuit.

Inde ducem invictum bellatoremque superbum

80

      Italiae vinci solus in orbe doces.

Magna quidem fateor, sed non est gloria tanti,

      Vt subeas animo mille pericla tuo.

Ast ea si certae iam stat sententia menti,

      Martius ut cupias horrida bella sequi,

85

Te retine infestis miscere cohortibus, hostem

      Consiliis tantum vincere quaere tuis.

Tantum acie compone equites, compone maniplos,

      Et peditem cornu sistere coge suo;

Caetera parce precor saevo, dux inclyte, bello:

90

      Sic satis officio feceris ipse tuo.

Sic tua sic nostram complebit gloria mentem

      Laetaque sic potero laudibus esse tuis.

Iamque vale et nostros nisi iam contemnis amores,

      Dive redi aut nostris utere consiliis.

 

3. Poeta divae Isottae Ariminensi

Si generosa suis confixit pectora telis

      Et collo adiecit vincula durus amor,

Si tua forte novis uruntur pectora curis,

      Sic animi efficitur conditione tui.

5

Ignavos nanque ille animos residesque repellit

      Improbus et claris mentibus haeret amor.

Tela tuis igitur dedit aurea clarus ocellis

      Et merito pedibus mollia vincla tuis.

Verum a te, fateor, naturae haud parva benignae

10

      Nec minor est summis gratia habenda deis,

Cum tales sis nacta vices, Isotta, tuoque

      Tempore quod tantum contigit esse ducem.

Qui nisi nunc esset, deerat te dignus amator,

      Parque suo deerat forma supercilio.

15

Nam Malatestarum clarissima gloria gentis,

      Sismundus, parili iunctus amore tibi est.

Hunc colis et solum placidis complecteris ulnis

      Et tibi perpetua iungitur ille fide.

Et merito. Quis enim Latiis hoc dignior oris,

20

      Quisve inquam toto clarior orbe viget,

Seu mores vultusque ducis generisque decorem,

      Sive sua spectes fortia facta manu?

Irreprehensa nitet facies, frons laeta renidet,

      Aspectuque gravis, dulcis itemque suo.

25

Adde genus proavosque suos celebresque triumphos,

      Clara quibus semper floruit ista domus.

Sed quid ego veterum radice innitor avorum,

      Ac videar virgae fidere forte parum?

Quisnam illo melior sumptisve animosior armis?

30

      Quem mihi das bello, quem mihi pace parem?

Consilio Nestor dextraque est alter Achilles,

      Cui bene Romanae credita summa rei.

Iure igitur cunctis cum sis praelata puellis,

      Ausa es te tanto credere, diva, duci.

35

Ducite felices longis sub amoribus annos,

      Et voti compos fiat uterque sui.

 

4. Isotta Ariminensis
Sigismundo Pandulpho Malatestae sal. pl. dicit.

Ite iterum in lacrymas, in dulces ite querelas,

      Ite iterum in blandas carmina moesta preces,

Supplicibus votis nostro aspirate labori

      Et medicas aegrae vos adhibete manus.

5

Ocia Mars nobis invidit longa feroxque

      Iam ciet emissis Itala bella Gethis;

Torvaque sanguineo fremit heu Bellona flagello

      Et Iani horrendum iam crepuere fores.

Arma lacessiti Ligures ultricia poscunt

10

      Abduaque obsessis iam fremit amnis aquis;

Iam Veneti quascunque audent in praelia vires,

      Exitio insubrum contribuere ducis.

Dux igitur tanti subeat qui pondera belli

      Quaeritur et Ligures qui tueatur opes;

15

Qui Venetos animo thesauros aequet et armis

      Audeat in tantas impiger ire minas;

Collato tantos turbet qui Marte paratus,

      Impia qui in turpem vertat et arma fugam.

Ad te igitur ventum, dux invictissime, cuius

20

      Iam toto virtus non habet orbe parem,

Cuius mira nimis bello experientia, cuius

      Bello animus, bello dextra fidesque valet.

Tu tantam in molem, tu tantos solus in usus,

      In tantos lectus solus es ipse duces.

25

Tune peregrinas sine me meus ibis in urbes?

      Atque utinam quo mens, pes queat ire meus.

Non sine me fuso ductaveris hoste triumphum,

      Non sine me ornarint laurea serta comas.

