Demophoon Phyllidi
Hanc tibi Demophoon patria dimittit ab urbe,
Et patriam meminit muneris esse tui.
Nec face Demophoon alia nec coniuge captus,
Sed iam non felix quam tibi notus erat.
5
Thesea (quo socero nequiquam, Phylli, tumebas
Impuleritque ignes forsitan ille tuos)
- Turpe pati nobis - regno ferus expulit hospes.
Hunc illi finem longa senecta dedit,
Qui modo peltiferas fudit Maeotidas armis,
10
Alcidae magni, non minor ipse, comes,
Qui socerum Minoa graui sibi fecit ab hoste,
Mirantem monstri cornua uicta sui.
Arguor exilii (quis credat?) causa fuisse,
Nec tacitum frater me sinit esse reum.
15
"Dum thalamos", inquit, "dilectae Phyllidos urges
Et tuus externo cessat in igne furor,
Fluxere interea pede tempora lapsa fugaci
Praeuenitque tuas flebilis hora moras.
Forsitan aut nondum factis occurrere rebus
20
Aut poteras factis utilis esse tamen,
Cum potiora tibi Rhodopeia regna fuere
Quaeque magis regnis cara puella fuit".
Intonat his Acamas. eadem mox obicit Aethra,
Infelix functae iam prope sortis anus,
25
Et, quod non condant nati sua lumina palmae,
Fecisse hoc nostras arguit usque moras.
Non equidem infitior; multum clamauit uterque,
Staret Threiciis cum mihi puppis aquis:
"Poscunt, Demophoon, (quid cessas?) carbasa uenti;
30
Demophoon, patrios respice, dure, deos!
Respice, et exemplum, qua gaudes, Phyllida sume:
Sic amat ut terra nolit abire sua,
Vtque redire uelis, non ut comitetur euntem,
Te rogat, et praefert barbara regna tuis".
35
Me tamen haec inter tacitum conuicia saepe
Aduersis memini uota tulisse Notis,
Saepe abitura tuo ponentem bracchia collo,
Gauisum in fluctus aequora mota truces.
Nec metuam hoc ipso coram genitore fateri
40
(Libertas meritis est mihi facta tuis),
Dicens: "non duro dilectam Phyllida liqui
Pectore, nec praeceps uela ferenda dedi.
Et fleui et flentem solando saepe remansi,
Cum staret cursus iam mihi certa dies.
45
Denique Threicia ueni rate; non dare Phyllis
Quam potuit, iussit tardius ire tamen".
Ignoscet fasso: memor est Minoidos ipse,
Antiquus necdum pectore cessit amor;
Et, quotiens oculis circum errat sidera, dicit:
50
"Quae fulget caelo, nostra puella fuit!"
Illum dilecta Bacchus sibi cedere iussit
Coniuge - desertae crimen at ille subit!
Exemploque patris periurus dicor et ipse,
Nec quaeris causas, Sithoni dura, morae,
55
Nec satis ampla putas redituri pignora, si me
Non amor alterius, non amor ullus habet.
Nullane fama tibi turbatos, Phylli, penates
Theseos et miserae rettulit acta domus?
Non laqueos audis carae me flere parentis
60
(Flebilior laqueis, ei mihi, causa subest!),
Non fratrem Hippolytum? cecidit miserabilis ille
Praeceps attonitis per freta raptus equis.
Non tamen excuso reditus, licet undique fata
Accumulent causas; tempora parua peto:
65
Thesea, quod superest, patrem tumulabimus ante;
Succedat tumulo non sine honore decens.
Da spatium ueniamque, peto. non perfidus absum,
Nec mihi iam terra tutior ulla tua est:
Quicquid mite fuit post diruta Pergama, quicquid
70
Aut bella aut pelagi detinuere morae,
Sola fuit Thrace. patria quoque iactor in illa,
Auxilium superest casibus una meis -
Si modo mens eadem, nec te, quod iam mihi diues
Regia Cecropia non erit arce, mouet,
75
Nec patris offendunt casus, nec crimina matris,
Nec iam non felix omnia Demophoon.
Quid, si Phoebeam peterem te coniuge Troiam
Perque annos sequerer bella gerenda decem?
Penelopen audis: toto laudatur in orbe,
80
Exemplum fidi non leue facta tori.
Ilia piae (sic rumor ait) mendacia telae
Struxit, et instantes distulit arte toros,
Cum properata palam reuocaret stamina nocte
Atque iterum in lanas omne rediret opus.
85
At tua ne fugiant spreti conubia Thraces,
Phylli, times: ulli nubere, dura, potes
Estque tibi pectus cuiusquam accendere taedas?
Obstat perfidiae nec metus iste tuae?
Ah, tibi quantus erit facti rubor, ah, tibi quantus
90
Tum dolor, aspicies cum mea uela procul
Damnabisque tuos sero, temeraria, questus!
“Demophoon”, dices, “ei mihi, fidus erat!
Demophoon rediit, et saeuos forsitan Euros
Passus et hibernas, dum modo currat, aquas.
95
Ah, cur nescioquam properauimus, ei mihi, culpam?
Rupi, quam ruptam sum mihi questa, fidem!”
Sic tamen, ah, potius sic praestes, quam mihi de te
Vlterior tangat pectora, Phylli, dolor!
Quos tibi (me miserum!) laqueos, quae fata minaris?
100
Ah, nimis audaces gens habet ista deos!
Parce, precor, famamque domus mihi crimen habentis
Perfidiae geminae ne preme, dura, nota!
Excusare patrem, fatis impune relicta
Gnoside, non merui. cum ferar ipse nocens,
105
Nunc uenti mea uerba ferant, qui uela tulerunt. -
Est animus reditus! sed pia causa tenet.