Tito Vespasiano Strozzi Borsias 4
Other sections


Extulit ut merito Leonellum funere frater

Et patriis lachrymans exangues ossibus artus

Miscuit ac tumulo extremos persolvit honores,

Continuo ex omni Italia longeque remotis

5

Legati a populis moesti venere dolorem

Susceptum ex obitu Leonelli tristibus omnes

Testantes dictis et amico cuncta favore

Spondentes, quae grata forent et commoda regi.

Omnibus his actae grates, dignisque per urbem

10

Accepti hospitiis, et honor simul omnibus ingens

Exhibitus; capti aspectu et sermone benigno

Principis ad patrios laeti rediere penates.

Borsius interea magnarum ingentia rerum

Fundamenta suo sub pectore iactat et altis

15

Invigilat regni curis nullosque recusat

Corporis aut animi pariter perferre labores.

Haud secus, aequoreis ubi navita fluctibus alnum

Credidit, exoriens quae sol det signa cadensve,

Spectat et immites ventos occultaque saxa

20

Praeveniens oculis vigilantibus omnia solers

Providet, ut tuto valeat procedere cursu.

Principio, placidam praesens clementia quamvis

Detineat mentem truculenta neque imperet ira,

Iustitia frenare malos et crimina poenis

25

Vlcisci dignum imprimis putat optimus heros.

Nec minus officiis hominum genus omne verende

Prosequitur civesque suos patriaeque salutem

Cunctis carus amat litesque gravissimus autor

Et vetera extinctis odiis certamina tollit

30

Conciliatque animos intenso ac foedere iungit

Sanguinis et proprio succurrit egentibus auro.

Mortales, labor est memorare, quot ille beatos

Efficiat. Quis enim ingentes superantia census

Munera, quis nulla pretii spe narret honores

35

Civibus oblatos collataque praemia laudis?

Nec per eum oppressis insontibus occupat ullas

Publica pestis opes ac fisco turpiter addit.

Sed quaecumque prius veteres tenuere coloni,

Decretis mox ipse novis confirmat et addit,

40

Si qua petunt; nulloque metu nec legibus ullis

Est melior, sed sponte sua pius omnia semper

Acta videre hominum et nostrae penetralia mentis

Scrutari meritisque putat dare praemia divos.

Ille domos et sacra pio delubra labore

45

Aedificat pulchrisque includit moenibus urbem.

Rura quoque et positis villis insignibus agros

Non inhonorata aut celebri sine nomine linquit.

Horridaque armorum studiis exercitus inter

Bella ferox quamvis iuveniles egerit annos,

50

Non animi praestantis egens, non inscius artis

Militiae, quam poscit opus, tamen otia pacis

Dat patriae strepitumque insani a finibus arcet

Martis et externas componit foedere gentes.

Tantane Maeonii sacro de pectore fluxit

55

Vena senis, tantum divinae Aeneidos autor

Praestitit ingenio, si luce fruatur uterque

Rursus, ut exilem res condere principis huius

Materiam esse putet ac tot benefacta referre?

Tu, cui pandit iter virtus et gloria caelo,

60

Cuius ab aethereis fatalem sedibus aevum

Indulsere dei terris, Saturnia quo sub

Saecula nunc redeunt, unde olim fulgere mundo

Vicinum Erigone non indignabitur astrum,

Dexter ades, Borsi! Te nil Praesente monere

65

Magnum ego non ausim; nec me fiducia linquit,

Quod mea Permessi libarit parcius undam

Te duce Sandalio sitis exaturata liquore.

