Bonino Mombrizio carmen

Reference basis text: A. Cinquini, 1907

Editing of the digital edition: Cristina Zanatta


Longo tam siluit tecum mea tempore musa

      Vt tacitum pleno carpere iure quaeas:

Quid faciam? cecinisse iuvat, mens ardet ad ipsa

      Carmina, carminibus maior es ipse meis.

5

Non ego sum, cuius pronostica carmen in ore,

      Infans vagitus dum daret, egit avis;

Aemula praelusit vati Philomela futuro

      Lac velut instillans dulce canora melos;

Infans nec fateor cuius Hymettia labris

10

      Saepe laboriferae mella tulistis apes.

Versibus his blandis valuit citharaque canora

      Phoebea longe nec minor arte fuit.

Alter ob ingenium facundaque dulcius ora

      Artifices vicit ingeniosus apes.

15

Cur non Stesichori detur phorminge valere

      Aut velut altisonus condere verba Plato?

Ille vel ille tuis me plus est laudibus aptus

      Aptus et est factis ille vel ille tuis.

Protinus huc o si redeas Federice, vel alter

20

      Te iam Stesichorus vel Plato dignus erit;

Invenies operam divinaque tempora musis,

      Et Phoebo qui dent otia pulchra suo.

Quid differs? accede suus, spes ampla, meusque

      Si mea quid vivae carmina vocis habent:

25

Praeludam magnis de te, Federice, poetis

      Et dux egregiis vatibus unus ero:

Non aliter quam cum longo ordine saepe cameli,

      Ad patrios Arabum fertis aroma Lares

Aut alias merces loca per deserta solumque

30

      Exustum incertas et sine calle vias.

Grandia saepe bonus dux agmina praeit asellus

      Magnaque quo pergat bellua parva docet.

Non erit a nobis exempla capessere turpe

      Quique tuam fari temptet et arma togam.

35

Huc ades: incepte scribi per compita laudes

      Perque forum medium templa per alta sonant.

Te nam vulgus amat et certe dignus amari

      Qui bene quam belli tam bene pace vales

Vera loquar tu vera putes ab amante referri,

40

      Falli cum possit fallere nescit amans.

Absentem praesens populum spe certius imples

      Pendet et in vultus Insubres ora tuos.

Tertia nobiscum te iam non invenit aestas

      Et tria sunt certe saecula visa mihi

45

Vna dies unum nobis iam computat annum,

      Si non est anno longior una dies:

Si redeas, rediisse diem cum sole putabo,

      Ergo redi, mea lux, solque diesque redi.