Tito Vespasiano Strozzi Borsias 5
Other sections


Auspiciis, Borsi, felicibus ad nova ferto

Templa pedem, tibi quae ingenti formata labore

Aurea marmoreis late solidanda columnis,

Rarum opus ac nullo delebile forsitan aevo,

5

Ponimus, unde tuae aeternum stet gloria gentis.

Hie ego terrarum diversis partibus ortos

Cognatos reges regumque ingentia facta

Fingam et caelato spirantia marmore signa.

Hos inter grati Albertus memorabile donum

10

Pontificis populo ostendet concessaque iura

Parietibus templi sacris affixa legentur.

Nec minus aurato vectabitur aureus ipse

Nicoleos sublimis equo et regalia dextra

Sceptra feret, magnum decus et pater optimus urbis.

15

Proximus imperium accipiens Leonellus in alta

Aede locum inter tot claros heroas habebit.

Rege sub hoc artes favor et pulcherrima alebant

Praemia nec parvus Musis honor additus, rex quae

Iam pridem aluerat nostra revirescere in urbe,

20

Laurus et ingentes coepit protendere ramos.

Protinus ipse tibi positam venerandus ad aram

Magnanimus propria transgressus laude parentes

Iamque deus solio, Borsi, residebis eburno

Caesaris insignis donis vultuque superbo

25

Vndantemque comam foliis redimitus olivae,

Alto demittens gemmata monilia collo.

Hinc Astraea pari firmatas pondere laurus

Eriget ac solido perfecta adamante tenebit

Sublimem gladium, quam iuxta ardente pyropo

30

Impressa haerebit stabili Constantia nisu.

Arte illinc mira viridanti insculpta smaragdo

Attollet placidos hilaris Clementia vultus.

Nec procul hinc aberit tranquillae Pacis imago

Candida crystalli eximio preciosa labore.

35

Tum praestans animo, bello iam clarus et armis

Et pietate puer, magni Herculis aemulus ipse

Et magnum Herculeo nomen de nomine ducens,

Fratrem observabit custos iam fidus et ultor

Post tua terga sequens. Populorum hic vota precesque

40

Suscipies ac iura dabis. Magna atria adibunt

Ac responsa petent externae Borsia gentes.

Conditor ipse operum tantorum idemque sacerdos

Ante fores templi niveo velamine tectus

Serta geram et ludent hedera pendente corymbi.

45

Mille albas vicinus oves mihi campus habebit

Ac totidem faciam tauris tibi, pinguia qui nunc

Eridani iuxta ripas mihi pascua carpunt,

Qui candore nives et lactea pocula vincunt,

Incensaque sacer late fumabit acerra

50

Assyriae telluris odor. Teque omine fausto

Et tua sacra canam; tu sacris optimus adsis.

At Pius interea Gonzagae ad moenia regis

Concilium indicens Romanas liquerat arces.

Non illum saevis Aquilonibus horrida certum

55

Mutat hyems, non ulla movent latitantia mentem,

Qualia saepe ferunt, varii discrimina casus,

Non amor ipse loci, non Augustalis amoeni

Dulce supercilium retinent, non copia rerum,

Non hominum spectata fides, non corporis obstant

60

Invalidi fractae vires tentataque saevis

Membra malis toties, non longae territus ulla est

Asperitate viae senior, quin sanguinis ultor

Argolici capere arma duces populosque Latinos

Externasque simul gentes hortetur et acri

65

Turcigenas bello invadat totaque fugatos

Europa Geticum penitus detrudat ad axem

Romanamque fidem sublato errore nefando

Legis Amirreae primos extendat in ortus

Victor et egregia referat cum laude triumphum.

70

Atque ita per Latium et Picena per oppida rebus

Compositis, veluti tempus ratioque locusque

Poscebant, cupidus patrias invisere sedes,

Cum primum hibernis exactis mensibus aestas

Inciperet, Senam accedit; pulcherrima post haec,

75

Tyrrheni caput imperii, Florentia patrem

Accipit. Hinc gravibus celebrata Bononia legum

Sacrarum studiis nec non exercita tristi

Seditione virum quondam et civilibus armis

Exagitata diu, sed nunc sub gente quiescens

80

Bentivola et paci indulgens, tanto hospite gaudet.