Respice ad haec igitur, seu nunc pro pace laboras

Italiae et magnis Veneto retinente senatu

70

Consiliis adhiberis adhuc Latiaeque saluti

Prospicis atque inter populos regemque ducemque

Sforzigenam studio medius contendis amico

Non levibus conflata odiis extinguere bella,

Seu maris Adriaci reginam deseris urbem,

75

Iam compos voti, et Malemancum ac littora praeter

Laberis in pontum fugiens, ubi brachia portus

Contrahit et vastis allisa immurmurat unda

Aggeribus saxorum indignaturque repelli,

Seu tibi Neptuno fluctus placante marinos

80

Semiferi Tritones et undivolans Melicerta

Et quaecumque secant nymphae Adrianitides altum

Connixe adverso propellunt pectore classem

Velaque prosequitur placide spirantibus Euris

Aeolus et magni pecus hinc maris errat et illinc

85

Teque tuosque simul proceres miratur et altis

Porticibus turrita novae tabulata carinae,

Qua veheris, pictasque trabes atque aurea celsis

Fixa super ratibus vento volitantia signa

Spectat et ipse pater stupet imo in gurgite Nereus,

90

Immenso clamore virum et clangore tubarum

Excitus, ac celeri petit aequora summa natatu

Vndique caeruleo disiectis corpore lymphis,

Sive ubi populifer placido iam flumine sese

Obtulit ac portu Eridanus suscepit amico

95

Tendentem optatas patriae gratantis ad oras,

Amnis et adversi remorum ingentibus alis

Vim superas lucosque legis ripasque virentes

Teque super custos intento Cynthius arcu

Tela tenet votoque procul fugat orta maligno

100

Gaudia terroremque et spes ratione carenteis

Atque gravem insani stimulum strepitumque doloris

Avertit dirumque nephas et mentis avaram

Ingluviem, monstrum, quo nil deformius atra

Styx habet, horrendum fraude et furialibus armis!

105

Quae te cumque tenet regio telluris et undae,

Quicquid mente paras, quicquid faris, en age voto

Aspira, o certum mihi numen, et ad tua tandem,

Expectate, veni properato moenia cursu!

Herculeum Virgo caeli statione Leonem

110

Expulerat, cum se fidam Rugerius heros

Argentam placido devectus contulit amne.

Haud procul inde locus iuncosi humentia versus

Pascua Bandisoli Nabatheum vergit in orbem,

Altus ubi ingentem ripis sublimibus agger

115

Hinc atque hinc fossam cohibet, ne noxius umor

Finitimas segetes stagnantibus obruat undis.

Doctrina excellens, fama pietatis et aequi

Nobilis et longo Malchus venerabilis aevo

Hic Mariae summa sub relligione sacellum

120

Struxerat exiguum victum dabat hortus et urnis

Illi potus erat servata capacibus unda

Et sacra voce admonitus ventura canebat.

Hunc igitur cupiens iam pridem agnoscere coram

Affarique virum, fido comitante profectus

125

Laurente exiguam sese fert Borsus ad aedem.

Hos hilari postquam venientes fronte sacerdos

Accepit, sedere simul sub tegmine vitis,

Ipse sibi senior parvo quam inseverat horto

Porticibus similem et frondoso fornice textam.

130

Atque hunc rectorem templi Rugerius heros

Talibus affatur dictis: "Venerande sacerdos,

Cui pater omnipotens magni mysteria caeli

Scire dedit variosque hominum praenoscere casus,

Si non ulla malae me detestanda cupido

135

Fraudis agit iussisque animum caelestibus apto,

Te rogo, ne pigeat, fatorum arcana meorum

Ostendisse mihi, non ut divertar ab aequo,

Sed magis ut mentem ad melius componere nitar,

Lubrica sive aliquid blando Fortuna favore

140

Mortali optandum obtulerit, sive aspera laetas

Res inopinato sit turbatura regressu;

Neu reticere velis, Latiis quae tristia rebus

Turba sacerdotum toties praesaga minatur,

Neu ventura neges, si fas ea dicere cuiquam;

145

Et quoniam longo instructus cognoscis ab aevo

Plurima et annales veteres causasque latentes,

Ipse aliquid nobis dignum et laudabile narres".

At senior barbam dextra permulcet humique

Lumina fixa tenet tacitus supplexque precatur

150

Caelicolas magnos; dehinc talibus ora resolvit:

"Rem mihi difficilem scitu et mortalibus ullis

Non bene tentandam certo sine numine, Borsi,

Nosse cupis. Divina sinet quac dicere Malchum

Maiestas, aperire licet; rex aetheris alti,

155

Quae libuit, magna sub mente latentia servat.

Principio multum superis ob maxima, princeps,

Munera te debere vides. Industria certe

Nulla humana tibi tantos peperisset honores,

Ni patris haec summi nutu concessa teneres.

160

At tua mortales inter si gloria forsan

Excellit, te crede hominem tamen esse nec ullis

Fortunae illecebris nec fastu insurge tumenti

Iustitiamque cole atque inopem miserare piumque!

Vltima sic tandem sublimis regia magni

165

Te accipiet post fata dei et caelestibus addet.

Quae vero miseris mortalibus aspera sacri

Saepe sacerdotes iterant ac saepe minantur

Ore pio, rata nemo negat; gravioraque sontes

Supplicia expectant laturi ob crimina poenas.

