Tito Vespasiano Strozzi Borsias 2
Other sections


Est locus, Aegaeis ubi fluctibus ardua rupes

Imminet ac longo prorumpit in aequora tractu

Dorsum ingens Chromyon veteres dixere coloni

Belus ubi templum, Cypri dum regna teneret,

5

Idaliae fertur Veneri posuisse ministrosque

Ac vigilem sacrasse ignem solemnibus aris

Luciferasque faces statuisse in culmine templi,

Deprensi tenebris et tempestatibus acti

Quo dubios nautae scirent intendere cursus;

10

Huncque diu morem perhibent servasse nepotes.

Huc se demittit Maia satus et procul omnem

Colle sedens tacito regionem lumine lustrat.

Inde pharetrati genitricem vidit Amoris

Ire coronato per florea compita curru.

15

Quattuor ante rotas miri candoris olores

Mulcebant cantu dominam pariterque volabant

Candida purpureis frenati colla capistris;

Turba columbarum modo praevolat et modo ludit

Commiscens rauco pugnantia murmure rostra.

20

Illius auratos praecingit myrtea crines

Intertexta rosis et citri flore corona;

Gratia dulcis inest oculis et amabilis ardor.

Ipsa vagos triviis populos sua sacra canentes

Prosequitur placide nimbo velata nec ulli

25

Cernitur; alta sonant to clamore Cythera

Et nemus Idalium et genialis littora Cypri.

Filius ad laevam sublimi insederat axi

Floribus ornato variis myrtoque virenti,

Cornigerumque tenens arcum pictamque pharetram

30

Nobilium auratis figebat pectora telis.

Pone sequebantur magno simul agmine Amores

Plebeia de stirpe sati furtivaque caeco

Vulnere in ignotum torquebant spicula vulgus.

Mollibus in rhedis Charitesque et blanda Voluptas

35

Ibant et Psyche iam conciliata Dione;

Et Decor et cupidae titubans Fiducia mentis,

Fraude capi metuens, Maciesque et Pallor et Error

Iraque et Insidiae et Livor sinceraque raro

Gaudia quaeque suis alitur Spes credula votis

40

Composita ex ebore et ebeno venere quadriga.

Ast Odium certaque carens ratione Voluntas

Et queruli Gemitus Lachrymaeque et cordis Amaror

His quoque se iungunt dominamque sequuntur euntem.

Huc se continuo celsis de collibus Arcas

45

Contulit et, postquam aeterni mandata parentis

Egit, ad Hesperium volitans iter arripit orbem

Atque tuos cursu properante, Bononia, muros

Nocte subit media Stellaeque ad limina tendit.

Nescia fatorum nullaque exercita cura

50

Carpebat virgo placidam Tolomea quietem.

Extemplo ingreditur thalamum, dehinc talia fatur:

"Stella, decus terrae, magnorum cura deorum,

Iupiter haec tibi me celeri deferre volatu

Imperat; sic divum interpres tibi nuntius adsto.

55

Hac servasse tenus leges vitamque Dianae

Et nescisse virum satis est. Iam pectore amorem

Accipe et Estensis tandem ne despice vota!

Rex superum egregiam sobolem tibi, candida virgo,

Promittit caelumque dabit, natisque duobus

60

Aethereas olim sedes veneranda tenebis.

Horum primus avos meritis Leonellus et alta

Ingenii ratione suos post terga relinquet;

Alter ad imperium populis mirantibus ultro

Virtutem accitus longe mortalia facta

65

Atque hominum mortalis adhuc anteibit honores,

Et mansura diu terris fama inclyta Borsi

Solis ad occasum solis referetur ab ortu.

Maximus hac etiam veniet de gente sacerdos,

Aeneas primum Aeneae de nomine magni,

70

Inde Pius tendens maiora ad munera dictus;

Cognato Stellam contingere proderit illi

Sanguine et ex hisdem traxisse parentibus ortum.

Quare, age, ne dubita duram deflectere mentem

Neve Iovis magni iussis parere recusa,

75

Tantum et tale decus terris caeloque datura!"

Dixit et alta Notis spirantibus astra petivit.