Hinc ubi discessit longe post terga relictis

Aggeribus celsi glacialibus Apennini,

Applicuit demum nostris pater optimus oris,

Principe ab Estensi magno susceptus honore.

85

Ingreditur laetam multis cum milibus urbem

Agmine purpureo patrum comitatus. At omnem,

Qua facturus iter fuerat, praeclara tegebant

Ornamenta viam et regali umbracula luxu.

Dant festos delubra sonos, et sydera rumpunt

90

Multiplici clangore tubae. Tum vocibus omnis

Responsat circum tellus tantique paratus

Miratur summo Eridanus de gurgite pompam.

Alba sacerdotum series longo ordine cantus

Pontificem venerata dabat, coetusque togati

95

Purpureos habitus suffultos pellibus albis

Distinctis atro induerant binique praeibant.

Pone sequebantur velis fulgentibus auro

Pontificem obtectum princeps procerumque catervae

Et populi glomerata manus; pulcherrimus ipse

100

Borsius ante omnes gemmis radiabat et auro.

Aurea caesaries per candida colla fluebat,

Fulvaque purpureum capitis velamen iaspis

In nodum artificem nexo insigniverat auro.

Auratae impositus sellae Pius atque coronam

105

Ordine gemmarum insignem varioque labore

Distinctam gestans veneranda voce pioque

Signabat populum ritu, quem munere bis sex

Partito iuvenes passu concorde ferebant.

Tectorum ante foras pueri matresque senesque

110

Suppliciter strati ad terram venerantur euntem

Votaque suscipiunt, ut perfida sospite tandem

Turba Pio cadat et proprio det sanguine poenas.

Maximus interea populo stipante sacerdos

Augustum ingreditur templum et procedit ad aram

115

Marmoreis gradibus sublimem ac divite cultu

Instructam et multo fragrantem thuris odore.

Ast ubi adoratis humili pater ipse precatu

Numinibus templo excessit, regalibus illum

Aedibus induxit princeps thalamisque paratis.

120

Regifico splendore Pius lectique ministri

Successere simul nec dulcis munera Bacchi

Nec variae desunt epulae; comitesque per urbem

Hospitiis cives laeti excepere benignis.

Tertia lux aderat; coeunt ducis undique iussu

125

Artifices operum et nexas per mutua certis

Ordinibus posuere trabes, quas dura ligabant

Robora fixa solo inter se, iunctasque tenebant

Asseribus super instratis, totumque tenaci

Firmabatur opus et pervia semita ferro.

130

Sic pontem a prima surgentem fronte palati

Sublimem aedificant, medioque immensa repente

Machina ducta foro magni alta ad limina templi

Continuat gressum Attalico velata labore.

Huc Pius ex altae summis penetralibus aulae

135

Se tulit exorto maturae tempore lucis.

At veneranda cohors, cui sacrae a cardine sedis

Nomen Roma dedit, rutilis ornata galeris,

Serica quos paribus decorant pulcherrima nodis

Vincula et intonsis errant per pectora barbis,

140

Hunc sequitur; nec non titulis et honore minores

Pontifices una coeunt niveasque coronas

Induti a tergo vittis pendentibus omnes

Per longam Estensi incedunt cum principe molem

Subiectumque oculis populum velut aggere ab alto

145

Despiciunt sacraeque domus ad limina tendunt.

Hic ubi sedato praeconis voce tumultu

Consedere patres, florens Hieronymus annis

At virtute senex celsa de sede theatri

Surgit, Paeonia praestans Hieronymus arte,

150

Castella de gente satus, gratissimus idem

Aspectu et dulci Musarum captus amore,

Qui maris et terrae tractus et sydera caeli

Atque vices rerum et causas et tempora norat.

Ille hominum conversa videns in se ora, parumper

155

Conticuit velut attonitus similisque paventi

Demisso ad terram vultu; dehinc lumina rursum

Sustulit et placide incipiens his vocibus omnem

Consessum alloquitur dirumque hortatur in hostem:

"Maxime, rem dignam, antistes sanctaque verendi

160

Relligione patres, hac tempestate videmus,

Vos tantos coiisse viros ac moenia nostrae

Vrbis adire simul Borsique fidelibus uti

Hospitiis magna acturos. Dare numina nobis

Nil potuere magis gratum; nil maius habere

165

Possumus. An quicquam conventu pulchrius isto

Esse putem? Effigies ipsas habitusque deorum

Tales esse reor, quales hic cernere fas est.

