Tito Vespasiano Strozzi Borsias 3
Other sections


Fama replet laetis quam primum vocibus urbem

Mitti oratores, qui Borsum ad moenia ducant

Seque peti fato doceant regemque creatum.

Iamque profecturos ingens iuvenumque senumque

5

Prosequitur manus ac studiis ardentibus omnes

Optatum accelerant iter ac loca iussa requirunt.

Est prope Sandalidem ripam haud ignobilis ora,

Prima Vigentinos profugos ubi tecta recessu

Fama patres posuisse refert, asperrima divi

10

Cum rabies Atilae Latias saeviret in urbes.

Nunc quoque saxa procul vastis disiecta ruinis

Apparent celebrique locum sub nomine signant.

Haud longe hinc, primos ubi tendere solis ad ortus

Incipis, occurrunt ad dextram mole superba

15

Tectorum et thalamis praeclarae insignibus aedes.

Plurima marmoreis curvos effulta columnis

Porticus innumeris sustentat fornicis arcus.

Atria lata patent fontesque imitata perennes

Fundit inexhaustos dives structura liquores;

20

Egregio Parii lapidis speciosa labore

Ora gradusque nitent, circumpositasque columnas

Pingunt errantes per lucida marmora venae,

Ipsa auro tegitur; lymphae nitor ille salubris

Invitat lenire sitim et gratissima praebet

25

Pocula, cum stella Icarii canis ardet Olympo.

Hic vicina vagos cohibent vivaria pisces;

Nec virides horti desunt, generosaque fructum

Pomiferis sylva arboribus largitur et umbram.

At procul e speculis et ab alto culmine turris

30

Prospectare iuvat campos collesque remotos.

Vrbis opus credas, tot surrigit undique pinnas

Ardua perpetuo murorum machina ductu.

Vna soli tantum domus occupat: Has tibi sedes,

Nicoleos, vir magni animi Pendallia quondam

35

Curator fisci Estensis rerumque tuarum

Ingenti sumptu et studio vigilante locari

Iussit, ab aspectu nactas sibi nomen amoeno.

Talibus extra urbem in tectis adiere morantem

Legati ac tristem Leonelli funere Borsum.

40

Quos ubi perductos alta intra limina iussit

Dicere; at astantes tenuere silentia turbae.

Paulatim vultus ab humo lachrymosaque tollit

Lumina; dehinc placido Paulus sic incipit ore:

"Si lachrymas, princeps, et amaros dicere questus

45

Vrbis et infandum liceat memorare dolorem,

Nemo adeo ferus atque humani pectoris expers

Inter et Hyrcanas immitis vivere tigres

Assuetus, luctu quin commoveatur acerbo.

Namque omnes regem Leonelli in morte patremque

50

Conquerimur simul ereptos, quippe optimus ille

Iustitia patriam summa sanisque regebat

Consiliis; neque honos deerat, neque gratia laudis.

Quem miseris quoniam mortalibus invida nuper

Abstulit ac caelo fatalis Parca remisit,

55

Ad te confugimus teque unum poscimus omnes,

O Borsi. Nam quem expectet Ferraria? Quaenam

Praesidia ulla magis firma aut propiora videntur?

An fore nos alio tutos sub rege putamus,

Finitimae huic populo cum tot simul horrida gentes

60

Bella gerant saevusque fremat prope moenia Mavors?

Tu bello, tu pace vales, tu gloria gentis

Prima tuae. Est aetas in te et mens commoda rebus,

Sunt animi, neque amor populorum et gratia desunt.

Quid de te genitor Venetusque senatus et ille

65

Carmignola, ducum summus, quidve ipse Philippus

Senserit et magnorum Alphonsus gloria regum,

Novimus; ac quanti semper te fecerit ingens

Italia, haud ulli obscurum est. Te barbara tellus,

Te loquitur nostro gens omnis ab orbe remota.

70

Te nisi vidisset talem, numquam omnia frater

Arcana et regni tibi commisisset habenas.

Nec Meliaducem regali munere dignum,

Quem coram aspicimus tecum hic adstare, negamus.