Iamque illic aderat peragens mandata Cupido

Formosaque manu peracutae cuspidis acer

Deligit auratam pharetra pendente sagittam;

80

Tum fortem incurvans deductis cornibus arcum

Virginis ignoto praecordia vulnere fixit

Ac dulces furtim inspirans afflavit amores.

Quae postquam arcitenens egit deus, illicet omnem

Discedens magno thalamum fulgore replevit.

85

Talibus excutitur somno conterrita visis

Atque deum formas et iussa ingentia virgo

Miratur tacitaque volutat singula mente.

Et modo falsa putat vanos ea fingere somnos

Et modo vera deum credit se numina coram

90

Conspexisse, suoque haec secum pectore versat:

"Stella, quid hoc dices? Errantia somnia num te

Decipiunt umbraeque leves et inanis imago?

An tibi non fictae steterint ante ora videnti

Effigies vocisque tuas sonus attigit aures?

95

Sic reor, atque oculis lux illa effusa per umbram,

Quae placidum obrupit subita novitate soporem,

Est aliquid; neque me securam haec somnia linquunt,

Et vereor tanto ne quis dolus adsit honori.

Quicquid id est, serva castamque tibique dicatam,

100

Cynthia, virgineasque preces ne despice virgo!"

Audiit ac Stellae frustra Latoia sortem

Indoluit gemitumque dedit sententia perstat

Immutata Iovis, nec contra tendere fas est.

Illam multa suo suspensam corde moventem

105

Atque alto huc illuc insomnem membra cubili

Versantem his nutrix affatur Olympia dictis:

"Quis novus insolitis casus te, dulcis alumna,

Implicuit curis interrupitque soporem?

Sensi ego iam dudum vigilans te ducere noctem.

110

In longum expertem somni placidaeque quietis.

Fare, precor, si quid mentem contristat et angit!

Ne dubita arcanos fidei committere sensus.

Nata, meae! Scis, te quanto complector amore.

Tu requies, tu vita mihi, tu sola senectae

115

Spes et dulcis honos, in te mea vota residunt.

Nec mea te propter tentare industria quicquam

Nam nihil ipsa cupis nisi recta et honesta recusat".

Stella refert: "O cara mihi super omnia nutrix,

Nulla tibi rerum, quaecumque erit illa, mearum,

120

Dum vita fungar, series ignota manebit,

Atque mihi tecum nil non commune putabo.

Namque ubi me genitrix vitales fudit ad auras,

In manibus vagisse tuis tuaque ubera primum

Admotis traxisse feror lactantia labris,

125

Infantemque pio fovisti sedula cultu.

At postquam erepta est mater carissima fatis

Ipsa puellares ingenti protinus annos

Rexisti affectu, et solum matris tibi nomen

Defuit atque vices egit tua cura parentis.

130

Quare animum dictis adverte, atque omnia pandam".

Sic ait ac memorat, quae mentem insomnia nuper

Turbarint, faciesque refert habitusque deorum

Et mandata Iovis promissaque et aurea narrat

Spicula et immenso thalamum fulsisse nitore.

135

Omnia quae postquam didicit fidissima custos,

Conticuit paulum atque animum per singula duxit.

Tunc sic orsa loqui: "Nihil est, o filia, quod te

Sollicitet; neque enim fallacis imagine somni

Esse potest quicquam levius, cui credere vanum est.

140

Vt reor, Estensi nihil Itala dignius usquam

Principe terra tulit. Vidi semel ipsa Philippum

Insubrem, vidi insignem Guidacion armis

Et Malatestigenas fratres iuvenemque superbum,

Inclyta fatidicae parent cui moenia Mantus,

145

Compluresque alios, quorum mihi nomina longum

Dicere, sed cunctis certe praestantior ille

Nicoleos; qui, seu belli seu pacis ad artes

Respicias, hinc egregie respondet et illinc.

Adde, etiam ipse tuo iam pridem captus amore

150

Ardet et ante alias Stellam desiderat omnes.

Praeterea nulli hunc tam longo tempore casus

Vertere ab incepto, nulli potuere labores

Frangere, dura licet te propter plurima constans

Regali posito fastu sit passus amando.

155

Non humili de plebe satus, sed origine clara

Maiorum illustris nec cuiquam laude secundus;

Qui genus omne hominum donis et honore benignus

Prosequitur, ceu fama refert, pulcherrima cuius

Auspiciis placida gaudet Ferraria pace.

