Leonardo Grifo carmen

Testo base di riferimento: A. Cinquini, 1905

Cura dell'edizione digitale: Cristina Zanatta


Si meritis dignas coner tibi reddere grates,

      Inclyte Pieridum militiaeque pater,

Deficient hebetes medio in conamine muse,

      Nec possem tenues pondera ferre soni.

5

Vincit Apollineas ingens tua gratia vires

      Nec tibi quae referat praemia Phoebus habet.

Tu mihi presidium vitae mitissimus affers,

      Pandis et optate dulce quietis iter;

In picentinis mihi sedibus ocia praestas

10

      Laetus ubi multo colli virescit ager

Terra viris opibusque potens: quam littore flavo

      Alluit Hadriaci mobilis unda sinus.

Ergo perpetuis tibi nos debebimus annis,

      Tu mihi Mecenas tu mihi Caesar eris,

15

Ingenium musas animum tibi dedimus omnem.

      Accipe virtuti corda dicata tuae.

Atque utinam tanto sub principe vivere detur,

      Quo nihil in Latio cultius orbe nitet.

Tranquillam nobis portus daret ille quietem

20

      Grataque Pieriis cantibus umbra foret.

At nunc quod possum cultu te prosequar omni,

      Notaque erit fido pectore pura fides.

Carmine te dicam: populos seu pace gubernes

      Sive geras forti bella severa manu.

25

Ante reflectet aquas converso flumine Tibris

      Et vacuum bibulis piscibus equor erit,

Quam sileant memores tua maxima facta camoenae

      Vives et celebri Laude superstes eris.