Sponte sua tamen ipse tibi concedit et ultro,

75

Vt fertur, stimulis ad cursum ingentibus urget.

Herculis ac Sismundi aetas puerilis, et ambo

Nunc etiam absentes, et fratris filius infans

Nicoleos quam spem nobis promittere possunt

Auxilii, sic qua oppressos fortuna fatiget?

80

Adde, quod in fatis esse hoc accepimus olim

Te fore, qui magna patriam ditione gubernes

Et claros fama qui transgrediare parentes.

Istud idem neque enim nos vana insomnia ludunt

Aethereis monuit veniens a sedibus Iris,

85

Quam nostri videre senes; ac verba loquentis

Auribus hauserunt et iussi visa referre.

Tot simul adducti cives rationibus in te

Curam omnem vertere et nos misere volentes

Atque tui cupidos, ut te ducamus ad urbem.

90

Dis ergo auspicibus nobisque precantibus ultro,

Quod virtute prius studuisti et laude mereri,

Delatum a populo feliciter accipe regnum!

Qui vocat, hic viso te nil sibi triste putabit

Amplius; afflictasque hominum solabere mentes.

95

Si quid adhuc superest nostro pro munere nobis

Dicendum, collega suis clarissimus ecce

Supplebit verbis; tum quicquid restat agendum

Ocyus expediet". Nec multa moratus et illum

Voce sequens breviter dictis haec Stroccius addit:

100

"Omnia facundo, quae res ac tempora poscunt,

Eloquio et summa Paulus gravitate fideque

Disseruit; patriae satis est manifesta voluntas.

Nec super bis quicquam restat mihi dicere, Borsi;

Multa quidem explicuit paucis, quibus ipse tuorum

105

Maerorem ingentem fraternoque anxia casu

Pectora, quamquam absens, facile comprendis et illos

Ardores hominum et Thaumantida ab aethere missam

Audis atque vides, nec quicquam his addere possum.

Plura quoque adduxit, quae nos discrimine nullo

110

Permoveant, cur in te uno spes nostra locetur.

Haec ita sunt; reliquum est igitur contendere ad urbem.

Nulla tuis obstet coeptis mora, tempus et ipsa

Res vocat; omnis enim cunctatio plena pericli est.

Vtque vides, populis gens invidiosa Latinis

115

Iam pridem sumus et nostras inhiatur ad arces.

Te sibi vix credat Ferraria posse noceri

Principe. Si testes alios fortasse requiris,

Haec mandata lege et nostri decreta senatus!"

Sic dicens prolata fidem facientia verbis

120

Porrexit scripta et pronus dedit oscula dextrae

Atque omnis laeto assensit clamore corona

Circumfusa virum. Sed postquam singula legit

Borsius et tacita secum sub mente revolvit,

Alte suspirans oculis ac voce dolorem

125

Exprimit atque illis gratus respondit et inquit:

"Non equidem laeta quid enim mihi tristia laeti

Fata reliquerunt cari post funera fratris?

Mente, sed accipio, legati, utrumque benigna

Et vestri iam pridem in me sum certus amoris.

130

Audieram, quantas agitet Ferraria luctus,

Vestraque non levibus praestans facundia verbis

Nunc testatur idem atque oculos ista omnia ponit

Ante meos, nec sum dubius vos vera referre.

Absit livor, in hoc summae dignissima laudis

135

Multa fuere viro, quae vos mecum omnia nostis,

Ac quicquid viventi olim et nunc luce carenti

Civibus indultum a nostris, gratumque piumque est.

Id certe hoc animo numquam excidet; omnibus istis

Omnia me debere puto ac merita optima reddam,

140

Si mihi vobiscum dabitur producere vitam.

Egregie, ut video, de me Ferraria sentit;

Et, si fas verbis hoc tempore talibus uti,

Gratulor atque opto me dignum his laudibus esse.

Nam quid ego aut potius cupiam aut magis ipse laborem

145

Quam patriae votoque satisfecisse meorum,

Dulcia cum virtus praesertim et gloria magnis

Pabula dent animis? Vestrum est, laudabile si quid

Esse in me voluere dei, ut vos forte putatis.