160

Huic te si vinclo sociarent fata iugali,

Credo equidem, haud Latias te fortunatior inter

Nuberet ulla nurus. Id nobis saepius ipse

Pollicitus. Sed enim non omnia credere tutum est;

Et te virginei famam servare pudoris,

165

Legitimis tibi se thalamis nisi iunxerit, hortor.

Quod procul a recto est, quamvis prodesse putatur,

Stella, fuge! Aequatas ubi iusti examine lances

Videris atque suos fines tutatur honestum,

Conandum est, ut, dum licet, amplectaris utrumque.

170

Quodsi forte parant aliquid praedicere divi

Et pater omnipotens tibi magna interprete misso

Pollicitus parere iubet, nihil ipsa repugno.

Quis namque auspicibus superis quaecumque geruntur

Improbet aut illis demens se opponere tentet?

175

Interea tamen hanc ipsis permittere curam

Esse reor satius; tum res tempusque monebunt,

Quid deceat, quid sit nobis optare necesse,

Invenientque viam superi, quam, Stella, sequamur".

Haec ubi dixit anus, rursum vigilantia dulci,

180

Dum redit alma dies, monuit dare lumina somno.

Nec vero, quamvis cuperet, Tolomeia virgo

Comprimere insolitos motus et pectoris aestum

Aut curas arcere valet frustraque laborat

Optatam invitis oculis captare quietem.

185

Instat Amor furtim rapidosque sub ossibus ignes

Improbus accendens aegram quatit undique mentem.

Tum superum oblatas facies summique Tonantis

Imperia ipsa sibi proponit et undique magnis

Concutitur stimulis; ferus hinc Amor urget et illinc.

190

Non tamen implicitam mentem ulla obscoena cupido

Polluit, insano castus nec terga furori

Dat pudor, et nulla maculantur pectora tabe.

Impositam Ligurum velut altis montibus arcem

Cum simul hostiles circumsedere catervae,

195

Hi scalas ignemque ferunt, hi proelia aperto

Marte gerunt, alii caecos tellure sub ima

Occulti infodiunt aditus, pars illa per altas

Quaerit iter cautes et scandere moenia tentat;

Viribus at pubes validis inclusa resistit

200

Tutaturque domos atque hostem submovet armis.

Haud aliter varia curarum mole fatigat

Stellam durus Amor, magni sed plena vigoris

Stat ratio atque animi candor manet ille pudici.

Atque ea dum caelo pariter terraque geruntur

205

Consilio nutuque Iovis, Tolomeia virgo

Saucia dum primos sentire Cupidinis ictus

Incipit atque animo serpentem admittere curam,

Non minus absentis torquetur imagine formae

Nicoleos totisque exaestuat ossibus ardor.

210

Non illum, roseo vel cum procedit ab ortu,

Occiduo vel cum submergitur aequore, Titan

Invenit exutum curis animove quietum;

Quaque potest dictis factisque inservit Amori.

Et modo mutatis optatam cultibus urbem

215

Nescius ingreditur, caros visurus amores,

Et modo regali celebrat convivia sumptu

Largus et indulget festis sine fine choreis,

Interdumque novos lusus meditatur in armis

Certantum iuvenum et simulati proelia Martis

220

Acer init validisque impingit viribus hostes

Et palmam egregia victor cum laude reportat.

Rorifero medium conscenderat humida curru

Luna polum et tacitis nocturna silentia terris

Sparserat, et dulci furtim volucresque ferasque

225

Amplexu sopor atque hominum genus omne fovebat.

Sollicito interea iuvenis sub pectore caecum.

Vulnus alens nullam aut oculis aut mente quietem

Accipit, atque animo Cura immortalis oberrat.

Sensibus attonitis velut praesentia carae

230

Virginis ora videt, quamvis procul absit, et illam

Anxius alloquitur veluti responsa daturam

Multaque per noctem studio meditatus inani

Ingemit et lachrymis humentia lumina tollens

Sic ait: "Heu miseros et iniquae sortis amantes,

235

Quantum durus Amor gravibus sine fine dolentem

Suppliciis vitam exercet nec respicit aequis

Luminibus tristique sinit tabescere morbo!