Nec tamen invideo, tantis nec honoribus obsto,

30

      Dum redeas patrios victor ab hoste Lares.

Non sine me tantis crescet tua gloria rebus,

      Stet modo, quae nunc est, inviolata fides.

Stet precor ista fides, stet nostri gratia facti,

      Nostra nec externus foedera laedat amor.

35

Nanque ferunt illas, sit vana ea fama, puellas

      Dulychiam forma sistere posse ratem.

Hei mihi posse etiam tua tangere suspicor illas

      Ora, oculis nimium quae placuere meis.

Quid non fingit amor? Procerum stipante corona

40

      Visus es anguigerum nuper adire ducem.

Mille videbantur patulis pendere fenestris

      Naiades, aspectus urbe sequente tuos.

Mirari hae faciem dignos et Apolline crines,

      Hae super aetatem fortia facta tuam.

45

Hae solum imperio dignum te dicere tanto

      Teque unum instantes frangere posse minas.

Has super acer Amor fuerat deus usque secutus,

      Lynce pharetratum cui stat utrinque latus;

Telaque nunc aut has, aut nunc torquebat in illas

50

      Aurea, furtivas matre parante faces.

Heu heu quam timeo. Quid enim non audet amando

      Femina? Credulitas vana sit ista precor,

Brachia nec caro sua det temeraria collo

      Et petat amplexus illa vel illa tuos.

55

Ah potius dirae solvant mea fila Sorores

      Et sint Hyrcanae nostra sepulcra ferae,

Quam tantis miseranda malis tantoque labori,

      Nostrave tot lacrymis vita superstes eat.

Quod te per Superos oro, per si qua relictae

60

      Te tangit pietas, cura fidesve mei,

Per gemitus nostros oro lacrymasque perennes,

      Scripta quibus multis illita nostra vides:

Ne patiare animam hanc tanto languere dolore,

      Neve novus vitae sit mihi finis amor.

65

Quae tua sunt tueare precor, nam nostra periclo

      Vita et libertas iam peritura tuo est.

Corpus honos animus libertas vita pudorque

      Cessere arbitrio morsque salusque tuo.

Nil mihi iam proprium, nil iam commune reliqui,

70

      Praeterquam fidei pignora spemque tui.

Caetera solus habes, memori quae pectore serves,

      Omnia perpetua quae tueare fide.

 

5. Poeta divo Sigismundo Pandulpho Mal.
ac divae Isottae principibus salutem dicit

Quos amor atque fides iam pridem iunxit amantes,

      Carminibus duxi dissoluisse nefas.

Signo igitur viset vos littera nostra sub uno,

      Littera communis missa duobus erit.

5

Vestra nec exemplo reddatur epistula tali,

      Scripta sit ut geminis unica nominibus,

Nam mihi quod placuit, vobis non convenit: unus

      Quaero quod haud apte reddat uterque simul.

Quod mihi si iussu iam vestro aenigmata rerum

10

      Contigit et dubios explicuisse locos,

Si tentata viris potius quam cognita doctis

      Saepe mihi a vobis disseruisse datum est,

Cur mihi non liceat pauca haec sperare vicissim

      Verbaque quaesitis officiosa meis?

15

Non ego naturae causas exquiro latentes

      Nec cupio aetherei sidera scire poli;

Non quae spes tandem nobis tellure sub alta est,

      Lumine vel cassi quod teneamus iter.

Sed cum vos parili coniunctos semper amore

20

      Inque vicem norim vos coluisse fidem,

Scire velim primum vestri qui primus amorem

      Movit, et ista fides coeperit unde prius,

Sismundine tibi sit plus obnoxia virtus,

      Gloria quam contra, quam tua fama sibi.

 

6. Isotta Ariminensis Poetae salutem dicit

Hesterna dum luce novis spatiarer in hortis,

      Quos patria princeps sepsit ab urbe meus,

Inque vicem pro more fidem quereremur amantum

      Falsaque consueta iurgia nequitia;

5

Ecce autem nobis, nihil opportunius illis,

      Redduntur tabulae, dive poeta, tuae.

Vnus ad unanimes cum foenore scribis amantes,

      Nam mensura dati quaeritur inde duplex.

Abs te quippe simul data nuper epistula nobis

10

      In reditu comites attrahet una duas.

