Bongiovanni da Cavriana anticerberus 2
Other sections


Turbam septenam fugias qua clara propago

Fuscatur, cessat renitens deitatis imago.

Est vitium somnus, nox, mors, fur, belua, carcer,

Calculus, artetica, febris altera lepraque, cancer,

5

Pyr, puteus, latitans aconitum, pondo catena,

Pus, vermis, Circe, convolvens lata sagena.

Est clangens aquila, volitans ave celsius omni,

Alta petens tumidus mortis sub pondere somni;

Vncans ursus erit dira subductus ab ira;

10

Desperans aper est spernens certamina mira;

Nocte mali gaudens vocitetur bubo malignus

Et cantor Veneri qui dat sua carmina cignus.

Est asinus vel glis torpens miser accidiosus;

Quem rotat affectus quadruplex leo perniciosus;

15

Vt serpens serpit pro pulvere celica laxans;

Quem carnis fluxus sepelit sit rana coaxans;

Gannit decipiens alios vulpecula factus;

Indomitus raccat quia tigris munia nactus.

Manducus grunnit sus, pro dolor!, ecce misellus

20

Estque lepus timidus nimium vagitque tenellus.

Mergulus immergens fluvio sua membra sit ille

Quem mergit fluvius carnis sub gurgite Scille.

Errans lucifuga dicatur noctua tetra;

Non parcens aliis, heu, sit pro crimine petra.

25

Perfidus ypocrita qui vitam vendit inequam

Strutio dicatur vel fallax scorpio nequam.

Hic homicida reus quem fedat cum nece sanguis

Est lupus, aio, rapax quem devorat invidus anguis.

Garrula karidion avis est illumque figurat

30

Lingosum fari qui non nisi pessima curat.

Falsus adhulator lamia sit perfida mater;

Proditor at nequam dicatur polipus ater.

Irridens alios mimus Sathane vocitetur

Simia, detractor lupus indicus esse putetur.

35

Vt corvus crocitat qui differt crimina fari;

Quisque chorum ducens olor est, sors hostis amari.

Obvia nature sodomorum culpa nefanda

Est cacabans perdix cum sulfuris igne cremanda.

Si vagus instabilis vento nutans ut arundo,

40

Nocte dieque simul frinnit quia factus hirundo.

Optinet exiguas fulvis alietus in alis

Vires, signatur hoc parvulus exitialis.

Qui plangenda facit dicens: "Reparabo sigillum",

Hunc irrisorem dicam simul et crocodrillum.

45

Plura loqui possem de formis christicolarum,

Cum varias formas dent hiis fera turba ferarum.

Spina nocens desit ventosa superbia, morum

Prodiga, nequitie genitrix et origo malorum.

Primus ad ima ruit, pro celi cardine factus,

50

Lucifer astra petens pro fastu Tartara nactus.

Hec saliunca rosas perdit, connubilat astra,

Vrbes confundit, disterminat inclita castra,

Deiicit, infatuat, condemnat, deprimit, angit,

Crimina cuncta parit, cum demone federa pangit.

55

Scismata, probra, dolos serit, excitat ipse polosus,

Non nequit esse nocens, fex mundi, perniciosus;

Est feruginea Cochiti larga faselus,

Altera Tesiphone, mors nequam, fastus anelus.

Ve tibi, ve, mortale genus, quod semper in altum

60

Niteris ut grandem facias cum fulmine saltum.

Actibus ac verbis, o tu, quicumque superbis,

Hoc retine verbum: frangit Deus omne superbum.

Parvulus ad petram furor allidatur, ut ira

Noxia vitetur, cessent et scismata dira.

65

Te tua precipitat ceu ventus turbinis ira

Diffunditque tuum cor, cum sit devia lira.

Vindictam difer donec pertranseat ira,

Impedit illa tuum pectus fuligine mira.

Frangitur ira brevis si sit responsio levis,

70

Crescit et augetur mala si responsio detur;

Inquinat, infatuat, condemnat, neuma repellit,

Excecat, vitam curtat, consortia vellit.

Invidiam fugias que, nata nocere, macrescit

Pinguibus in rebus, que celica gaudia nescit.

75

Se ferit ante suo, si quem petit invidus, ictu;

Vipera prole sua moritur, mirabile dictu.

Invidie tristis latitant in corde venena

Et mage tristatur tua cum sit plena crumena.

Vix tenet ignifera lacrimas ni flebile cernat,

80

Risum proscribit letum, sub fulmine vernat.