170

Quod petis, ut vestro conspectu atque auribus istis

Dignum aliquid memorem, non mens ita credula Malcho est

Nec sic tarda rude ingenium experientia tollit,

Vt me posse rear voto satis, optime princeps,

Pro meritis fecisse tuo. At non asper uterque

175

Accipite haec, quocumque modo sermo excidet ore!

Sed neque ego referam, quo finxerit ordine mundum

Naturae ille parens, cuius neque dicere nomen

Nec cuiquam fas est animo comprendere numen,

Omnipotens qui cuncta regit, cui nulla dederunt

180

Saecula principium ingenito semperque futuro.

Nec loquar, ut tellus rapido de sole calorem

Hauriat utque eadem numquam sit frigoris expers

Lunari rorata globo (contraria quamvis

Inter se pugnent, tamen utraque legibus aequis

185

Officio perfungi et concordare videmus;

Namque pari annixu rebus, quaecumque sub alto

Gignuntur caelo, vires alimentaque praestant

Sustentantque simul, donec prodire iubentur

Consilio ac nutu summi patris). Vtque profundi

190

Aetheris assiduo liquidum per inane meatu

Astra micant, reticere libet, quae saepe feruntur

Multiplices hominum ac rerum portendere casus;

Quos ego non facile adducor mortalibus ullis

Vt rear omnino scrutantibus aethera notos,

195

Cum dubitem, paucis stellarum ex ignibus omnes

An liceat caeli vires motusque futuros

Colligere atque ausis ingentibus abdita fata

Extorquere polo et caelestia pandere corda.

Non dicam, velut orta mari vaga flumina vertant

200

Ad mare rursus aquas; fluxus causam atque refluxus

Ponti praetereo et salsas quod fecerit undas.

Diluvium antiquum plenamque animantibus arcam

Atque procul regis fugientem immane superbi

Servitium incolumem populum evasisse tacebo,

205

Cum sese in geminas partes scindente profundo

Carpsit iter medium et sicco pede pressit arenas

Tutus et infensos hostes post terga sequentes

Hinc atque hinc iterum coiens absorbuit aequor.

Te, venerande senex, sitientis tristia turbae

210

Murmura sedantem linquam virgaque potenti

Percussum lapidem subitos fudisse liquores.

Non Arabum referam cecidisse per avia nectar

Inque dapes gratas et respondentia voto

Gustantis vulgi conversum in pocula, nec te

215

Tantum amor hic valuit! dilectae virginis ergo

Servitio addictum bis septem, pastor, in annos.

Igniferos vatem currus agitasse per auras

Nunc taceo atque homini iussum consistere solem.

Illa Palaestinae virtus generosa puellae

220

Praetereunda mihi est et caesi gloria regis.

Non memoranda mihi auspiciis felicibus Hester

Vlta Syros dirumque senem commissa luisse.

Ille ingens opifex rerum ut se incluserit alvo

Virginis atque illic mortales sumpserit artus

225

Numinis ipse sui nec partem amiserit ullam,

Nostis, et ut moriens mortem superaverit utque

Se sponte obtulerit totumque redemerit orbem

Ac secum abductis patribus spoliaverit Orcum

Victor et aetherea se rursus in arce locarit,

230

Ipse pater natusque et spiritus una potestas.

Quicquid in Assyria primis sub regibus actum,

Quicquid apud Persas, quo tempore floruit ingens

Graecia, quae gessit Romana potentia, linquam.

Gemmiferi taceo dites Orientis ad ortus

235

Translatam imperii sedem et Byzantia regna.

Italiae vero clades rabiemque nefandam

Gothorum et Latias Hunnos regnasse per urbes,

Quem memorare iuvet saevosque novare dolores?

Cum miseras vero dira infortunia gentes

240

Vndique sic premerent, Venetae mirabile nondum

Vrbis opus steterat, nondum aurea templa nitebant,

Marmoreaeque domus caput alta ad sydera nondum

Sustulerant, divique forum memorabile Marci

Pontus erat; quae nunc venerandos curia patres

245

Accipit, haud tantae dederat primordia molis,

Delphinesque illic curvi phocaeque natabant.

At tu contentus nos pauca audire canentes

Vera, sed obscuris permista ambagibus esto!

Quod fortasse minus reris, Ferraria magni

250

Hospitis adventu laetabitur et tibi ab Arcto

Surget bonos, quo te illustres urbemque domumque.

Gens certare sacra pro relligione parata

Pontificem Tyrrhena dabit, conatibus ille

In mediis spoliabitur; hunc tamen ipse

255

Ante suos obitus tua tecta subire videbis.