Tertius hic agitur revolubilis mensibus annus,

Ex quo formosam nostri Tolomeida primum

240

Conspexere oculi subitoque exarsimus igne,

Seu deus hanc seu quis sortem milii casus iniquam

Obtulit, in saevis ut vita laboribus acta

Ante diem fugiens viridi me linquat in aevo.

Hoc si Stella cupit, nostro si funere gaudet,

245

Nil renuo, nil fata moror; finemque supremum

Nunc, precor, imponat florentibus Atropos annis.

Sed tamen haud quemquam infelix hominumve deumve

Vsque adeo laesi, tales ut solvere poenas

Debuerim. Potui multis prodesse meisque

250

Dedecori non esse, modo diuturnior essem,

Nec mea nunc mallent abrumpi stamina Parcae.

Nil ego non egi, quo mentem agnoscere posset

Stella meam gemitusque graves votumque fidemque.

Illam ego per terras, illam sine fine per undas,

255

Rupibus Haemoniis veluti Peneida Phoebus,

Dum sequor ac mira latitantem indagine quaero

Anxius, haud timui gravibus me sponte periclis

Obiicere atque animo invicto cuncta aspera ferre.

Praeterea, seu me placido genialia rura

260

Secessu villaeque tenent, Ferraria seu me

Accipit ac laetis redeuntem civibus offert,

Sive iuvat regni latos invisere fines,

Quos mare Tyrrhenum supra quosque alluit infra,

Cui mea mansurum nomen dedit Adria, pontus,

265

Seu procul externas hospes divortor ad oras,

Sive ego militiam sequor atque horrentia duri

Martis in arma vocor laudumque animosa cupido

Audaci ingentes stimulos sub pectore figit,

Seu quid ago, seu quid meditor, noctesque diesque

270

Ad Stellam mens aegra redit; namque omnibus illa

Posthabitis, ingrata licet, me possidet una.

Sic nec saevus Amor nec me impia mater Amoris

Respiciunt et opem misero mihi ferre recusant;

Nec precibus surdas crudelis porrigit aures

275

Stella meis. Quid restat adhuc tandemque malorum

Tantorum quae finis erit, nisi ponere vitam

Ingratam, ut video, superis et forsitan illi,

Quam propter fuerat mihi dulce in luce morari?

Iupiter, avectae fraterna per aequora si non

280

Immemor Europae Inachios reminisceris ignes,

Dissimulare deum, varias adsumere formas

Saepius ac caelo terras praeponere si non,

Rex hominumque divumque potens, tibi turpe putasti,

Nunc adsis, precor, atque horum miserere laborum

285

Et bonus afflictis aliquam spem porrige rebus!

Nulla dies tanti me muneris arguet umquam

Immemorem nec parva tuis altaribus ipse

Dona feram statuamque tibi solemnia templa.

Tu quoque, curarum requies, placidissime Somne,

290

Tandem oculis dignare meis obrepere et illam

Candida fac saltem referant insomnia amanti

Et miserum falsa sub imagine lude furorem,

Si nequeo veros aliter nunc cernere vultus!"

Dixerat atque imo suspiria mille trahentem

295

Corde Sopor Iovis imperio demissus ab astris

Occupat et placide resolutos dulcis in artus

Serpit et auguriis animum felicibus implet.

Namque videbatur niveam cum cornibus aureis

Cernere pascentem florentia gramina cervam.

300

Illius egregios pulchrae admiratus honores

Frontis et aspectum, qualem, quicumque videret,

Iuraret non esse ferae, simul omnia laudat

Et simul exoptat studio flagrante potiri.

Non tamen aut saevo conspectam laedere ferro

305

Sustinet aut rabidas animare in vulnera curat

Dira canes, praedae quamvis accenderet ardor.

Sed quacumque fugam mox tentatura videtur,

Parte illa subito laqueos ac retia tendit

Praecluditque omnes aditus, ne evadere possit.

310

Hinc atque hinc celerique premit vestigia gressu

Atque ita in insidias trepidam compellere tentat.

Illa ubi Nicoleon longe per gramina euntem

Vidit, cuncta pavens incertis cursibus errat.

