Iacopo Stefaneschi opus metricum 5
Other sections


De coronatione sanctissimi patris domini
Bonifatii pape octavi liber secundus

 

Forma quomodo paratus fuit papa et cardinales
et prelati ac subdiaconi pape

Iamque dies sacro pape celebranda triumpho

Exoritur, titan celum purgare serenus

Ceperat, atque iubar Phebi clarentis ab ortu

Portitor agnorat devictus aquarius estu.

5

Et pater aurorae roseo velamine fulgens

Ingreditur sacra templa Petri, mantoque relicto

Induitur niveum zona succinctus amictum.

Velaturque caput texto radiante monili

Haud faciem, solito colli circumdare nuda

10

Pontificis, fulvo micat et carbunculus auro

Insitus, et varie fulgent in pectore gemme,

Et stola demissis pendet coniecta lacertis.

Nec deerat bissus tunice, manicataque vestis

Levite; casuleque capax a forfice forma

15

Post longas habitura plicas, contracta ministris.

Cornua fronte gerit, duplicem signantia legem,

Legem quippe novam Christi, veteremque figuram

Alterius, quas nosse suum, quas condidit idem

Omnipotens; cyrotheca manus, digitosque venustat

20

Annulus, et cubitum levum cingitque maniplus.

Necnon cardinei proceres, distinctus ut ordo

Cuique dabat, sumpsere habitus discrimine fuci

Nullo, namque color tingens in sindone vestem

Consimilis. Sic ergo dies ornata refulsit,

25

Sic et pontifices vicine plebis, in urbem

Acciti, festis aderant, sic turba bicornis,

Seu casu, seu sponte foret visura regentis

Imperium; sic parva cohors Romana subestans.

Levitis incincta ruit tunicataque regno.

Quomodo paratus venit ad altare beati Petri
et ibi consecratus est

30

His comptus sublimis apex, sandalia gestans

Ornamenta pedum, dextra levaque resedit

In procerum armillis, mediusque accessit ad altum

Egregiumque decus fidei, venerabile donum

Christicolis, altare Petri, de marmore cesum,

35

Porfiriisque gerens fulvis a celte columpnis

Quattuor argenti celum, quod tempus in atrum

Verterat, ac subterfusi sub tegmine cupri

Corpora sacra tenens, totum veneranda per orbem

Etherei Petri Pauli quoque gentibus almi

40

Doctoris, qua solus apex summusque sacerdos

Chrisma capit flagrans, decet hec nam gloria primum.

Cumque genu flexo sedi prostratus et auro

Probucuisset herus, simul omnis et infula circum

Pontificum supplex in faldistoria pectus

45

Funderet, et leta resonasset murmure nias,

Atque duci presset sacras in vertice palmas;

Suspensusque liber capiti non clausus in altum

Preforet, is presul, cui subditur Ostia Tibrim

In mare deducens, faciem conversus in illum,

50

Qui sacrandus erat, prestansque altaribus idem

Incipit ampulle liquidum perfundere chrisma

In caput, atque brevi digito complere coronam

Et complere manus. Quidni, si balsama signant

Non falsis commixta dolis, sed sponte virenti

55

Mixta oleo, cur ista? Notant in presule famam

Balsamus, inspirans citri recalentis odorem,

Atque oleum clarere Dei sub lumine mentem.

Quippe decet, famam populo Christoque celebrem

Conservare domum. Cur nam uda est spherica cervix?

60

Cur manus? En facies operum signata per artus,

Que pia, dum blanda palme sacrantur oliva;

At capitis summum signans rationis acumen

Balsamus oblimat, faciens incendia sacri

Flaminis. Hec preter, quam sit veneranda potestas

65

Illius, frons uncta docet; testatur et actum

Officii linita manus. Iam claudere ceptum

Maturabat opus sacrans, ubi mystica fucis

Verba micant, sensusque patent gravitate referti.

Quibus verbis datum est sibi pallium a priore dyaconorum

Pallia tunc humeris, crucibus candentia nigris,

70

Imposuit levita rubens, quibus aurea puros

Saphyros defixit acus; laudansque monile

Fert sublime datum: "Certo non limite septum

Posse, sed effusas ubertim suscipe vires

In genus omne virum, pulso discrimine sexus;

75

Ad patris ingeniti, geniti quoque, flaminis almi,

Virginis intacte matris nascentis ab ortu

Et Petri Paulique ducum renovatus honorem

Ecclesie titulum Romane, suscipe signum

Hoc tante virtutis, apex, de corpore sumptum

80

Principis etherei." Post hec sacratus adaucto

Insidens thalamo summus Bonifatius herus

Cruribus adfusum demisso poplite cetum

Atque alios patres suscepit, et oscula passim

Cornibus exibuit; digne clementia vultu

85

Panditur, atque genu supremum posse reflexo;

Namque decet fasces parvis radiare serenum,

Et magnis monstrare virum, si naribus efflant.