Quo, miserande, ruis? Socero ne crede nec Alpes

Transgrediare, puer! Si verba monentis amici

Audieris, tristes poteris evadere casus.

Maximus Italiae terror, Sarmatica tellus

260

Cui patria est, bello insignis, quem Martis alumnum

Simplex turba vocat, non longe ab limine leti est.

Italicos motus regumque furentia cerno

Cognatorum odia et funesti semina belli.

Res in Flaminia gestas Borgeaque signa

265

Cursu incredibili partas volitare per urbes

Conspicor ac versis retro lapsa omnia fatis.

Nec minus hinc atque hinc gentes Aquilonis ab oris

Iam transire suis video cum regibus Alpes

Ob varias rerum causas. Mox regis Iberi

270

Illatas Latio classes pugnamque cruentam

Per noctem Lyris ad ripas Linterriaque arva

Quid loquar atque duces Caietae ad moenia captos?

Sanguinis, heu, quantum furibundi insania belli

Hauriet? Heu, quid non dominandi insana cupido

275

Audebit? Quo non ruet insatiata libido?

Heu, heu, quot dictu horrendum implacabilis arcus

Inglutiet sontes animas ducetque triumphos?

Ecce dolore gravi et lachrymis manantibus aeger,

Borse, loqui ulterius nequeo, longique senilem

280

Singultus vocem abripiunt, et plura vetamur

Dicere. Tu vero memori sub pectore serva,

Maiestas quae tecum olim divina benigne

Egerit, ac meliora etiam speranda merenti!

Aequoris occidui sed iam divertere ad undas

285

Phoebus equos properat; surgamus. At ipse latentem

Secessum auguri quoniam dignatus adire es,

Quanta in te pietas, quam sis humanus in omnes,

Ostendis, nec parva quidem tibi gratia habenda est".

Haec ait. Ast illi grates agit optimus heros

290

Multa rogans, memor esse velit comitisque suique,

Supplicibus veneranda ciet dum numina votis.

Nec mora, conscensis princeps ac Stroccius una

Argentam revehuntur equis pariterque loquentes

Mirantur, vario quae dixerit ordine vates.

295

Iam vaga ad Aurorae populos Phoebumque cadentem

Australesque plagas gelidique Aquilonis ad axem

Magnanimi late volitarat gloria Borsi.

Austricus Arctois procul hinc Federicus in oris

Caesareo tantum vitam contentus agebat

300

Nomine et Ausoniam Romanaque moenia nondum

Venerat, ut sceptrum acciperet regnique coronam.

Huic se matronae in faciem conversa potentis

Per somnum Italiae miranda ostendit imago.

Namque videbatur sublimi tangere caelum

305

Vertice et ornatum gemmis insignibus urbes

Turrigerae cinxere caput terrasque per omnes

Spargebant claram fulgentia lumina lucem.

Aureus e longa pendens cervice nitebat

Circulus atque pedes preciosa fluebat ad imos

310

Palla et proceri velabat corporis artus.

Nec procul intonsis altum de montibus ibant

In mare per virides errantia flumina ripas;

At circum innumeris canebant frugibus arva,

Grataque praebebant iucundae umbracula vites

315

Arboribus nuptae, et felicibus insita poma

Pendebant ramis, passimque armenta gregesque

Mollia fertilibus carpebant gramina campis.

Haec ubi sopiti penetravit limina regis

Constitit ante torum et placidis ita vocibus infit:

320

"Clarorum altricem Italiam, Federice, virorum

Aspice, quae victrix domui felicibus annis,

Quicquid ab aethereo Sol despicit altus Olympo,

Cuius ad extremas perlata est inclyta gentes

Gloria, quae dominos terris ac numina caelo

325

Saepe dedi, quae prima meum provincia nomen

Per laudes illustre novas ad sydera tollo.

Quid sacrum imperii ad regimen delectus adire

Romuleam cessas urbem populosque Latinos?

Clara licet gremio foveat Germania regem

330

Gaudeat et tantum gens Austria cernere alumnum,

Te tamen imprimis labor hic petit, hoc tua tandem

Maiestas firmanda loco, dux maxime, si tu

Ipse cupis verus, non nomine Caesar haberi.

Tolle moras igitur nostrasque optatus ad oras

335

Auspicibus superis iter arripe! Non tibi ferro

Hic opus, infestos via nec faciunda per hostes,

Cuncta sed invenies placida tutissima pace

Mortalesque tui cupidos votoque faventes.

