Iacopo Stefaneschi opus metricum 4
Other sections


De coronatione sanctissimi patris
domini Bonifatii pape octavi liber primus

 

Quamvis vecta gradu teneant fastigia vatem

Immeritum; titulisque datum sit crescere nomen

Dum levitarum numerum, dum cardinis ortu

Ingredimur fasces, quo vasta licentia pridem

5

Angitur in metris, nam publica munia tempus

In commune rogant expendi, ea vita senatus.

Attamen infecti memores operisque futuri

Polliciti, diadema sacrum Bonifatius heros

Invitat reserare suum. Nec voce rogamur

10

Aut nutu. sed verus amor, reverentia tanti

Pontificis suadet. Nescis, pater inclite, nescis,

Maiorumque locas solio, qui et gesta prioris

Sumpsimus. Idcirco modicis furabimur horis

Tempora, nec prorsus deerit tunc auspice celo

15

Obsequium Christo gratum multisque salubre,

Precipue si facta canat sublimia musa.

Sed quia deficimus, tecum confidimus ausum

In plenum perferre diem, Deus; ipse rogatus

Omnipotens det posse pater, det scire supernus

20

Filius, inceptis det fervida pectora flamen.

Narratio incipit de clausura cardinalium et missa
ac electione per scrutinium Pape Bonifatii

Iam veneranda ducum cleri stipata catervis

Turba, novum lectura patrem, convenerat aula

Regis, et excurso bis quino lumine Phebi,

Lege dato proceres obstructis marmore valvis

25

Carcere clauduntur; nec non servata priorum

Tempora sunt morumque senum, misseque celebres

A patribus vocesque ducum resonare per hymnos

Sermoque diffusus. Post hec procedere visum est

Scrutantesque suum per clausa silentia votum

30

Mox reserant, patuitque viris haud spiritus idem,

Sed quasi conformis; nam plurima nomina fratrum

In te conveniunt, alii licet altera fassi,

O cardo Benedicte sacer, levitaque quondam

Eligeris; nam digna quidem concordia vocum

35

Accessit, pater alme patrum, ne promptior ausis

Invisum dampnata genus, stirpisque nephande

His aliud culpam celans finxisse Columpna

Obviat, ypocrisi vox obviat, ipsa repugnant

Scripta Petro Iacoboque simul. Nam promptus uterque

40

Te legit, submissa pedi dans oscula supplex.

Assensus electionis et assumptio nominis

Sic igitur lacrimans, ac molis pondera librans,

Assensit gestare iugum, iam doctus ab ante

Quis labor et meritum cruciet, quam publica cura

Pontificem; roseis spinam substare cruentam

45

Floribus haud dubitat, sic pastor conscius evi.

Cumque foret Benedictus ei de fonte perenni

Nomen, ut excrescens fieret maiorque secundis

Rebus, et a dicto laudem converteret heros

Gestorum in laudes, presul Bonifatius inde

50

Dicitur. In voces modularis spiritus almas

Concrepat, at populus festinat, currere miles

Temptat in auditum. Caroli spes cepta precando

Defecit miserante Deo. Sunt ista relatu

Digna, quod et patri nec non sibi prestita noscens

55

Munera ab ecclesia, vultus avertit et ora,

Nec matrem violare licet, quin libera posset

Desponsare virum. Caveant quicunque senili

Fraudibus iniectant oculos, ac ipsa potentum

Formidet subiecta manus, sic gloria prestat.

Descriptio persone

60

Forsitan acceptum est preludi carmine famam

Presulis, ut radient previsa poemata sensus

Fortius, ignoto fuscantur gesta triumpho.

Clara domus genuit, quam nutrit Anagnia colle

Caietana virum. Dives ceu carmina vatum

65

Insinuant, urbs illa fuit, dictoque vetusta,

Sed longe maiore gradu prelata refertur

Florida, cui triplices nostro producere plantas

Tempore concussum est, que Petri sede monarche

Imperio cunctas subigunt de iure cathedras.

70

Quas inter prelucet herus, cui scandere fasces

Ius erat. En legum titulum sortitus ab olim

Sepe tulit causis leges, et perculit hostem

Sepe repercussus contundens spicula victor

Sepe; fuit mens alta viro, facunda iuventus

75

Et docile ingenium, solers astutia, promptum

Obsequium, secura palam prudentia fari

Presulibus, fecere viam, qua tractus in altum

Cresceret. Hinc scribe munus papalis adeptus,

Omnia pertractans, clarus dictamine, quondam

80

Cardine prefulsit rubeo levita, sacerdos,

Cardo manens Benedictus herus, nunc culmine summo

Imperat. O pietas miserantis in omnia Christi

Ecclesie, cuius lacrimis et vulnere diro

Sanamur, gens ceca malo, cecata parentum

85

Delictis, dum tantus apex qui secula, mores,

Pontifices, clerum, reges, proceresque, ducesque,

Et Gallos Anglosque procul, fraudesque, minasque

Terrarumque plagas, orbemque reviderat omnem,

Romaneque statum sedis; veteranus in illa

90

Eligitur, pensata quidem medicina, coequans

Langores. Tibi Christe Deus, si proxima nobis

Tempora prospicimus, successit in ardua prudens!