Quomodo consecratus incepit "Gloria in excelsis",
et de aliis sollempnitatibus misse

His ita consurgens nascentis cantica Christi

Inchoat, angelicam vocem sonitumque tubalem

90

Effert, et celebris misse sollempnia complet.

Haud alii procerum, nam delibuta coronas

Non prius in festis, quam dictet epistula sensum

Turba solet, princepsve canit, sed libat eodem

Tiro novus varias impulso gutture voces,

95

Concrepat inde chorus, duplicat sua vulnera pason,

Hic petit unisonum stabili firmatus in unco,

Et liquidas errore vago modulamine voces

Per medium, perque omne solum, perque ardua firmat.

Ille tonum Romanus avet, clarum diapente

100

Ille canit, ferit ille gravem quartam diatesseron

Lubricus in vocem, nescit consistere pernix

Italus, ipse notas refricans ceu nubila guttas,

At flatu melior vox Gallica lege morosum

Precinit, et guerblis geminans retinacula puncti

105

Instar habet duri percussi incudibus aeris.

Nec tantum clerus, sed divis vestibus usi

Causarum patroni aderant, magnoque tumultu

Dum levita canit summo preconia pape,

Exclamare pio laudes de more celebres.

De adventu nobilium Romanorum

110

Interea titulis redimiti sanguine et armis

Illustresque viri, Romana a stirpe trahentes

Nomen, in emeritos tante virtutis honores

Intulerant sese medios, festumque colebant

Aurata fulgente toga sociante caterva.

115

Ex ipsis devota domus prestantis ab Vrsa

Ecclesie, vultumque gerens demissius altum

Festa Columpna iocis, necnon Sabellia mitis,

Stephanides senior, Comites, Anibalica proles,

Prefectusque urbis, magnum sine viribus omen,

120

Atque alii proceres, super hoc Campanus, et omnis

Nobilitas, clerus, populus, plebs, doctus, et infans,

Ac matrona gravis, iuvenis, confractus ab annis,

Advena, seu civis, turmis spectare triumphum

Porticibus sacram, partimque invisere templo

125

Atque audire tubas vocum confundere pulsus.

De coronatione et aliis sollempnitatibus factis extra ecclesiam

Iam dudum officii iuvat explicuisse labores,

Missarumque pium templi intra septa triumphum

Descripsisse metro, dehinc regnum texere mihi est,

Atque animi ritus, clerus quos servat ab olim

130

Extra progrediens populo plaudente corone.

De coronatione specialiter

Est gradibus prestans spatium, de marmore stratum

Vndique sub divo, cui subiacet infima tellus

In plateam, meliusque viam fortassis in amplam,

Quod magnum latumque patet, quod et eminet altis

135

Porticibus, patulisque domus ad lumina lustris.

Hinc facile est diadema ducis spectare, togatum

Cernere diffusas series; hoc sistitur aptim

Et solium thalamusque loco, quod protinus herus,

Vt prius, insignis casula variante colorem

140

Insedit, sacris pedibus subsellia calcans.

Tunc senior levita manu diadema, vetustum

Imperii signum, pavonis cortice candens

Pennarum, intexto gemmis radiantibus auro

Vallatum in gyrum, cui summo in vertice carbo

145

Evomit, et cubito gemmarum maxima flammas,

Imposuit capiti, spere cubitique figuram,

Accipiens frigium, lapidum fulgoris inane

Quondam, sed nivei plenum candoris acuto

Vertice contectum, gemma nunc temporis auctum.

150

Hec Romana tenens quondam fastigia Cesar

Imperitans mundo, magnus pietate monarcha,

Constantinus apex statuit, dum primus in orbe

Fonte sacro purgatus herus, proprium sibi regnum

Seu frigium manibus Silvestri in vertice pressit;

155

Officiumque humilis gessit stratoris, ab ipso

Mundatus lepra, monitus per sompnia princeps.

Qui licet in terris Petri successor apertum

Et clausum retinere queat procul obice celum,

Confessor tamen ipse sacer latitabat in antris,

160

Martirii palmam devoto pectore zelans;

Vsquequo advectus coram stetit, atque prophantem

Audiit Augustum. Petri Paulique ducatu

Post scelus exosum, postisque in crimine metis,

Ad Christum veramque fidem sanctum quoque dogma

165

Venturum baptisma datur, miracula clarent.