Primaque Phoebeos ubi lux accenderit ignes,

340

Caelicolum templis solemnem laetus honorem

Institue et proceres accitos undique regno

Consiliis adhibe socios comitesque viarum

Delige et Italiam fatis accede secundis!

Neve putes falso tibi somnum illudere visu,

345

Quale solet. Ventura dies ubi sydera caelo

Expulerit, nulli visam prius ipse repente

Aedibus in magnis viridem consurgere laurum

Sponte sua aspicies et odoros spargere ramos.

Hinc tibi, Romani ceu mos est sceptra tenentis

350

Imperii, foliis decerptis finge coronam

Intextam gemmis, eademque nepotibus arbor

Exhibitura tuis similem servetur honorem".

Sic ait attonitumque ducem somnoque solutum

Ac secum tacita repetentem insomnia mente

355

Liquit et in ventos ablata refugit imago.

Iamque diem nondum matura luce parabat

Memnonis alma parens roseo producere curru;

Custodes thalami Herigium Federicus et Elphin

Continuo vocat et mirantibus omnia narrat,

360

Quae sibi per noctem acciderint; tum strata relinquit

Laetus et his omnem lustrat comitantibus aulam.

Tectorum ad primos aditus ingentia late

Atria se pandunt. Ibi sacrae munera frondis

Invenit ac tenera divellit ab arbore ramum

365

Fatalis lauri iussosque reponit in usus

Divulsum, positisque loco custodibus arbor

Servatur, ne qua hic crescentem iniuria laedat.

Extulerat nonam Oceani de gurgite lucem

Sol niveis invectus equis; non immemor heros

370

Austrius oblatae in noctem sibi imaginis et quae

Contigerant, monitusque datos sub corde volutans

Ardet adire urbem et Latias cognoscere terras

Quam primum, hyberni nec syderis horrida curat

Frigora iam caelum Olenia turbante Capella.

375

Delectos igitur proceres toto undique regno

Imperat acciri atque locum simul ipse viamque

Concilio indicit magnisque accingitur orsis.

Carus erat regi imprimis Germanicus Arges.

Hunc opibus magnis et nobilitate potentem

380

Arcanis spectata fides provexerat altum

Caesareos inter proceres ad culmen honorum.

Nec minus eloquio praestans non vanus haberi

Consiliis meruit, nec rebus summa gerendis

Dexteritas, quocumque animus se intendere vellet,

385

Defuit. Ille urbes Italas populosque ducesque

Viderat atque hominum mores callebat et acta.

Vt regem senior certum conspexit eundi,

Talibus ipse ultro stimulis accendit et inquit:

"Non equidem possum non summis tollere, Caesar,

390

Laudibus ad caelum, quae tu pulcherrima sentis.

At mihi quae fuerit super his sententia quamquam

Ostendi, cum te Italiam Romamque petendi

Tam cupidum assereres, tamen haec libet addere dictis.

Quorum si qua tuas pars olim contigit aures,

395

Omnia nota mihi coram perstringere paucis

Nunc iuvat hortarique, ut coepto sedulus instes

Italiamque petas, ubi sacrae munera cernes

Sedis obire Pium, quo non tibi amicior alter

Clavigeri potuit solio considere Petri.

400

Huius consilia ac vires animosaque coepta

Iam trepidos horrere Getas et sistere cursum

Fama refert volucremque retro se vertere ad Hebrum.

Quique nefas auro potius sibi quaerere honores

Quam propria virtute putat Roverella suisque

405

Allicit officiis homines captatque merendo,

Egregiis iam nunc tibi se cum fratribus offert.

Magna mente potens et relligionis honore

Ac genere insignis placida te fronte Nicenus

Accipiet, Graiae decus indelebile gentis,

410

Canentem gestans veneranda ad pectora barbam.

Hos inter sacrae ceu lumina fulgere sedis

Egregia pietate duos, rex optime, cernes,

Florentes studiis et amicos vatibus ambos.

Horum alter clarum accepit cognomen ab urbe,

415

Proxima quae rapidum Ticini surgit ad amnem.

Hic viridi in ripa celeres prope Thybridis undas

Gratam animo requiem geniales aedibus hortos

Addidit et lucis felicibus inter amicos

Disserit immensa caeli de mole profundi

420

Aut monitus legit et sacrorum scripta virorum

Aut aliquid dignum meditatur et otia frustra

Nulla terit vacuumve sinit sibi tempus abire.