Nostra prior veniet, nam prima lacessor et ipsa

      Natura hic sexus dicitur esse loquax.

Nostri igitur causam primum scitaris amoris,

      Tanta fides demum coeperit unde prius.

15

Hoc poteras quanvis vel me tu scire tacente,

      Dum tamen haec paucis eloquar, ipse vaca.

Vix utero fueram vitales missa sub auras,

      In matris funus lata puella meae,

Parvula cum parvum poteram qua mente colebam,

20

      Inque meo solus pectore semper erat.

Paulatim, ingenio mox et crescentibus annis,

      Cum nostro semper tempore crevit amor.

Iam mihi tum faciem flavosque ornare capillos

      Et mihi sola fuit cura placere sibi.

25

Protinus accessit plenis maturius annis

      Iuditium et flammae tunc patuere meae.

Tum penitus caluere animi, tum pectore toto

      Exarsi et caecis ignibus usta fui.

Ille vel auratas si moliretur habenas,

30

      Spumanti exultans ille placebat equo.

Ille vel adversis occurreret aureus hastis,

      Iuditio cunctos praestitit ille meo.

Illa, quid inficier, facies me perdidit estque

      Plus oculos aequo saepe morata meos.

35

Nec minus et generis decus et sua maxima virtus

      Famaque iam mentem moverat ante meam.

Ille meos contra praesenserat improbus ignes.

      Quis queat Idaliam dissimulare facem?

Mutua certatim sic coepit pestis utrinque,

40

      Mutua sic finem non habitura fides.

Iamque Iolem, Thisben, iam fama tacebit Elyssam

      Et si quas aetas extulit ulla prior.

Plura igitur tanto debere fatebor amanti,

      Quam contra merito debeat ille mihi;

45

Officio nam parta suo est mihi fama perennis,

      Factaque sum celebris carmine sola suo.

Cumque forent animo multae formaque puellae,

      Quae possent magnos nempe movere deos,

Sola tamen semper placui sibi solaque cultu

50

      Dignaque deliciis sum sibi visa suis.

Quin etiam vultus liquido deduxit electro

      Et struxit cineri vana sepulcra meo,

Scilicet ut veri sic munus obiret amantis

      Et tibi, posteritas, mortua nota forem.

 

7. Sigismundus Pandulphus Malatesta Poetae

Reddita nuper erant tua nobis carmina: sensi

      Te simul ingenium sollicitare meum;

Nam quod scire cupis, nullus iam nescit et olim

      Certior ardoris factus es ipse mei.

5

Sed quoniam sic ipse petis, sic sedulus instas,

      Vt cogar precibus moriger esse tuis,

Nota quidem fabor, sed non indigna relatu

      Grataque plus animo mox repetita meo.

Moribus ipsa meum divinis movit amorem

10

      Isotta et rapuit me in sua vota prior,

Quem super aetatem probitas servavit et auxit

      Formaque cum longa non reprehensa fide.

Nondum maturis aetas adoleverat annis,

      Lanugove meas presserat ulla genas;

15

Illam ego cum toto complectens pectore dixi

      "Sola quies nostrae curaque mentis eris".

Nam licet et teneris tunc esset inutilis annis,

      Indole vel magnas praestitit illa deas;

Dulychiamque suo potuit sermone carinam

20

      Sistere et iratum conciliare Iovem.

Lumina cumque forent caelestibus aemula flammis,

      Et quanvis essent dulcia, casta tamen.

Ergo illi tota iam tum me mente dicavi

      Et statui votis vivere velle suis.

25

Nec spes vana fuit, siquidem crescentibus annis

      Admisit nostras officiosa preces;

Moxque puellarum dulces gratissima curas

      Aequavit parili semper amore meas.

Ac sic ex animis facta est mens una duobus

30

      Mutuaque ex illo tempore facta fides.

Est igitur mea sors plus illi obnoxia; primum,

      Quod vice me dignum duxerit esse sua.

Cumque forent multi specie regnoque potentes

      Atque mihi generis conditione pares,

35

Vna sed Ausoniis forma foret inclyta terris,

      Vna quidem multis sollicitata procis;

Me tamen e multis delegit amantibus unum,

      In cuius sese traderet illa fidem.