Nunc cupit ad sylvas et ad invia tendere lustra,

315

Nunc peragrare fuga saltus meditabat apertos;

Interdumque latet sylvestribus abdita dumis,

Interdumque metu posito per frondea tecta

Fert secura pedem et virides depascitur herbas.

Ille autem multa latitantem sedulus arte

320

Eruit e latebris magnoque labore secutus

Perductam in laqueos victor sic denique cepit

Firmaque luctanti connectens vincula collo

Protinus abduxit. Iuveni sua gaudia somnos

Abripiunt; tacitam mox visa ad somnia mentem

325

Ipse refert et fausta suis cupit omina rebus

Ac meliora sibi sperat promittere divos.

Dulcis enim rursus visis grataque tenebat

Illectum novitate Sopor placideque fovebat.

Maximus ecce virum miseratus ab aethere iamque

330

Prospiciens populis et nostro Iupiter orbi

Iunonem Veneremque vocat, dehinc talia mandat:

"Ite simul celeres et Felsina moenia, divae,

Labentes caelo simul et Tolomeia tecta,

Candida virgineos ubi somno molliter artus

335

Stella fovet, petite! Hinc thalamos intrate pudicos

Virginis et tacite nocturnas ferte sub umbras

Sopitam, ne qua nostris contraria coeptis

Obstet! Iter vestrum post haec Ferraria sistet,

Vrbs praeclara virum sobole et felicibus arvis

340

Atque eadem Estensis regni caput. Optimus illic

Nicoleos longo Stellae correptus amore

Carpitur. Huic illam socialis foedere lecti

Iungite! Cur sedeat menti haec sententia nostra

Iam satis edocui". Sic fatus ad oscula divas

345

Excipit et sacri indicium largitur amoris.

Ast illae veterum, quibus exarsere tot annos,

Irarum oblitae parent Stellamque ferentes

In iussum posuere thorum, dum somnus amantem

Ignarum aetherei monitu Iovis altus haberet.

350

Atque hic ter liquido tonitrus cum luce corusca

Insonuere polo et Charites felicia signa

Adventus tribuere sui magnumque repente

Fulgorem emisit Phoebea mirantibus astris.

Ipsa quoque adsensu claro Saturnia favit

355

Ominibus Paphieque suos ibi fudit amores.

Nec mora, sublimes his actis curribus ambae

Ad caelum rediere suis. Pavonibus illa

Ducitur, haec cygnis; illos sua crista superbos

Reddit et artificum studio praestantior omni

360

Colla per haud unus color et per pectora ludit,

Dumque volant, pictae panduntur sydera caudae;

Hi candore suo gaudent et dulce sonoro

Gutture certatim nullis imitabile carmen

Vocibus ad numerum modulantur et aera pennis

365

Pulsant. Nec celeres tenuere utrique volatus,

Stellantis donec statuere in culmine Olympi

Ante Iovis solium dominas responsa ferentes.

Mollibus inde iugis resoluti colla, virentis

Elysii lucos fontesque et nota pererrant

370

Pabula et ambrosiae saturantur corpora succo.

Expulerat tenebras et opacae tempora noctis

Finierat Titan lucemque reduxerat almam.

Tandem Nicoleos votis et amore potitus

Dis meritas grates pro tanto laetus agebat

375

Munere, blanda ferens trepidae solatia nymphae.

Et iam foecundo fortunatissima partu

Ingentem aethereas Leonellum Stella sub auras

Fuderat atque brevi pulcherrimus intervallo

Borsius ortus erat, Latio decus additus orbi.

380

Illum prima suis manibus Lucina creatum

Sustulit ac primis roravit fontibus artus,

Oscula prima dedit, primos involvit amictus,

Prima ter, ut perhibent, solemnia murmure parvo

Verba susurravit teneras infantis ad aures

385

Successusque bonos portendit atque omina fausta

Praedixit puero, venturi haud inscia fati.

Nec minus exceptum gremio Tritonia fovit

Laetaque ridenti allusit neque amoris in illum

Signa minora dedit. Tum cunis molliter aureis

390

Compositum liquere ambae simul astra petentes.

At Iovis imperio pueri fidissima custos

Excubat ante torum noctes Astraea diesque

Nec sera quamvis provectum aetate reliquit.