Ast alter, gentis celeberrima fama Caraffae,

Parthenopen patriam meritis ad sydera tollens,

425

Non leve praesidium poterit, dux inclyte, rebus

Ferre tuis studio atque opera, si forte requires.

Nec Tolomenea deerit de stirpe sacerdos,

Pontificis pia cura Pii, spes maxima doctis

Praesidiumque viris, Senensi praesul in urbe.

430

Ille ducum ingentes causas populosque tuetur

Consessu fratrum in medio iuvenisque seniles

Maturus gravibus curis iam praevenit annos;

Quaeque prius data sunt, multo maiora meretur

Iudiciis hominum votisque ardentibus olim

435

Romanae ad sedis regimen fortasse vocandus.

Ordinis eiusdem, quorum quoque gloria summa est,

Innumeros Romana dabit tibi curia patres

Purpureum capiti indutos de more galerum,

Saepe mihi visos, quorum edere nomina longum est.

440

Quid monumenta tibi referam pulcherrima et urbis

Grande supercilium atque novos veteresque labores,

Moenibus inclusos colles celebresque ruinas

Prae se aliquod numen maiestatemque ferentes?

Hinc ubi digressum visendi si qua cupido

445

Te ferat ulterius, dabitur cum prole superba

Cernere magnanimum Alphonsi de sanguine regem.

Nec tibi Picenae dominator maximus orae

Praetereundus erit, Musarum cultor et armis

Clarus et Octavi felix Federicus amore.

450

Haud procul hinc: celsis positas in collibus arces

Gens Perusina tenet, totum quae nota per orbem.

Braccius inde ingens et Picinina propago

Totque viri illustres fatis felicibus orti.

At lupa, quae Caium custodit sedula fontem,

455

Protinus inspecto gaudebit Caesare et atrox

Exuet ingenium et tales placidissima mores

Accipiet, quales urbis gens incola servat.

Nec fabricata deum manibus Florentia post haec

Non adeunda tibi, frater quam Thybridis Arnus

460

Dividit et pulchro muros interluit amne.

Illa tot egregios belloque togaque creavit

Vna viros, multas ut late ornaverit urbes

Civibus ipsa suis famaque repleverit orbem.

Quod nisi diversum obliquo via limite euntem

465

Duceret, Arreti poteris ad moenia gressum

Flectere, Tyrrhenis iam pridem maximus unde

Gentibus affulsit splendor linguaeque Latinae.

Inde gradum referens transmissis Alpibus

Vrbes per medias poteris Insubrum tendere ad oras.

470

Hic illum Martis sacrum armipotentis alumnum

Sforzigenam invenies, cuius virtutibus ingens

Se comitem dedit et numquam Fortuna recessit.

Aspicies Venetos terraque marique potentes,

Invictam bello gentem et quae legibus aequis

475

Temperat imperium, Romanis aemula rebus.

Non equidem dubito, quin haec tu maxima ducas;

Namque ita sunt. Verum hic aliquid mirabile restat,

Quod vidisse animum capiat stupefactaque tanto

Protinus aspectu mens haereat: ille deorum

480

Concilio et summi imperio Iovis editus olim

Borsius in lucem, regum genus, aurea quo sub

Saecula iam redeunt, fatis in regna vocatus.

Ille tuum adventum imprimis placidissimus hospes

Expectat fixumque suo te pectore gestat,

485

Martius Herculeo iuvenis quem nomine dignus

Spectata pietate colit; nec cedit amori

Herculis in fratrem pulcher Sismundus et omni

Labe carens, praestans animi et cupidissimus aequi.

Tres quoque Nicoleo creti genitore sequuntur

490

Estenses iuvenes, insignes laudibus omnes:

Primus erit clara Guronius indole natus,

Iam felix, dulci eloquio pergratus et idem

Moribus ac vita insignis meritisque verendus.

Illum pace bonus sequitur Renaldus et armis,

495

Ingenio accedens, quo vulgi obtusus inertis

Sensus adire nequit, naturae arcana retexens.

Quid vero Albertum referam, quem gratia morum

Ornat et egregio praestans in corpore virtus?

Hic quoque dignus avis hominum sibi pectora miro

500

Allicit affectu veroque aspirat honori.

Quare, age, ne dubita quemvis superare laborem

Plurima visurus praeclara et consule laudi,

Qua decet, ac proprium, Caesar, ne despice munus!"

His igitur stimulat dictis regem optimus Arges

505

Non ingrata monens studiumque accendit eundi.