O nimium felicem urbem civesque beatos,

Quos apud immensi nunc maximus arbiter orbis

170

Totque duces, terras virtus quos clara per omnes

Distulit et quorum aspirat iam gloria caelo,

Dignantur duxisse moram! Tuque, optime Borsi,

Cognatae adventu gentis cape gaudia coram,

Quae meditatus eras animo, dum talis abesset

175

Hospes adhuc tibi tot precibus votisque petitus!

Attigerat nostras rumor iam saepius aures

Te, pater, in saevos meditatum ultricia Turcas

Bella, gravi quae tu distractus turbine rerum

Distuleris, nunc nolle pati tot acerba tuorum

180

Funera et illatas ullo sine vindice clades.

Ista quidem cepere hominum solatia mentes,

Et spes grata fuit. Sed postquam vidimus omni

Te studio in bellum ruere et certa arma parari,

Quis referat, quantum attulerint tua fortia coepta

185

Laetitiae et quanto populos terrore levaris?

Fama refert rabidos iam compressisse furores

Immanem Ottomanon audito nomine tanti

Pontificis trepidamque extrema per avia regni

Praecipitare fugam et Thracum spectare latebras

190

Infractis animis pulsum victumque fatentem

Se magna virtute Pii tantique senatus

Consiliis ac tot populorum fortibus armis.

Caesaris ecce ferox ductu Germania tecum

Bella parat. Getici iam pridem nominis hostes

195

Pannonii tibi se iungunt acresque Boemi.

Gallia sentit idem assiduis excercita bellis

Hispanusque manu promptus divesque Britannus.

Nec minor Illyricas gentes fortesque Liburnos

Ardor agit, nec clara Rhodos comes ire negabit

200

Nequicquam insidiis tentata armisque Getarum.

Sunt aliae gentes, quas terra pontus ab omni

Dividit atque undis spumantibus undique cingit.

Has pietatis adhuc memores ritumque sequentes,

Relligio quem nostra tenet, deducere tecum

205

Instructas classes opibusque virisque videbis.

Quid loquar indomitas vires animosque superbos

Italiae, cui tu dare frena gravissimus autor

Ingenti ratione vales, quam reddere totam

Concordem te posse omnes uno ore fatentur?

210

Haec est illa, pater, per tot clarissima pugnas,

Solis ab occasu victrix quae solis ad ortum

Romani imperii fines asperrima bello

Protulit. Haec iterum sua sub iuga mittere cunctas

Vnanimis poterit gentes, concordia si nunc

215

Te duce per populos oritur regesque Latinos.

Non tibi magnanima deerit cum prole Ferandus,

Praeclarum Alphonsi regis genus, inclyta quo sub

Parthenope fama ingenti iam sydera pulsat.

Adriacae dominator aquae terraeque subactae,

220

Qui tantum imperium moderatur legibus aequis,

Arma aurumque dabit Venetus navesque virosque.

Ipse etiam senio princeps confectus, ut aiunt,

Insueto de more Pium comitabit euntem.

Sforziademne putas tanto in discrimine regem

225

Iusta negaturum auxilia et sine laudis amore

Otia torpentem acturum, quem Mantua fertur

Expectare tuis monitis coeptisque faventem?

An Florentinae in summos notissimus urbis

Pontifices amor atque illa observantia,

230

Qua te prosequitur, veneranda sequi vix illa recuset?

Martia quo rabidos animo lupa te duce, qua vi

Aggressura canes? Quid enim tua, maxime praesul,

Sena magis cupiat, quam tali tempore tecum

Pro sacra pugnare fide votique potentem

235

Te vidisse tui, cuius tua gloria magnum

Nomen ad astra tulit? Perusinam his adiice gentem

Innumeramque simul pubem regionis Hetruscae

Picenique soli et magnae parentia Romae

Oppida! Tum cultor Musarum atque inclytus armis,

240

Tempora non uno contentus cingere lauro,

Dux erit auxilio Federicus et agmina saevos

Terrores inter bellorum exercita ducet.