O pietas immensa Dei, spatiosa per omnes,

O virtus, o digna salus, cui parcere pulcrum est

His, quibus inspiras miserando noscere casus,

Atque pati miseris, homines se credere magnos,

170

Fortunamque brevem, subiectis pandere dextram

Innocuam, ut seseque putent trivisse superba,

Dum proprios superant animos iam cede cruentos.

Processio et ordo processionis

Ergo ubi post morulam patribus procedere visum est.

Principio crux celsa Dei suffectaque celsis

175

Ingenio rutilans hastili fertur in altum.

Post ipsam quadratus equus, detectus ab ante,

Velatusque rubro scarleti tergora nacto,

Cigneus ad dextram vehitur; vexilla sequuntur

Ordine bis seno tenus, et pluvialibus ambo

180

Navales prefecti adeunt, quos protinus omnis

Infula pontificum sacrato vertice candens

Subsequitur, numerum veniens Romanus et abbas

Aggerat; hos retro lento procedere passu

Pontificum veneranda cohors, pars una senatus

185

Aggreditur, clausis pars altera septa planetis

Presbiterum gravitate sua succedere dignum

His putat; at longo protensa sub ordine turba

Scribarum, doctumque simul, legumque professum

Hos tantos sectare patres, cetusque canentum

190

Cum Grecis aliisque viris, qui psallere doctum

Ensiferum potuere ducem, post terga priorum

Incedunt, similisque manus tunicata per artus

Pontificis Romane urbis postrema ferebat

Agmina, qua filum recte servavimus ale

195

Nos levitarum cuneus, nos illa senatus,

Dalmaticas vestita togas pars nobilis una.

Illicet assequitur, scandens mantilibus albis

Tectos undique equos legio, ceu cuncta bicornis,

Vt festo clarere die possetque triumphis

200

Fecerat. Hac serie proceres incedere ritus

Edocet, hoc eciam, ne fors abolescat in evum,

In scriptis monimenta tenent, sed vadere recto

Tramite quis poterat? durum est servare maniplos

Indoctos, doctosque viros, ubi plurimus urget

205

Impetus, et varii letis se cetibus addunt.

Qualiter coronatus incedebat, et de regibus Sicilie
et Vngarie eum adextrantibus

Dumque moras piget esse via, finemque laboris

Expetimus, dehinc summus apex, cui tanta relucet

Gloria, sublimi frigio vestitus et auro,

Cornipedemque sedens niveum sub tegmine nacti,

210

Mandentemque genis ibat qua letior aurum.

Adventabat equo, candens diademate palla

Aurataque super palla, nam cuspide plume

Cyprensis consuta nitet. Tunc lora tenebant

Illustres Gallique duces, Carolusque secundus

215

Rex Siculus, Carolusque puer prolesque iuventa

Floridus Vngarie, materno a stipite nomen

Regis habens; dextram pater accipit, atque sinistram

Filius; ardentes habitu, quos uvea tinxit

Grana rubens; siquidem Terre per rura Laboris

220

Hi reges sociare patrem venere volentes,

Iure tamen; nam sceptra tenet vasallus ab ipso

In feudum Siculus; necnon de more vicissim,

Divisum sortita locum, Romana senectus

Id peragit procerum terre celique ministro.

225

Dum pergit sacratus apex, quem circuit amplus

Miles, eques, post terga ruens festumque decorans,

Apulus et Gallus, Romanus et inclitus omnis

Nobilitas Campana, sequens vestigia summi

Principis, an numerum poterit quis pandere metro?

230

Deficimus, vincique iuvat, subcumbere rebus

Verba placet; voliti est, mentem ne oblivia captent,

Quod rubeis croceisque rigis umbracula velent

Mixta ducem, fari radius ne verberet illum

Obiectus, laterisque comes paulumque sequester

235

Quod ferat obsequium pretiosum gausape nari

Sublevita prior, manto, quod splendidus una

Auri subcinctus caliga, subcinctus et una

Scarleti, ponendus erat prefectus et alme

Vrbis apostolicum iuxta, comitantibus illum

240

Iudicibus, tectis pluviali corpora scisso.