Fluctibus in mediis. Ortus Campania talem

Edidit, ac tantam produxit Anagnia prolem.

Oratio domini pape inter cardinales, quando revocavit facta Celestini

95

Protinus auspiciis, roseo velamine fulgens

Aurato in thalamo, fratrum circumdatus orbe

Orsus presul ait: "Lacerate vulnera matris

Proh dolor! aspicimus, casusque pavere futuros

Cogimur. Heu nostrum quis tanta pericula, tantas

100

Ignoret fraudes? Quisnam sub principe puro

Ambigat effrontes maculis fedare colorem

Ecclesie temptasse dolis, que sponsa marito

Servabit placitura thorum frontisque pudorem

Assistente Iesu? Deus est, qui sponsus et actor

105

Et caput, et virtus, merces quoque digna salutis,

Ecclesie siquidem passus nutare carinam

Demeritis nostris. Vobis nam cognita virtus

Simplicis inscitie Murronis, quamque patenter

Inscius, effrenis, captus, seductus et expers,

110

Pronus in omne datum mores confuderit omnes.

Nil gravitas pensi, nil lenta modestia cure,

Spectatrix veri fuerat, quin clausa latebat

Verborum virtus. Numquid sibi cognita, fratres,

Que dederat bulla? Quibus et iam mente coacti

115

Annuimus, quamvis oblata reponere dona

Iudicium distare animi, nec credimus, inquit,

Quod liceat passim concessis absque reatu

Quosque frui. Querenda via est, qua rite mederi

Posse datur morbis, ne blande serpere virus

120

Incipiat. Siquidem, cum nobis querere longum

Singula, que latitant, similis medicina venenum

Educat, carboque vomens sua lumina fedum

Omne superpostum consumat; quodque sub antris

Devoret in cineres. Igitur vacuata iubemus

125

Viribus indulta, et que tempnens Murro senatus

Cardineos apices tunc summus contulit heros,

Largitusve dedit, series ceu cassa notabat

Limpida scripture, cui plumbi lamina filo

Heserit; haud vestrum noto deposcere casu

130

Consilium, proceres, cura est seu querere votum,

En patet excessus, plebisque piacula clarent."

Numine forte Dei sacri tunc festa Ioannis

Orbita conduxit, quibus hec et gesta novata,

Et Romam fecisse legunt, cum sevus et ardens

135

Christicolum mortes animam transmisit Averno

Domitianus herus, gladiis extinctus iniquis.

Sic cupiens steriles cererem producere terras

Ignibus exurit silices, aut scindit aratro

Vndosis cultor factis ex ordine sulcis,

140

Dantia multiplices iactat post semina fructus.

Recessus de Neapoli et adventus ad urbem

Et licet hibernos celum diffunderet imbres,

Mosque foret gelidas potius refovere medullas

Ignibus accensis, quam carpere motibus agros,

Attamen, ut Petri sedes compressa dolore

145

Libertate frui sponsumque revisere posset,

Admonitis sermone gravi dictoque salubri

Regnicolis laudando fidem, Caroloque secundo,

Vt pia subiectos pascat clementia regno,

Attritos bello vastisque laboribus actos,

150

Cepit iter presul Capuam montemque Casinum,

Inde Ceperani transvexit flumina ponte.

Cumque per effusos peteretur Anagnia campos,

Obvia multiplici discurrit milite pompa,

Excipiensque patrem rupes nativa, pedestres

155

Effudit choreas iussas occurrere palmis.

Illuc nobilium procerum pars magna vestute

Vrbis in adventum pape deferre senatum

Venerat. At sumpto Romana attingere presul

Menia festinans, patriam civesque relinquens,

160

Continuavit iter, quoad altam cerneret urbem.

Nec labor aut fessos sumptusve gravare labores,

Tanta quies animis, libertas reddita cum sit.

Roma velut sponsum remeantem carcere ab hostis

Exceptura foret, frontem vestita coronas,

165

Vadit in occursum, ludensque excurrit in arvis

Miles, eques, clerusque canens sua thura ministrat

Pontifici. Primum Laterani templa novellum

Suscipiunt patrem, confestim principis aula

Clavigeri Petri gaudens suscepit euntem.

170

Hic locus, hic thalamus, sedes quoque festa sacrandis.