Nec dum Pandulphi claro de sanguine fratres

Hinc aberunt, Malatesta animi virtutibus ingens

245

Sismundusque ferox et Martis ad aspera natus

Proelia; iamque tuus, tibi iam bellare paratus,

Ordelaphis Pinus ortus avis, Taddaeus et Hestor

Manfredi sese bis iungent, quos ille sequetur

Sforziadae stirps clara senis Constantius armis

250

Inclytus, antiqua tibi missus ab urbe Pisauri.

Qua vero mente in te sit Gonzagius heros,

Ecce vides, cum regnum ipsum propriosque penates

Seque tibi obtulerit, cunctis felicior unus

Regibus Italiae tanto delectus honori.

255

Quem latuisse putas, quantum tibi deditus hic sit

Vnicus in Latiis Phoenix dux Borsius oris?

At quo contendat studio se reddere promptum

Ad nutus, Pi magne, tuos, effusa per omnes

Laetitiae nova forma gradus et regia nullam

260

Pompa habitura parem et, quales praestare solemus

Caelicolis, tibi largiti testantur honores.

Accipe cuncta libens, animo quae tantus amico

Porrigit affinis tuaque idem ad iussa paratus!

Praeterea hoc sceptrum, haec portarum claustra suasque

265

Laetus opes me offerre Pio suaque omnia iussit,

Quae tibi grata fore et tantis accommoda rebus

Duxerit; haud horum quicquam pro viribus ipse

Non acturus erit. Si pro communibus ergo

Haec dixisse bonis decuit, neque ineptus et audax

270

Arguitur, si recta monet, si debita poscit,

Te, cui Romanae permissa potentia sedis,

In quem oculos cunctus terrarum coniicit orbis,

Orat, ut insistas operi coeptumque laborem

Perficias, postquam ad tantos non vana paratus

275

Vndique praesidia ostentant populique ducesque.

Tu neque fortunae obsequio nec dotibus ullis

Ingenii cuiquam cedis, praesentia sive

Saecula, seu prisci monumenta revolvimus aevi.

Nil tamen, unde magis tanta elucescere virtus

280

Possit et unde queat sibi tantum acquirere laudis.

Mortales miseros plerumque accendit inanis

Gloria, perque truces gladios caedesque nefandas

Praecipites in bella ruunt alienaque regna

Diripiunt, scelerum poenas post fata daturi.

285

Hic pietas, hic sacra fides; hinc vera paratur

Fama tibi, hinc iustae ratio pulcherrima praedae

Quaeritur; haec demum via ducit ad aurea caeli

Sydera. Te domita video Maomethide terra

Victorem in Latium, superet modo vita, redire".

290

Intentas dictis iam dudum talibus aures

Immotosque tenent oculos et ab ore loquentis

Adriaci pendent proceres Romaque profecti.

Ast ubi grata dedit verbis facundia finem,

Protinus exoritur consessu laetus ab alto

295

Plausus et ingenti fautricis murmure turbae

Omne simul templum resonat. Tum voce benigna

Castellum accersit Pius ipse et ad oscula sacri

Prostratum pedis admittit summoque favore

Hinc atque hinc geminis laudatum amplectitur ulnis.

300

Interea iam quarta die processerat hora;

Surgitur atque omnes per pontem ad regia tecta

Se referunt positisque ineunt convivia mensis.

Iam quater exoriens terras atque aethera Phoebus

Igniferis lustrarat equis et missus ab ortu

305

Aera per liquidum flabat violentior Eurus.

Digressurus agit grates atque omnia regi

Offert grata Pius; nec patrum sacra minore

Hoc manus exequitur studio; portumque petentes

Conscendere rates, quas Borsius ante parari

310

Iusserat, ornatas ardenti murice pictas

Per tabulas radiante auro stratasque tapetis;

Rectoresque viae dederat suaque arma carinis.

Spumiferum cursu rapido sinuosa per amnem

Crebrae vela ferunt nautis cessantibus aurae

315

Maeoniaeque iter accelerant ad moenia Mantus.