Qualiter signabat populum

Sic igitur vadens, redimitus tempora regno,

Summus apex propriam signabat acumine dextre

Devotamque sibi cupidamque invisere plebem,

Que laudes exclamat hero, quem et vivere longum

245

Optat. At in clauso sibimet condicere presul

Posset, dum metuit summe fastigia molis;

Causa laboris honos, timor intus, gloria pulsans

Deforis, ac thalamo sublimis in ethera Petri

Quisque preest, paveat; victam sub turbine vitam

250

Expedit. O quam orbis durum est disponere habenas!

Hec duro pastor agit, senior levita priorque

Effigies, ubi sacra manet, protractaque tantum

Cernitur, aspectu rutilans a numine divo

Effigies, vacuas gestantes pollice ferlas

255

Diffusas repetunt acies, illasque recursant

Sepius, et legem statuunt, ne forte vagentur

Immemores, redeuntque sua consistere scala.

De arcubus factis a Romanis et hastiludiis

Hoc illi, verum populus lustraverat urbem

Arcubus in morem veterem, qua tendere mos est,

260

Atque frequens patrem currens stipabat euntem;

In quem iactus erat valide per cuncta monete,

Seu auri seu forte nitens argentea stridat,

Consulibus quondam licuit dispergere passim

Quodque genus nummi, vetitum nunc temporis aurum

265

Iactari in vulgus; tenet hec insignia princeps,

Instaurat populus varios ad ludicra ludos,

Atque secant animos studia in contraria plebes.

Pascitur obtutu, iuvenum pars pascitur amplas

Excerpsisse manu faleras, pars aurea pubes

270

Infremit alipedum nudari vestibus ancas,

Purpureasque dolet fronti decedere victas,

Pars laudes, pars gliscit opes, pars ludere campo

Certat, et obliquas effringere cursibus hastas.

Pars stupet insuetas senii succrescere pompas

275

Spem preter, sic fracta dies mirata vetustum

Tempus, ut extollat, compellitur invida presens.

Occurrunt ad festa viri vexilla ferentes

Ecclesie, de sorte Dei, quo nomine clerus

Dicitur, in partes varias redolentia thura

280

Obtulit, oblata suscepit, sumptaque in ignes

Intulit, atque focis signatis pectore fumum

Accepit, psallente choro, dum flexilis undat

Argenti funis spiratque vaporibus ignis.

De Iudeis et oratione ad eos

Ecce super Tibrim positum de marmore pontem

285

Transierat, provectus equo Turrique relicta

De Campo, Iudea canens, que cecula corde est,

Occurrit vesana duci, Parione sub ipso,

Que Christo gravidam legem plenamque sub umbra

Exhibuit Moysi; veneratus et ille figuram

290

Hanc post terga dedit, cauto sermone locutus:

"Ignotus, Iudea, Deus tibi cognitus olim,

Qui quondam populus, nunc hostis, qui Deus et rex

Obnubi patitur, presentem tempnere mavis,

Quem fragilem reputas hominem sperasque futurum,

295

Et latet ipse Deus, gentes accedere norunt,

Tu fugis, in propria venientem pellere seva

Non metuis? roseum pro te pius ecce cruorem

Fudit humi, quem dira necas, et credere stulta

Detrectas, moritura ruis, quia nescia sensus.

300

Sed redeas, miserante Deo, dum Christus in ara,

Filius et verbum patris, de lumine lumen,

Nostra salus tensis manibus sub stipite pendet.

Tempus erit, quo iusta dabit, meritumque laboris

Iudicio reddet, iudex super ethera visus."

De via, quam servat papa in processione et adventu ipsius ad Lateranum

305

Hos linquens, qua et sacra via est; qua templa coluntur

Marci, quaque ferox iuvenisque Adrianus in armis,

Romulei qua templa iacent, celsusque colossus,

Quaque pius colitur Clemens, qui dexter eunti est,

Progrediens princeps Lateranum summus in orbe

310

Appulit, haud frigium, mitram sed vertice gestans,

Pondere confectus nimio, tunc cetus ovantum

Ac si festa patris caperent exordia, pompas

Ostentant, ludosque novant, clanguntque tubarum

Era, repercusso laterum per concava flatu.

315

At litui stridere vices, et cymbala strident,

Tympana congeminant sonitum, nec verbere tunsa

Discunt ferre gradum, tibi sed cornubia substant,

Que digitis commota canis, ciet ergo iuventam,

Cornipedumque animos extollit buccina clangens

320

In stadium, clipeos, hastas, vexilla, togasque,

Et faleras iam vulgus habet, volitantia iactu

Plaudentum, quasi fine dato currentibus armis.

