Tito Vespasiano Strozzi bucolicon liber 2
Other sections


Orionus

Ecce senex Chronidon vectus per prata Gilonis

Calcibus et stimulo, Zephyrine, fatigat asellam

Atque tener matris sequitur vestigia pullus.

Zephyrinus

Est ita. Nonne vides, concussa vastus Himellas

5

Vt virga propellat oves? Vt sibilet, audi.

Horrendo clamore vocans Poneronque Lycumque!

Orionus

Nunc hominem primum video, nam, dum ante loquebar,

Nondum transierat queruli vineta Cicadae.

Zephyrinus

Cantharus a laeva pendet qui maximus illi!

10

Vtrum credis aquam an vitis redolere liquorem?

Orionus

Extremum potius reor et, nisi tu id quoque sentis,

Est tibi Santonico textus de vellere amictus.

At nos ecce rudens Chronidonis asella salutat

Descenditque senex stimuloque innititur et nos

15

Aspicit. O Chronidon, venisti in tempore. Salve!

Chronidon

Vos quoque. Venissem citius, Lumbardus et Acros

Me tenuere diu veterem Styliconis ad ulmum,

Hic me de thalamis natae dum consulit, ille

De bovis affecti graviter dum plurima morbo

20

Conqueritur mecum atque aliqua petit arte mederi.

Sed nos illa vocant frondosae umbracula quercus

Et minor est sedisse labor, quam currere fessis,

Orionus

Haud secus est; sed tu promissum perfice munus!

Chronidon

Huc me nil aliud produxit, Orione, verum,

25

Qui super his vult scire loqui, vel multa, necesse est,

Viderit ac longo res ipsas calleat usu

Vel non obtusis dicta retentet

Sensibus; hac ego sum, qua vos, aetate, videtis.

Sed tamen et iuvenes audire et discere ab illis,

30

Quae meliora puto, mihi non reor esse pudori.

Quae vero ingenium agricolae superare videntur,

Illa mihi, nam sum iam pridem cognitus illis,

Ripaque castellusque solent narrare neque unquam

Quartisanam adeunt, quin mecum multa loquantur.

35

At pater Autumnus, qui dura fatiget agrestum

Corpora, subsequitur. Quam primum aestate fugata

Vtilis et gratus labor hic et saepe vocandus

Supplicibus votis hilarat ditatque colonos.

Nanque immaturae quicquid restabat in agris

40

Frugis adhuc, metitur tritumque in tecta refertur

Linaque decusso iam pridem semine et ante

Vel mollita Padi fluvio vel inertibus undis

Verberibus crebris feriunt versantque puellae

Et domita enervant late crepitante crotillo

45

Perfinguntque pares nulla non arte maniplos.

Tonsa comas iterum tunc ponere prata iubentur

Longaque complentur secto fenilia cordo,

Quin et ab immiti gentes Aquilone remotae

Nudant rursus oves et ab urbibus aera reportant.

50

Tunc quoque conficitur vindemia coctaque tandem

Solibus ipse legi gaudet sua munera Liber

Despectatque libens viridi de vertice Nysae

Corniferam pubem et spumantia dolia musto.

Saepe mihi gratas libo dedit uva recenti

55

Consociata dapes ac regum fercula vicit.

Connexis eadem filo suspensa racemis

Non nunquam servatur, honos et gratia mensae,

Nec minus aut igni siccatam aut sole reponunt

Vimineis calathis, puerorum obsonia, matres.

60

Ecce vocat tellus iaciendis culta colonos

Seminibus; pellenda omnis tunc pectore toto

Segnities; ea cura boves hominesque fatigat,

Ignavos ne dura fames dehinc vexet agrestes.

Interea nostras, si fas est dicere, mentes

65

Impia cura tenet, sed, quanvis impia, non est

Aspernanda tamen rituque inducta vetusto

Durat et humanos multum utilis adiuvat usus.

Nam quis apes mundo caelestia dona ferentes

Perdere et insontes crudelibus urere flammis

70

Non putet indignum nihil unquam aut parva petentes?

Nos imitanda tamen maiorum exempla putemus;

Protinus effractis alvearibus atque perempta

Pube suis pariter cum regibus atria pandunt

Et scrutantur opes, studium quos mellis habendi

75

Detinet avulsosque favos cellasque vacantes

Asportant tecti saccis capita, ora manusque,

Ne qua superveniens cognatae funera gentis

Vlciscatur apis, tantus dolor iraque laesas

Accendit cupiuntque mori, dum vulnera figant.

80

Ergo omnem praedam agglomerant in vase saligno

Congestamque diu volvunt simul atque revolvunt

Fustibus et cera fragrantia mella relicta

Destillata cadis mox excipiuntur ahenis

Et, quae mixta prius fuerant, discreta recondunt.

85

Nemo decens gratumque neget pendentia ramis

Cernere poma suis, quae singula dicere longum est,

Tot genera insurgunt, quae non ignara colendo

Exuere ingenium silvestre industria cogit.

His igitur lectis grandis cumulamus acervos

90

Et largas imitamur opes fruiturque repostis

Turba domi et partim Sterutius emptor ab urbe

Accipit aere dato et partim largimur amicis.

Divitis autumni non enarrabilis ulli

Copia me longo nimium sermone teneret:

95

Instat hiems partisque suas nunc poscit, ut aequum est.