Interea magnus gelida Federicus ab Arcto

Venit in Italiam, ut solito de more coronam

Romani imperii caperet, quem Borsius aula

Magnifice instructa accepit procerumque catervas.

320

Quis varios lusus totamque agitata per urbem

Gaudia, quis festos templorum dicat honores?

Multiplices lautasque dapes preciosaque Bacchi

Diversis convecta locis quis munera narret?

Altera lux aderat; populi coiere ducesque

325

Augustum in templum. Perfectis ordine sacris,

Haud mora, Carbonem praeclare Caesar et omne

Concilium ingenti studio vultuque benigno

Audiit orantem, et meruit facundia laudem.

Mortalem exuperans formam pulchraque iuventu

330

Floridus ingentem procedit Borsus ad aram,

Atque hic Caesareos habitus sceptrumque ministri

Gestamenque sacrum capitis praeferre iubentur.

Cultibus his iuvenem Estensem rex Austrius ornat

Et solito ritu solemnia verba locutus

335

Dat nomen ducis, unde sibi famamque decusque

Per seriem acciperent, qui regni sceptra tenerent.

Ordine mox lectos proceres insignit equestri

Plurimaque indulgens gemmis permittit et auro

Fulgere, quod proprio praesens, ut saepe videmus,

340

Per luxum arbitrio sibi turpiter arrogat aetas.

Quarta dies oritur; magni instaurantur honores

Hospitibus; peragrant urbem delubraque visunt.

Festus ubique sonat plausus nec mollia desunt

Caesaris ad caelum referentia carmina laudes.

345

Vidimus armatos iuvenum concurrere coetus

Ensibus obtusis ferroque carentibus hostis

Martem exercentes simulataque bella cientes.

Quam gratum spectare fuit certamina circi,

Vnguibus et vasto rictu et clamore minaci

350

Horrendo implicitum amplexu cum Alpina teneret

Vrsa canem rabidoque inferret vulnera morsu,

Venantum donec lethalibus obruta telis

Conciderat pariter vitam exhalante Molosso?

Mille feras varii generis variique coloris

355

Per vallum ad pugnam immissas Federicus et omnes

Pannonio cum rege duces ac nostra iuventus

Cernere laetati, plausumque dedere theatra.

Non dedignatus Laurentis Caesar ad aedes

Ferre gradum et dulci cantu fidibusque canoris

360

Praestantes audire viros, spectare choreas

Nympharum et celebrare hilari convivia vultu.

Frigida transierant hybernae tempora brumae

Et iam magnanimus Latiam Federicus ad urbem

Se tulerat, summi hospicio feliciter usus

365

Pontificis votique sui super omnia compos.

Huc iterum divertit iter preciosaque portans

A duce dona suo patrias remeavit ad oras.

His quoque temporibus legatus regis ab alta

Parthenope huc sese tulerat Pontanus, amicus

370

Pontanus Musis umbraque Heliconide dignus.

Ille igitur posita curarum mole parumper

Et secum accitis, comites quos Borsius illi

Iusserat ire viae, vicinos pergit in agros.

Tum Belriguardi celebrem superantia famam

375

Regia tecta petit; iucundo hic splendida gestu

Et placidis hilarat pransus convivia dictis,

Ipse ioci plenus regumque adsistere mensis

Assuetus, Bacchi cultor, sed Tethyos hostis.

Inde Padi ripam accedit Codreia vates

380

Rura petiturus cupidusque invisere sylvam,

Finitimas unde exierat iam creber ad oras

Rumor, ubi indigenae facies vidisse deorum

Nonnumquam et sacros cantus se audisse ferebant.

Huc rate devehitur paucis, quos duceret, omni

385

Ex numero comitum lectis sylvamque peragrat.

Lucus arenoso surrexerat altus in amne,

Cedreae quondam nymphae sacer, unde minores

Accepisse putant nomen Codreia rura.

Hic umbrosa vagae volucres loca dulcibus implent

390

Questibus et virides luxu ingeniosa decenti

Pingit odoratis natura coloribus herbas.

Glaucia Naiadum Dryadumque pulcherrima Lysis

Assuetae luco rapidos hic saepius ambae

Lenibant aestus positae sub mollibus umbris.