Magnum onus ac multos affert variosque labores,

150

Qui mihi nunc mandatur, honor; si principis uti

Magnanimi officio recteque incedere curem,

In vastum adduci pelagus tumidisque videmur

Fluctibus ac dubio committere carbasa vento,

Arte ubi non parva sit opus vitare furentis

155

Fortunae tempestates scopulosque latenteis.

Praeterea, ante oculos quoties dignissima nostros

Facta patrum ac belli et pacis proponimus artes,

Vndique sollicitant ingentes pectora curae,

Gloria ne nostra inferior sit laudibus illis.

160

Maiorum praeclara sequi vestigia pulchrum

Esse reor, sed quos imitamur vincere longe

Pulchrius. Est vero divum admirabile munus

Sese ipsum superare animoque imponere legem.

Hic mihi praecipuus labor, huc incumbere nitar,

165

Hinc immortalis praeconia quaerere famae

Cura erit. At postquam patriae sententia certa est

Meque homines superique vocant et regia Iuno

Sic iubet, ecce adsum! Communia numine dextro

Vota regens nostrorum operum sit Iupiter autor".

170

Optimus haec postquam magnis assensibus heros

Legatis responsa dedit, Laurentius illi

Carus erat longe ante alios hunc protinus ad se

Accersit, super his quae sit sententia, pandit.

Hic satus antiqua Strozae de sanguine gentis

175

Palladias artes olim attigit; inde profectus

Sub duce Nicoleo, cui stirps Fortbraccia magnum

Nomen et alta dedit virtus, puerilibus annis

Arma tulit meruitque duci gratissimus esse.

Ast illum aequali dehinc secum Borsius aevo

180

Eductum comitem bellorum et pacis habere

Dignatus, rerum magna ad fastigia porro

Extulit imperio meritisque opibusque potentem

Et paribus voluit secum gerere omnia curis.

Ille ubi percepit mentem secretaque Borsi

185

Consilia, extemplo iubet ordine cuncta parari.

Iamque virum exoritur strepitus famulique frequentes

Huc illuc per tecta volant et limine in ipso

Frenati alipedes hinnitibus aera rumpunt.

Nec mora, tectorum gradibus descendit ab altis

190

Borsius, atque una legati omnesque repente

Descendunt, et equis invecti ad moenia tendunt.

Atque ea dum magno certatim ardore gerebant

Intenti pariter coeptis; urbemque petebant,

His centum noviesque decem nondum annuus orbis

195

Expulerat lustra, atque hyemis pars prima fugabat

Extremum autumni tempus brumamque ciebat.

Luce illa non ulla dies formosior umquam

Visa, nec Eoo caput extulit aequore Titan

Purior, et cecidit manifestus ab aethere fulgor.

200

At Leonellei praenuntia sydera casus

Visa comam nuper praesago extendere tractu

Deseruere polum; atque alios fulgere cometas,

Aurea Luciferi dea quos Orientis ad oras

Mista Iovi fertur partu effudisse benigno,

205

Vidimus; et nullae dirum cecinere volucres

Saepe homines solitae horrendis terrere querelis.

Nil formidatis tremuerunt motibus arces.

Virgineus nullis effusis imbribus ante

Arcus ab Aurora veniens omne undique caelum

210

Lustravit totoque effulsit maximus orbe.

Tum venti posuere omnes, visasque deorum

In terris facies perhibent felicia nostris

Gentibus auguria et pacem sacro ore canentes.

Ipsa etiam extremis tellus in mensibus anni

215

Ver conata novum variosque reducere flores;

Atque novas ramis frondes mirantibus arbor

Protulit ac laetos alieno in tempore foetus.

Ipsae etiam, velut ad cantum nova suscitet aestas,

Argutae comitantur aves pariterque salutant

220

Dulcis iucundo certamine vocis euntem.

Rustica se totis effundunt undique campis

Atque oculis spectant inhiantibus agmina regem.