Sed rapitur cursu properante volubile tempus

395

Et nihil esse diu patitur mortalibus ordo,

Quem statuit certa divina potentia lege.

Namque modo geniti, Leonellus et altera proles

Borsius, exactis ambo puerilibus annis

Iam pulchrae attigerant confinia prima iuventae.

400

Libera iam curis genitrix mortalibus inter sydera

Noctivagae lucebat proxima Phoebae.

Nec minus Herculeo puerum de nomine dictum

Sismundumque viro coniux Rigarda crearat,

Ambo animis, ambo insignes pietate futuros.

405

Quin etiam Insubrum genitor longaevus ad oras

Et Belriguardi tectis Leonellus in altis

Mortalem exuerant resoluto corpore vitam.

Multum bis ereptis decoris Ferrara, multum

Praesidii amisit; turbataque protinus omnis

410

Maeret Atestino tellus quae subdita regno,

Quippe animos hominum terrebant omnia late

Armorum furiis saevoque frementia bello.

Ecce duos meritis celebranda modestia fratres

Laudibus egregio pulchri in certamine facti

415

Discordes agit et grato pia pectora motu

Sollicitat variisque replet sermonibus urbem.

Estenses fratres regali magnus in aula

Parthenopem a genero missos Alphonsus alebat;

His procul a patria positis Leonellia proles,

420

Nicoleos, tunc paene infans, succedere curis

Imperii minus aptus erat; regnisque paternis

Hic status urbis erat, cum Borsi digna relatu

Ac Meliaducis discordia protinus orta est,

Consulere alterius dum nititur alter honori.

425

Carus erat populo imprimis alacrique favore

Borsius et magno consensu ad regia primus

Sceptra vocabatur tantaeque ad pondera molis.

Hic aetate minor, pietate inductus et aequo,

Nutanti fratrem imperio patriaeque saluti

430

Prospicere hortatur vacuasque capessere sedes,

Ne quicquam inter tot rerum discrimina possit

Incidere adversi et populos turbare quietos.

"Gentis", ait, "nostrae soboles tu prima, neque adsunt

Rigarda genitrice sati, et stirps unica fratris

435

Nicoleos nondum pueriles attigit annos,

Defendi auxilio nec se Ferraria tali

Posse putat, si quis ferat ulla pericula casus,

Quae non pauca vides ardentibus undique bellis

Ingruere. Et tibi quod praesens fortuna merenti

440

Obtulit, et tua quod virtus clarissima poscit,

Aggredere et, si quid pro te mea gratia, si quid

Hic animus viresque valent monitusque fideles,

Vtere et eventus promptum experieris in omnes!"

Sic ait atque ultro dextram dedit ipse fidemque.

445

Alter ubi indicium tanti prospexit amoris,

Obstupuit tacite admirans et lumina fixit

Terrae immota diu mentemque per omnia duxit.

Tum meritas fratri grates laetissimus egit

Caraque fraternis amplexibus oscula iunxit

450

Laudavitque simul lachrymans; dehinc talia dictis

Reddidit: "Haud animum certe spemque ista voluntas

Iam pridem frustrata meam, carissime Borsi;

Non tamen ingrato te offers, nec muneris huius

Immemor inveniar, vel dum sinet Atropos alma

455

Luce frui vel cum hos vita spoliaverit artus.

Tu vero, qui sponte tua nunc spernere tantas

Ausus opes tali officio mecum, optime, certas,

Dignus es imperio, cuius me sumere curam

Non sinit hic habitus et vita obnoxia sacris.

460

Praeterea vates hac tempestate futurum

Nostra aliquem de stirpe ferunt, mortalia facta

Qui mortalis adhuc superet, deus ipse futurus.

Illum ego te reor atque opto, di vota secundent".

Talibus inter se studiis certamen alebant

465

Haec alternantes suspensaque corda tenebant

Mussantis passim populi regemque petentis,

Cum subito aetherea res finem invenit ab arce.

Vos, quibus Aoniis de collibus abdita divum

Consilia et sacras fas est cognoscere mentes,

470

Vos mihi, Pierides, ingentis pandite facti

Occultam seriem mortalibus et date famam

Carminibus, ne rem ventura hanc nesciat aetas

Neu lateat, ductus fatis cum Borsius urbem

Rexerit atque suae dederit nova nomina genti!