395

Tum mistas vario texentes flore coronas

Et Philomeleis certantes cantibus ambae

Longa moraturae fallebant tempora lucis

Fessaque venatus reparabant membra labore.

Tunc quoque sub densa requierunt ilice, cum sol

400

Ignibus aethereis altissimus ureret arva

Occasumque pari spatio spectaret et ortum.

Progreditur vocisque procul venientis ad aures

Dum captat sequiturque sonum Pontanus, ad ipsas

Pervenit et placida stupefactus voce salutat

405

Atque ait: "O sacrae comites nam cultus et arma

Et locus indicium mihi dant sic esse Dianae,

Parcite, si vestros ignarus et advena lusus

Turbavi! Neque enim est animus mihi laedere quemquam,

Sed cupio sylvam hanc et fortunata vireta

410

Cernere, si fas est. Parnasi me quoque dignum

Fontibus atque umbris doctae duxere sorores;

Pontanumque suos inter clarissima vates

Parthenope non obscuro dignatur honore.

Me vero haud levibus spectata industria rebus

415

Atque fides gratum regi fecere Ferando,

Cuius ego orator vestra nunc commoror urbe.

At me secessus fama huc perduxit amoeni,

Quem multum licet admirer, tamen adiicit illi

Eximium, nymphae, praesentia vestra decorem".

420

Lisis ad haec, "Non te, hospes", ait, "sententia fallit.

Namque sacri quondam voluit nos Cynthia partem

Esse chori et vitam per opacos ducere saltus.

Libera visendi est omnem tibi copia lucum,

Et te, Pontane, his nemo penetralibus arcet

425

Nec potes adveniens quicquam huc afferre molesti.

Namque feras inter quamvis versamur ab omni

Semotae coetu populorum atque urbibus altis,

Non tamen obtusis adeo sumus auribus, ut non

Ad nymphas ierint sanctorum nomina vatum.

430

Nec rursum in tanta caecae caligine rerum

Volvimur, ut, quantum vobis hominesque deique

Se debere putent, quoniam stat carmine vestro

Gloria, nos fugiat vestros neque amemus honores.

Grata quidem sunt, quae nostris de laudibus infers;

435

Dexteritas vero morum generosa tuorum

Haec fortasse tibi suasit tam digna locuto".

Sic effata locum vati comitata sorore

Monstrat et huc illuc umbrosa per avia ducit.

Singula mirantem placidis mox Glaucia dictis

440

Alloquitur: "Forsan nemus hoc habitabile tectum

Esse putas, Pontane, feris et honore carere

Numinis: extat honos et habet sua numina lucus.

Hunc formosa sibi tenuit Cedrea dicatum

Et nunc saepe tenet veterem mutata figuram.

445

Hanc Phytales genuit, quo non felicius alter

Inseruit virides plantas, tot poma nec alter

Carpsit, nec tot apes nec tantum mellis habebat,

Nec tot claudebat stabulis armenta, neque alter

Tot niveas pascebat oves, tot prata secabat.

450

Vnica nata fuit, quae praestantissima forma

Innumeris dilecta procis contempserat omnes.

Cumque sibi generum Phytales nam Silvia mater

Saucia lethifero morsu decesserat anguis

Iam legeret censusque suos pro dote referret,

455

Maluit innuptae virgo servire Dianae

Venatrixque latus pharetra succinxit et arcum

Sumpsit et ad sylvas abiit genitore relicto.

Laeta suas inter Dryadas suscepit et illi

Multum indulgere et confidere Delia coepit.

460

Saepe suos arcus illi, sua tela suosque

Sic magnus suadebat amor! praebebat amictus.

Illa procul certa pascentem vallibus imis

Cuspide fixit aprum, Trivia vel doctior ipsa

Aethere candentem cygnum deiecit ab alto.

465

Laudabant mores formamque artemque magistram,

Saepius utra foret dubitantes Cynthia, nymphae,

Ni dea fudisset planos per colla capillos,

Crispas illa comas aptum religasset in orbem.

Saepe sub his quoniam venandi fessa labore

470

Sederat arboribus Zephyros et frigora captans,

Relligiosa locum hunc illi sacrasse vetustas

Dicitur et statuisse diem solemnibus aris,

Quem nuper, Paule, tuo celebrant in honore minores,

Postquam induxerunt alios nova saecula ritus.