Est vetus extra urbem trans ripam fluminis aedes

Solemni cultu ac festis celeberrima ludis,

225

Annua quos referunt rapidi certamina cursus,

Aedes sacra deo, tenet unde Georgia nomen

Insula; praecipites cingebant undique fossae

Parvae urbi quondam similem sedemque parentum,

Certa prius tantae quam fundamenta locarent

230

Molis et extruerent traiecto flumine muros.

Ingreditur templum sacraeque aspergine lymphae

Borsius irrorat frontem. Tum candida sacros

Turba sacerdotum occurrens laetissima cantus

Incipit. Ipse una ingentem procedit ad aram

235

Atque dei supplex sacram armipotentis adorat

Effigiem funditque preces: "Tu" que, "optime", dixit,

"Militiae caelestis eques, qui nobile tantae

Laudis opus magnis animis et viribus ausus

Purgasti infames servata virgine terras,

240

Quem neque lethifero assurgens horrendus hiatu

Terruit immani sternendus vulnere serpens

Nec gens crudelis ritu contraria nostro

Suppliciis valuit perstantem avertere coepto,

Tu nostras admitte preces, pugil inclyte caeli!

245

Ecce patrum ingenti assensu populique favore

Ferrariam petimus fatisque in regna vocamur.

Da, precor, ut, qualem gens nostra et credit et optat,

Talem me praestare queam propriaque salute

Vt potiora mihi patriae sint commoda semper!

250

Tum mens pestiferos animi sincera tumultus

Exuperet fugiatque nephas nec digna recuset

Praemia pro meritis aequa persolvere lance.

Hoc quodcumque peto, quaecumque haec gloria regni est,

Non opis humanae peperit labor; omnia vero

255

Ad superos referens munus reor esse deorum,

Qui, precor, auspiciis tecum felicibus adsint.

Vobis gratus ego hic avis quoque testibus ipsis

Polliceor non me immemorem fore muneris huius,

Et vos digna manent, superi, me principe templa.

260

Dixit et assurgens votorum splendida cultu,

Floribus et lauri redimita altaria ramis

Rite manu imposita veneratur et oscula donis

Dat prius oblatis princeps; solioque parato

Dum sedet ante aram, senior comitante senatu

265

Progreditur populique docens se nomine missum

Augustinus ait: "Tecum Ferraria luget

Fraternos casus et tristia funera, Borsi;

Non tamen ipsa parum, cum tu successeris illi,

Laetatur; fratrisque licet sors impia nobis

270

Iacturae tantum attulerit tantumque doloris,

Nos tua solatur, princeps, tamen, optime, virtus

Nec te rege parum lucri fecisse videmur.

Ergo tuis ductus meritis insignia regni,

Hoc sceptrum, hunc ensem, populus suaque omnia seque

275

Arbitrio moderanda tuo largitur et orat

Felicem ac superum memorem te ducere vitam.

Ipsa etiam nostris faveat Saturnia coeptis,

Cuius ad hunc populum mandata his auribus ipse

Percepi atque oculis praesentia numina vidi".

280

Haec ait. Ast illi responsum maximus heros

Sic dedit: "Est animo gratum mea facta neque ipsis

Displicuisse, patres, superis vestroque probari

Iudicio ac nobis tantos accedere honores.

At meriti capient me nulla oblivia vestri,

285

Aetherea dum luce fruar, nec praemia vobis

Vmquam digna satis persolvi posse putabo.

Praeterea neque me indecorem Ferraria regno

Aspiciet neque se immitem accepisse tyrannum

Sentiet ac Borsi numquam meminisse pigebit".

290

Haec ubi dicta, sacrae rex in penetralibus aedis

Funeream exuitur vestem; dein splendidus auro

Et gemmis templo egreditur. Tum plausibus aer

Et clamore virum resonat cantuque tubarum.

Atque illum instratus phaleris regalibus Aethon

295

Portat et alta ferox huc ora obvertit et illuc

Sarda matre satus cygnis candentibus ipsis

Concolor, Alphonsi donum haud ignobile regis.

Sic demum ingenti procerum stipante corona

Rex novus ingreditur superato flumine portam.