Dissipat invidia corpus, pro munere plangit,

Excecat mitem, pro sevo fulmine pangit;

Sedibus ethereis privatur perfida rite,

Sepius infestat, proscribit gaudia vite.

85

Invidiam cupiens stigiam vitare carinam,

Hostis Aman mortem, regnorum cerne ruinam.

Accidiam fugias, mentis contagia, vite

Tedia, cor ponens in Christo, iudice dite.

Tristitie vitium non est nisi mortis amicum,

90

Non nisi dat mortem, subvertens tempus apricum.

Ignavus, pravus, merito cruciabitur igne;

Securus, clarus, fortis petit ethera digne.

Mendicum, fatuum, torpentem, luxuriosum

Efficit accidia languentem postque perosum.

95

Desit avaritie fex, cui sua deesse stupescit,

Copia nuda, sitis iugis que plena famescit.

Sepe sua cupidus consumitur anxietate,

Non merito floret, non numine, non pietate.

Hinc timet, inde dolet, cupit hinc, hinc gaudet avarus,

100

In tenebris residet, tabescit tristis, amarus;

Impiger et fatuus currit per climata mundi,

Infelix nummis patitur se verbere tundi.

Crimina queque parit querendi pestis amara:

Suffocat, cecat, configit mortis in ara,

105

Involat, irretit, pervertit, turbat et angit,

Inquinat, affligit, nudat, munimina frangit,

Stultum, mendacem, tumidum, fatuum atque tenacem,

Pigrum, fallacem, deformem deinde rapacem,

Vanum, pugnacem, mutum multisque minacem,

110

Nequam, nugacem, tristemque vagumque loquacem.

Infestam constringe gulam, memoratus avarum

Quem Sathanas gestans ad Tartara fecit amarum.

Numquam crede gule cui crapula servit, obaudit

Gustus qui nobis celi penetralia claudit.

115

Gustus edax mentis mors est et predo crumene,

Hunc timeas veluti contactum dentis hyene.

Dissipat insignem tinee corrosio vestem

Proque gula multi sumunt pro culmine restem.

Vastat opes, servire facit virusque propinat

120

Spiritui guttur, Acheronti seque saginat;

Inquinat et damnat, perimit, secreta revelat,

Luxuriam gignit, pinguissima semper hanelat,

Ledit naturam, gaudenter munera prendit,

Cor gravat et corpus, vicino scandala tendit,

125

Exilio trudit, predatur virginitatem,

Hydolatrare facit, disterminat et pietatem,

Brutalem reddit, anime munimina frangit,

Non pausare sinit, morbos dat, pauperat, angit;

Querit ut expoliet venatibus, alite, pisce

130

Mundum, subsannans vite vestigia prisce.

Sepe, cito, nimium ferventer, deliciose

Esse volunt sancti, quod peccet quisque gulose.

Si pedibus mentis supponat crapula viscum,

Cerne Noe, mali, Loth, Iude vulnera priscum.

135

Respue luxuriam que, prodiga sanguinis, hostis

Est anime, patulus mittens ad Tartara postis.

Est Veneris pregrata lues, predulce venenum,

Pena placens, fetor redolens, destructio renum;

Debilitat vires animi mutatque vigorem,

140

Gestit et obductum verbis vulgare dolorem.

Deiicit hec multos framea, non falce minando,

Sed violas muscumque simul pedicasque parando.

Inquinat, irretit Veneris damnosa cupido,

Damnat, condictum nec servat federe fido;

145

Excecat latebras, reputat venerabile donum,

Confundit stirpes, facit ad mendacia pronum.

Denigrat hec fama, paradisi limina claudit,

Infatuat doctos, perverso nomine plaudit,

Nititur in vetitum, languet tenuatque feroces,

150

Tollit corpus, opes, animam, vim, lumina, voces.

Si fugias vincis, si bellas subderis; ergo

Fac fugias verso pro tanto fulmine tergo.

Si Loth, Sansonem, si David, si Salomonem

Deiiecit luxus, fugias ne sit tibi fluxus.

155

Etas, forma, locus, libertas, copia, donum

De facili quemvis faciunt ad lubrica pronum.

Septem sperne, rogo, domino que sunt odiosa

Que sunt haec: oculi sublimes, lingua dolosa,

Sanguinis innocui fusor, meditatio dira,

160

Ad mala discurrens ceca subductus ab ira,

Testis falsidicus, confusio pacis, amoris

Scisma, susurro, Deus quem nostris pellat ab oris.