Zephyrinus

Ne pigeat, Chronidon, paucis me audire, priusquam

Progrediamur: an est hyemi quoque gratia talis,

Debeat ut merito conferri partibus istis?

Chronidon

Non equidem affirmo, nanque altius ista requirunt

100

Iudicium magnis caeli rata legibus olim,

Nec, Zephyrine, nego; teneat, quod quilibet optat,

Ast ego propositum nunc exequar. Illud aquosae

Nos hiemis quanquam Boreali turbine caedit

Impulsum frigus squallentiaque asperat arva,

105

Non contemnendum tamen est, nam semina terrae

Credita corrumpi et parvis animalibus escam

Esse vetat glacieque solum durescere cogit,

Materna donec viridis seges exeat alvo,

Quam nivibus quis ali tectam neget atque foveri.

110

At iuvenum varius plerunque exercita campis

Membra labor docet immites contemnere ventos

Hibernumque gelu et stellati frigora caeli.

Interdum rigida prosternitur alta securi

Ingentemque cadens late dat silva fragorem;

115

Interdum evulsis radicitus aspera dumis

Gaesa ferunt humero et tectis virgulta reponunt

Et modo tellurem fodiunt scrobibusque receptas

Humentis prohibent campo regnare paludis

Et modo, quo valeant saturare novalia, totis

120

Egeritur stabulis fimus et cumulatur in unum.

Esse locos perhibent, vites ubi mensibus iisdem

Ablaqueant ferroque putant, nos remur utrunque

Vel melius fieri autumno, glacialia vel cum

Frigora desierint paulatim vere propinquo.

125

Quod si mitis hiems erit, exercere licebit

Putre solum tempestivum et nonnulla colonus

Impiger excultis mandabit semina campis,

Ni situs ac regio terrae non aequa recuset.

Si vero agricolam duri inclementia caeli

130

Terret et assiduos detorquet Iuppiter imbres

Nec sinit, ut campos valeat peragrare natantis,

Multa domi peraget, quibus uti in tempore possit,

Frigida ni tardis ignavia sensibus obstet.

Nec manus interea mulierum sedula cessat

135

Nentque suuntque parantque cibos mensasque colonis

Atque olera impinguant larido gutturque suillum

Adiiciunt et vina cadis Dyrrachia promunt.

Quos ubi cogit opus nox, linquere, grandibus ignes

Protinus instaurant lignis et corpora curant;

140

Circunfusa foco puerorum garrula turba

Dulcibus oblectat rixis matresque virosque.

His quoque temporibus mos est occidere querna

Glande saginatos melcaque et furfure porcos

Et sale conspersos in clauso ponere, donec

145

Duratos tepidi moneant abstergere soles.

Delectas mulctrae iuvat ad praesaepia iunctas

Plena videre boves; nunquam mihi somnus initur,

Quin iubeam fieri, quicquid pecus omne requirit.

Est aliud pecoris, velut istud, Orione, vestrum est

150

Assuetum nemori genus. Id neque clauditur ullis

Pascendum stabulis nec brumae tempora curat,

Nec super hoc sermo a nobis nunc ullus habetur.

Sunt, qui corporibus conducere frigora nostris

Affirment, quoniam siccetur inutilis humor.

155

Dixerat haec alius certis rationibus, at me

Longa dies ususque docent varium omnibus atque

Multiplicem naturae habitum mortalibus esse

Nec semper cunctis conferre animantibus anni

Tempus idem. Haec praeter possem quae dicere, multa

160

Occurrunt, ea ni me in longum singula ducant.

Sed tamen haec summa est, quae diximus omnia per se

Esse bona; alterius verum pars altera partis

Indiget auxilio, membris e pluribus unum

Perfectum ut fieri queat et mirabile corpus.

165

Nunc satis haec nobis faciant atque, omnia si non

Explicui, moles rerum, quae immensa petebat.

Respicite ad mentem potius, quam ad verba loquentis.

Inter oves interque boves nutritus et unco

Frugiferam solitus tellurem vertere aratro

170

Iudicium hoc aliis tanta de lite relinquo.

Zephyrinus

Non minus his dubiis teneor sermonibus, ante

Quam fuerim nec, quam deceat proponere partem,

Sic omnes simul extollis, discernere possum.

Orionus

Haud aliter, Chronidon, mihi contigit et tibi tantum.

175

Agricolae tribuunt merito et Pan diceris alter.

Chronidon

Si mea ludendo non aspernabile quicquam

Garrulitas, pueri, vobis perstringere visa est,

Non mihi, sed sit honos ipsis et gloria rebus

Maxima, quae cuivis dant argumenta loquendi.

180

Sed pastas ad flumen oves invitat Himellae

Fistula. Saltantes ut eant per prata, videte!

Nunquam ego custodem vidi mercede paratum,

Tanta gregis cui sit commissi cura, neque alter

Maiore exequitur studio, quaecunque iubentur,

185

Sed crimen putat esse famem tolerare sitimque

Et, ne peccet in hoc, semper sibi consulit heros.

Nunc, quo tendit iter, videamus eumque sequamur!

Zephyrinus

Fiat, ut ipse iubes; tu, quo nos pergere cernes,

Pascentes illuc agito, Peruchine, iuvencos!