Ergo ego cum tantos inter sim primus amantes,

40

      Iuditio felix factus et ipse suo;

Debeo plura sibi, nam quod natura negabat

      Perficere in nobis, est suus ausus amor.

Nanque meum ingenuas animum traduxit ad artes

      Et mea Castaliis ora rigavit aquis.

45

Carminis hinc primum, citharae hinc mihi cognitus usus,

      Hinc mihi cristati nobile Martis opus.

Ausus enim quotiens sum clausum moenibus hostem

      Comminus intrepida sollicitare manu,

Hostiles quotiens ausus turbare cohortes,

50

      Sum ratus Isottae posse placere meae.

Sic deus audacem cursuque animoque puellam

      Hippomeni, optato iunxit et ille thoro

Trosque pius fortes animosior ibat in hostes,

      Cederet ut votis regia nata suis.

55

Nostra igitur, si qua est, illi est obnoxia virtus,

      Pendet et a meritis laus mea tota suis.

Illa mihi ingenium vires animumque creavit

      Et dedit in raris nomen habere meum.

Ex paucis igitur tu collige plura, nec ausis

60

      In dubium posthac reddere nota satis.

 

8. Poeta divae Isottae Ariminensi sal. dicit

Inclyta diva, Italis decus et nova gloria rebus,

      Patre Iove et patria digna puella polo,

Sola puellarum fortunatissima, nostri

      Vnica blanditiae delitiaeque ducis,

5

Non patiar (mea, diva, tua modo carmina forma

      Duxeris et tanto digna supercilio)

Non ego Arimineae patiar tua nomina terrae

      Limite et Hadriacis delituisse vadis.

Et mea sit Gallo quanvis longeque Tibullo

10

      Pelignaeque impar sit mea musa lyrae,

Non Isotta tamen Nemesi, non nostra Corynnae,

      Non cedet fama, blanda Licori, tibi.

Nam Malatestarum dum stabit nobile regnum

      Dumque erit in precio lingua Latina suo,

15

Cum Sigismundo mecum ipsa legere superstes

      Postque obitum vives cum duce, diva, tuo.

Quid iuvat in liquido vultus deducere electro

      Vivacique oculos promere in aere tuos?

Nuper enim vidi similes in imagine vultus,

20

      Quos mira princeps fecerat arte tuos.

Adde animam, poterant aequare per omnia veros:

      Tantum humana ausa est explicuisse manus.

Nec tamen arguerim, siquidem gratissimus heros

      Laudibus et famae consulat usque tuae:

25

Nanque tuam quantum probat et colit ille figuram,

      Iuditium tantum iam probat ille suum.

Non tamen haec mores animumve loquetur imago

      Tantaque erit facies dotibus orba suis.

Vivit amans Dido, superest Lucretia famae,

30

      Fama viget Thomyris, sed tamen aere caret.

Sed vigil his vatum labor et sua splendida laus est,

      Aeternum faciens nomen in orbe suum.

Ingenium sic nulla tuum, iam nulla tacebunt

      Saecula, nulla fidem cum probitate tuam.

35

Iam solam priscis quam conferat aemula rebus

      Te nostro inveniet tempore posteritas.

Vna te Latium iam se iactabit alumna:

      Plus dabis huic laudis, quam dedit ante tibi.

Sed quod in aere nites, quod nostris multa tabellis

40

      Scriberis, est nostri cura fidesque ducis:

Vive igitur fati secura, Isotta, diuque

      Et memor et tanti grata puella boni.

 

9. Sigismundus Pandulphus Mal.
divae Isottae Ariminensi salutem dicit

Quis neget eventus portendere somnia veros?

      Praescia venturi quis neget illa mali?

Quis sine processu neget apparere maligno

      Luctiferos nocte concubia Lemures?

5

Languida iam nuper dederam mea membra quieti,

      Quom late somno corpora fessa silent,

Iamque emensa suum cursu breviore laborem

      Luna revertentem fugerat alba diem:

Ecce mihi visa es fusis astare capillis

10

      Livida vix tollens lumina tristis humo,

Discolor et nulli credenda Isotta; sed aegra

      Et quanvis esses pallida, pulchra tamen.

Et prior "o" dixti "carae succurre puellae,

      O vitae, princeps, maxima cura meae !"