300

Longa sacerdotum in tunicis albentibus illi

Sacra canens manus occurrit, puerique frequentes

Parva manu vexilla gerunt pariterque secundos

Eventus regi magnis clamoribus optant.

Nec minus e speculis matres teneraeque puellae

305

Cultibus insignes variis venientia longe

Agmina prospiciunt et odoros undique plenis

Coniiciunt manibus flores regemque salutant.

Flexipedes hederae passim ramosaque buxus

Nec non permistae bene olentis mollibus herbae

310

Graminibus stravere solum. Praesentia tristem

Praeteriti casus maerorem gaudia vincunt.

At populi pars una praeit, pars altera pone

Subsequitur mediumque canit laetissima regem.

Accipit hos hilari vultu placidoque benignus

315

Borsius alloquio ac dextram cupientibus offert

Vectus equo totamque ambit spectabilis urbem.

Ventum erat ingentis sacrata ad limina templi,

Auratis ubi porticibus centumque columnis

Subnixum et solido constructum marmore ad auras

320

Surgit opus, priscae gentis labor, unde superbas

Hinc atque hinc, decora alta fori, prospectus ad aedes.

Desiliunt ab equis. Tum creber ubique satelles

Voce manuque globos populi turbamque frequentem

Submovet atque viam sublimem pandit ad aram.

325

At pius ut meritas hic ore et pectore grates

Caelitibus solvit princeps ac vota peregit

Testibus ante aram superis in verba vocatis,

Decreto patrum populique favore iubentis

Haec Augustinus placido dicta edidit ore:

330

"Gentis Atestinae clarissima gloria, Borsi,

Spes ac certa salus patriae, quem numina regem

Praesenti augurio nobis manifesta dedere,

Venimus omne tibi obsequium praestare parati.

At nostris pietas quae immobilis hactenus haesit

335

Mentibus atque tuo generi perspecta neque ullis

Temporibus mutata fides, dum spiritus auras

Vitales noster capiet, tibi certa manebunt.

Ipsa suos tibi commendat Ferraria cives

Seque simul. Studiis adsint pia numina nostris".

340

Dixerat. Ille refert: "Non centum prodere linguis,

Augustine, milii liceat, me talibus ipse

Quantum animis debere putem. Facundia verbis

Sed cum nulla queat tacitos ostendere sensus,

Re gratos in se nos urbs populique videbunt".

345

Dixit, et occidui iam prorsus ad aequoris undas

Sol agitabat equos. Aulae regalis in altas

Se tandem recipit sedes, ubi plurima secum

Per noctem super imperio Rugerius heros

Cogitat haud levibus distracto pectore curis.

350

Iamque rubescentem primo revehebat ab ortu

Syderibus pulsis coniux Tithonia lucem.

Borsius exanimi fratris mandare sepulchro

Membra parans lecto haud segnis consurgit ab alto

Et populi accitis ad se primoribus inquit:

355

"Ecce dies lachrymosus adest, qui debita fratri

Funera nos merito cives persolvere honore

Admonet ac gelidum telluri reddere corpus.

Nemo quidem vestrum ignorat, quibus artibus ille

Estense imperium et praeclaram hanc rexerit urbem;

360

Quaeque fides et quae pietas et quantus in illo

Recti amor et qualis fuerat prudentia, nostis;

Grata nec in patriam placidae indulgentia mentis

Vos latet. Ast illo Ferraria principe quantum

Floruerit, quibus ipse viris ornaverit urbem,

365

Non nostrae tantum gentes atque Italis ora

Sensere, extremus terrarum haec audiit orbis.

At quam praecipue dignum me semper honore

Duxerit utque sibi addictum Leonellus amarit,

Vos etiam testes estis, vobisque sub illo

370

Ipse ego quas gessi ratio notissima rerum est.

Quare omni studio cineri, cui plurima mecum

Debetis, pariter supremum impendite munus!

Officium praestate pium sociique doloris

Este mei luctusque atros ornate frequentes!"