475

Nota quidem vobis ea sunt atque omnia vestros

Saepe choros inter Phoebum cecinisse, puellae,

Credibile est; vos illa decet nunc prodere vati.

Eversas Iuno Tyriae Carthaginis arces

Dilectumque solum ac veteres visura ruinas,

480

Nondum oblita loci, Samia veniebat ab urbe

Et caelum alitibus pictis invecta secabat.

Dum super Illyrici virides volat aequoris undas,

Prospicit Italiam longe flatuque sonoro

Ventorum ac gelidis pulsatas imbribus Alpes.

485

Tum, pater in fluctus ubi porrigit alta marinos

Ora Padus, variis distincta coloribus illuc

Diva citatarum convertit colla volucrum

Lora manu flectens in dextri littoris oram.

Protinus Adriacas prospexit ab aethere terras.

490

Hinc progressa pios fratres totamque iacentem

Ferrariam in lachrymis et acerbo funere moestam

Vidit et immensum populi miserata dolorem est.

Inde viam accelerans tali Thaumantida voce

Alloquitur divamque iubet descendere caelo

495

Erectura novo afflictas solamine mentes:

"Vade", ait, "o nostri fidissima pectoris index,

Atque illam, Eridani gemino quam flumine cinctam

Hinc atque hinc urbem turritaque moenia cernas,

Iri, pete atque viris, quorum illic cuncta geruntur

500

Consiliis, ut non ignoras, nomine nostro

Talia iussa dabis, quae nemo obiisse recuset!

'Luctibus imponi vestris Saturnia finem

Imperat. Haec facite, in populum atque in regna vocetur

Borsius! Eius enim auspiciis Rugeria magnum

505

Nomen adepta caput stirps efferet, et vaga late

Huius fama viri terra caeloque volabit'.

Coniugis omnino certa haec sententia nostri est".

Dixerat; illa fugit ventis festina vocatis

Ac dominae mandata ferens descendit ab alto

510

Ad terras delapsa polo, haud ignara locorum.

Mox Augustino se offert, dum forte remotus

Secreta senior tectorum in parte sederet

Multa super populo meditans rebusque futuris.

Huic Villaea dabat stirps non ignobile nomen;

515

Sed meritis superarat avos princepsque senatus

Carus erat patriae. Quem sic Iunonia virgo

Alloquitur demitque graves de pectore curas:

"Augustine, piis quem publica iura tenentem

Consiliis populus merito veneratur honore,

520

Me tibi magna Iovis demittit ab aethere coniux.

Iam lachrymis saevoque datum satis esse dolori

Asserit imponique modum vult fletibus istis

Et promissa iubet fatis in regna vocetur

Borsius. Hic fama terras cum impleverit omnes,

525

Tollet Atestinam factis ad sydera gentem.

Haec animo sedit Iovis immutata voluntas.

Hanc sequere! Imbriferens ego sum, quam pellere nubes

Ac sudo apparere iubet Saturnia caelo,

Non imitabilibus variata coloribus Iris".

530

Haec ait et volucri repetit levis astra volatu

Ocyor ipsa Notis et magno cingitur arcu.

Territus obstupuit primum Villaius heros

Admonitu tanto et praesentis imagine divae;

Mox animo gavisus ait: "Quaecumque dearum

535

Voce tua iussisque hilaras caelestibus urbem,

Nuncia reginae ingentis sanctissima, salve!

Te sequimur. Tu nostra tuo, dea, coepta favore

Prosequere!" Ad caelum palmas haec fatus utrasque

Tollit et aetherei numen genitoris adorat.

540

Inde forum subito petit et reserata vocatis

Curia completur patribus; simul undique cives

Atque magistratus coeunt, quibus ordine cuncta

Pandit, et imperio properant parere deorum.

Nec mora, qui patriae portent mandata, leguntur

545

Nicoleos ac Paulus avis insignibus orti,

Stroccius ille, alter Constabilis, aptus uterque

Magnarum rerum studio exercere fideli

Munia; seu populi, seu regum commoda poscant,

Seu privata gerant, permansit notus uterque.