15

Protinus exurgo turbatus pectore toto,

      Nam facile credit quae timet omnis amans.

Admitto lucem, iam lux erat orta, fenestris:

      Hei mihi non solitis lux erat illa modis!

Caligoque polum totumque obsederat axem;

20

      Sol erat, ut dubites lunane solne foret.

Nec sacer horrendo compescuit omine vocem

      Praesagam tanti corvus ab aree mali.

Vix erat instantis pars sexta exacta die, cum

      Tristis adest cladis nuncius ecce meae

25

Et vix haec nobis lacrymis expressit abortis:

      "In dubio vitae pene puella tua est;

Febris enim vicibus moribundam torquet amaris

      Scilicet et toto pectore flamma furit".

Quid poterat dempta mihi tristius addere morte?

30

      Mors etiam potuit fellis habere minus.

Heu heu quos gemitus, heu quae suspiria nobis,

      Heu quos singultus attulit illa dies!

Quid facerem? Pacto poteram te visere nullo,

      Nec poteram vultus ire videre tuos;

35

Regis enim Alphonsi felicia dum sequor arma,

      Non potui patriae regna videre meae.

Et quoniam, ni fallor, erit mihi tardior istuc

      Accessus, fungar qua datur aeger ope.

Absentem pro me te viset epistula saltem,

40

      Littera sermonis nuncia fida mei.

Quod iam, si qua meae spes est tibi certa salutis,

      Te precor o, si quid te benefacta iuvant,

Restitui primae cura te, Isotta, saluti;

      Effice quo valeas, cara puella, rogo,

45

Itala ne tanta tellus privetur alumna,

      Cuius non habuit, non habet illa parem;

Neu commune decus fleat omnis Isauria, neve

      Vrbis Arimineae gloria tanta ruat.

Tu quoque, cui medicas invidit Iupiter artes,

50

      De secto matris ventre revulse puer,

Ipse fave et nostrae tandem succurre puellae;

      Tuque adhibe medicas, Phoebe superbe, manus.

 

10. Isotta Ariminensis regi et divo suo
Sigismundo Pandulpho Mal. sal. d.

Nuper ab Hadriacis mihi venit epistula terris,

      Accelerata tua, rex animose, manu,

Qua tua cognovi quantum praesentia posset

      Reddere, cum scriptis libera pene fui.

5

Vesper erat primaque furens a luce misellam

      Febris ad extremam torserat usque diem.

Ecce tuae nobis redduntur forte tabellae,

      Nec quisquam gnarus unde darentur erat.

Linea vix missae viciaram vincula chartae,

10

      Agnovi regis pignora cara mei.

Mille dedi primum peraratis oscula chartis

      Vtque oculos illas sum venerata tuos.

Audire et voces, praesentis cernere vultus,

      Ire sub amplexus sum mihi visa tuos.

15

Quid loquor? Haud aliter mens haec moribunda revixit,

      Quam solet infuso vivere flamma mero.

Nec secus ipsa tuo concepi carmine vires,

      Quam solitus tacta iam Lybis hospes humo.

Statim membra thoro prius haud semota iacenti

20

      Quaeque videbantur mox peritura, levo.

Deinde statu atque tua nota mihi, dive, salute

      "Si valet hic", inquam, "mox ego sospes ero".

Mutua nam testor coniuncti foedera lecti

      Quamque tibi vovi tempus in omne fidem,

25

Me mea non tantum doluisse instantia fata

      Nec pro me vitae tam timuisse meae,

Pignore tam cari quam quod spoliarer amoris

      Conspectuque forem mox caritura tuo.

Nam tu iuditium de me tam, dive, benignum

30

      Quod facis, est animi gratia summa tui.

Scribis ut esse cupis; sed enim laus maxima demum

      Est, de laudati quae venit ore viri.

Nam quid ego incerti curem praeconia vulgi,

      Sim modo iuditio non reprehensa tuo?

35

Si quid inest umbris sensus tellure sub alta

      Mensque illis eadem quae fuit ante manet,

Non idem cineres lapis et compescet amorem,

      Sed mea consumptae flamma superstes erit.

Restitui tamen interea curare saluti

40

      Incipiam et corpus conciliare meum.

Sed nec Apollineis opus est mihi deinde medelis.

      Ipse redi, fies vita salusque mihi.