375

Sic ait et lachrymis oculos roravit obortis

Tristior. Ast illi haec meritis venerandus et aevo,

Franciscus responsa dedit sacratus et omnes

Pectoris affectus placido sic prodidit ore:

"Non haec exiguum, princeps, iactura dolorem

380

Attulit; infixus perculsis mentibus haesit

Maeror et ingenti permiscuit omnia luctu.

Fratris enim auspiciis feliciter egimus annos,

Et nihil ex illo nisi dulce et amabile cuncti

Sensimus. At quoniam nullo discrimine Parcae

385

Pensa trahunt certusque rapit mortalia finis,

Cum nihil insolitum Leonelli casus adempti

Attulerit, commune malum sortemque repostam

Omnibus aequo animo nobis tolerare necesse est.

Qui potuere suum claris extendere nomen

390

Laudibus et pulchrae amplecti virtutis honores,

Hos aeterna putant in saecula ducere vitam

Nec lethi penitus coniuncti morsibus atris.

Quis nisi ob invidiam vel captus mente recuset

His fratrem numerare tuum? Numquam ipse fatebor

395

Hunc periisse virum omnino vitaque carere;

Incolumem ad superos potius migrasse putabo.

Magna quidem haec nobis restant solatia, quae tu

Successor tanto imperio dignissimus auges.

Quae fieri mandas, studiis ardentibus omnes

400

Exequimur. Nobis minus est parere laboris

Quam mandare tibi. Et quoniam nunc poscere tempus

Incipit ac totam se funera turba per urbem.

Nune parat exequiis, nos id peragamus et ipsi".

Haec postquam inter se alterno sermone locuti,

405

Haud mora, purpureis intextis vestibus auro

Tectorum exornat secreta in parte pheretrum

Atque hic cum gemitu nardo fragrante ministri

Ablusos ungunt artus. Venerabilis aevo

Legis et interpres sacrae Antoninus et idem

410

Angelici rector templi, ceu iusserat olim

Ante diem extremum princeps, qualem ipse gerebat,

Frigentem cultu Leonellum obnubit eumque

Longaevo auxilium sociis praestantibus alto

Composuit fulcro et suaves diffudit odores.

415

Nec minus alta replent ululatibus atria magnis

Lugentes circum matres in vestibus atris

Velatae crines et plangunt pectora palmis.

Et iam tempus erat, quo lamentabile corpus

Aedibus efferrent. Coeunt, quos sacra per urbem

420

Relligio insignit. Tum binos ordine certo

Ire iubent paribusque modis alterna canentes

Atque laboratae portantes munera cerae.

Iamque sacerdotum numerus praecesserat ingens.

Tum patrum veneranda gerit vexilla crucesque

425

Densa cohors. Post haec famulorum it longius agmen

Fletibus humectans sub nigris ora cucullis.

Conveniunt, queis cura data est, pariterque pheretro

Subiiciunt humeros et onus lachrymabile moesti

Inter se attollunt. Pueris praeeuntibus ardent

430

Mille faces, totidemque simul post terga sequuntur.

Protinus elatum comitatur funus et, alto

Corde licet gemitus premeret saevumque dolorem,

Crebra tamen tristis suspiria mittere princeps

Cogitur et vultus lachrymis turbare serenos.

435

Lugubres gestans habitus tum maximus omni

Heroum coetus se parte effundit, eosque

Maerentis populi sequitur densissima turba.

Haud procul egressis porta se nobilis offert

Relligione locus Mariae sacratus honori

440

Virginis atque idem angelico de nomine dictus,

Nicoleu genitoris opus (Leonellia post haec

Ingenti pietas templum venerabile sumptu

Auxit et insignes spatiis melioribus arcus

Atriaque et thalamos posuit secretaque claustra

445

Porticibus solido suffultis marmore cinxit).

Omnis in bac postquam funebris constitit aede

Ante aras posito defuncti corpore pompa,

Maximus eloquio tantique Guarinus alumni

Devotus meritis et summo affectus amore

450

Illius explicuit laudes. Tum frigida saxo

Membra sepulchrali exequiis clangore peractis

<>

Et populo moestam comitante reductus ad urbem

Se recipit thalamis regalis Borsius aulae.