At Lateranensis gaudens domus inclita templi

Concrepat in laudes, campanas solvit et omnes

325

Concentu resonant. contusaque dura metalla

Fune tamen contracta tremunt. Sic templa per urbem

Pone viam fecere duci, primusque sacerdos

Cardineus, sacram princeps dum tendit ad aulam,

Vt levita prius cecinit preconia, septus

330

Iudicibus declamat hero, laudesque perorat

Olli. Quin residens Silvestri in limina ductus,

Munera divisim largitur cardine fultis,

Presulibusque aliis, clero, laicisque ministris

Summus apex, humeros roseum vestitus amictum.

De sollempnitatibus, que servantur in sede stercoraria

335

Hec ita, ne immemores videamur querere fastus,

Ac humilem tempsisse domum, sollempnia cleri

Pandimus; en sedes capiens de stercore nomen

In platea est circa templum, despecta parumper

Visa novis, quia feda loco; qua maximus herus

340

Hoc fortasse die recubans, ubi primitus illic

Non foret adventu positus; ter missile iactat

In populum faturque docens: "Non aurea nobis

Argentumque nitens nobis ad gaudia non sunt,

Quod tamen est, hoc prompta manus dispergere temptat."

345

Ergo potest sine fraude pie de stercore sumptus

Credi summa tenens solium, et de pulvere nactus

Principibus relocandus apex a numine divo

Compositus. Talique die perducitur inde

Ante fores templi, binas ubi purpura sedes

350

Porfireas nativa tenet, superaccubat illas

Et dextra ferulam sancte pater accipit edis

Sanctorum claves, ad sacra palatia vectes

Insuper, at leva positus servanda redonat

Illa viro, zonaque pater succingitur illic,

355

Ad quam purpurea bursa est appensa, lapillos

Bis senos referens pretiosos, sculpta sigilla

Et muscum, que magna notant presagia, magna

Si sensus gravitate sua cernatur. Abinde

Poplite submisso, papalis culmina tecti

360

Imperiique domus vigiles, qui ex munere servant.

Susceptis effusa manus ter spargere nummos.

Inchoat ac fatur: "Iustus dispersit abunde

Pauperibusque dedit, manet hec in secula secli

Iustitie virtus." Post hec sub imagine ductus,

365

Que mare per liquidum nullo ductore sub urbem

Pervenit, sublimis apex Laurentia templa

Ingreditur, que iure sibi meruere capelle

Precipuum nomen, cleri populique relatu

Sancte Sanctorum. Quidni? sandalia Christi

370

Et caput etherei Petri Paulique celebris,

Christifereque crucis maculas, ubi sanguine tersit

Et scelus humani generis salvator et actor,

Reliquieque alie celebri conduntur in ara.

Hac igitur coram lacrimas in pectora fudit

375

Dulcis amor pietasque viri, ceu credere fas est.

De comestione in aula sollempni et regressu eius ad cameram

Exurgensque iterum modicam pausansque per horam

Discubuit thalamo princeps, qua regia sese

Protendit, magnique duces, totusque senatus,

Et reges, proceresque aliis discumbere mensis.

380

Quique suo sedere loco, fulgebat ab auro

Tota domus; reticere iuvat velamina muri,

Et vestes mensque situs, fulgentia Bacchi

Pocula, gemmatos calices, et fercula, quonam

Ordine servitum est; quemnam diademata reges

385

Cum ferrent gessere modum; sedereque sacros

Inter pontificum levitarumque priores,

Post primum exhibitum tantis astantibus aurum,

Vtque patres mensa surgentes fundere limphas

Cepissent, summoque duci, sibimetque reversis

390

Ad mensas, iterum fessumque reducere patrem

Nos etiam sub clausa iuvat fastigia tecto.

Magnus enim magnusque labor venturus adibit

Pontificem, vincetque malos subdetque superbos.

Finis operis istius cum recognitione divini presidii
et alterius facti de Celestino

In longum defluxit iter, quod sumpsimus arto

395

Scribere, dum placidos infert novitate labores

Res invisa prius, variat defixa futuris

Lux animi, quod nulla queat depromere certum,

Ni teneant stabilem presto firmata colorem.

Sed satis est, si gesta quidem, si cognita vates

400

Exprimat, hinc celso residens sublimis Olimpo,

Qui parvos regnare iubes, depressa superbis

Colla ligans, dirum iaculatus ab ethere telum,

Te petimus, succide metrum, ne forte per agros

Effusis, non prompta quies, sed turbida sedes

405

Occurrat, carmenque velis succedere nostris

Temporibus; nec nostra quidem, sed gloria divo

Ingenito, genitoque simul prestetur, et almo

Spiritui, qui posse dedit finemque laboris.