475

Has etiam terras Cedreae ab nomine nymphae

Codreas perhibent mutata parte vocatas.

Huc semel in rapido se forte receperat aestu;

Solaque nudatos dum flumine perluit artus

Nec timet insidias nam circumspexerat ante

480

Omnia, vicino de gurgite Sandalus exit,

Sandalus, Eridani soboles, quem prima sororum

Namque Padi iuxta ripas habitasse feruntur

Pulchra sub undisona peperit vertigine Syrtis,

Insidias vitae miserorum, ut fama ferebat,

485

Lethali amplexu quae tendere iuvat amantum.

Virginis ille gravi frustra correptus amore

Arserat et voto spem saepe repulsus alebat.

Ergo improvisam, subito et nil tale timentem

Occupat, ut tremulis nudam conspexit in undis.

490

Paene metu exanimis cecidit, subitusque per ora

Pallor it, gelidumque fuit sine sanguine corpus.

Vt vero amplexu sensit sua membra ligari,

Reddita vixdum etiam menti exclamavit ad auras:

'Affer opem miserae, fer opem mihi, Cynthia!' dixit,

495

Quaque potest, nunc hac nunc illa a parte resistit

Pertentatque fugam. Positae in discrimine tanto

Adfuit auxiliumque tulit Latonia. Namque

Facta novis ales dictu mirabile pennis

Evolat atque levem in manibus tibi, Sandale, plumam

500

Pro membris sic fama refert ablata reliquit.

Ast illam indigenae mutato corpore Guacum

A vocis dixere sono. Nunc stagna lacusque

Exiguos pisces rostro insectata pererrat.

Inde famem saturata redit solitosque recessus

505

Incolit, utque vides, sedet illis plurima ramis

Atque sui generis, quarum ingens suspicis agmen,

Pulchrior alitibus veluti regina coronam

Insignem ante alias sublimi in vertice gestat".

Glaucia finierat; vates non rusticas illis

510

Munere pro tali grates agit, atque ita fatur:

"Non ego vos, nymphae, dignis extollere possem

Laudibus et meriti me nulla oblivia tanti

Immemorem, quamvis aeterna in saecula vivam,

Reddent ac semper vestri meminisse iuvabit.

515

Non animis quicquam potuit generosius istis

Natura curante dari, faciemque dearum

Persimilem formae superat nova gratia morum.

Quid referam sacrae decus admirabile sylvae

Ac dulces avium loca per genialia cantus?

520

At mea ne vestras fortassis inepta cupido

Distineat nimium mentes turbetque morando,

Discedam et, si quid poterint mea carmina, vester

Vivet honos neque vos Pontanum huc isse pigebit".

Dixerat et cymba nymphis comitantibus, ipsi

525

Accepta ut placuit venia, transmittitur amnem.

Hinc Quartissanae peragrans felicia rura

Castello comite egregias Laurentis ad aedes

Se tulit hospicioque illic susceptus amico est.

Interea lauto instruitur dum coena paratu,

530

Lumine Pontanus cupido per singula fertur

Omnia mirifice laudans, ubi purior aura

Vernantis Zephyri per amoenas sibilat umbras

Pomiferi nemoris, varios ubi cincta virenti

Margine riparum claudunt vivaria pisces,

535

Quae propriis renovat deducta canalibus unda

Accersita Pado, stagni conseptus inertis

Ne dirum exhalet concretis sordibus humor

Squamiferumque gregem tristi tabescere morbo

Cogat. Ibi dulces exercet garrula cantus

540

Flebilibus Philomela modis noctesque diesque

Sandalidem ad ripam frondentibus abdita ramis.

Musarum loca digna choro, si forte relicta

Valle Aganippaea iuvet has accedere sylvas.

Hic geminos mansere dies, ubi digna serentes

545

Colloquia inter se rerum miracula narrant,

Quae variis natura modis mitissima gignit

Atque fovet, nec non animo et sermone vagantur

Per lunae solisque vias et sydera caeli.

Inde super Borsi gestis cum multa rogaret

550

Hospes, et unde genus soboles praeclara tulisset,

Plurima secum animo repetens Hieronymus inquit: