Giovanni Mario Filelfo Amyris 4

Testo base di riferimento: A. Manetti, 1978

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch

Altre sezioni


De rebus gestis invictissimi regis
imperatorisque clarissimi Mahometti Turcorum principis

 

Rex Deus, humanas ubi caelo cernit ab alto,

Prospicit et studiis populorum et singula nutu

Componit mandata suo, quandoque tyrannos

Opprimit invictos, qui nil nisi Marte petebant

5

Infausto et populos iugulabant nocte dieque,

Et recreat cunctos qui passi iniusta fuere,

Vt nihil extremum fiat, sed legibus orbe

Vivatur, discantque bonis concedere pravi.

Inde fit interdum divinae munere legis

10

Vt, qui etiam iusti populis persaepe videntur,

Mente tamen vitium calcant quandoque severa,

Res subeant duras, et ab iis victoribus arma

Saeva capi videant, quae nunquam capta fuerunt;

Sed cepere alios, qui sunt servire coacti,

15

Quos neque credebant Superis potuisse placere,

Nec numero maiore virum peditumque equitumque

Censebant paucis sibi posse nocere maniplis,

Quos deus humana vestitus carne fovebat.

Quid faciat summus celsi moderator Olympi,

20

Quando homines, qui mente sumus fortasse nefanda,

Nec censere omnes habitus et iura valemus,

Corrigimus pueros gravius, quos carius olim

A teneris annis aluit domus undique nostra,

Instituitque viros et sede locavit in alta?

25

Impatienter enim ferimus, si temptat in ipsum

Fata patrem natus, si frater fratris in annos

Coniurat senioris. Amo vehementius ut te,

Sic debes tu plura mihi; si deficis ergo,

Hoc odi te iure magis. Qui nil mihi debet,

30

Si non solvit item, queror, atque iniusta querela est.

Multa etiam debet si quis mihi, nec tamen est is

Aut puer aut natus, generis vel stirpe propinquus,

Aut talis qualem speravi saepe futurum,

Hoc errante simul, simul hoc qui debuit esse

35

Gratior ob veterem, fuerat quo iunctus amorem,

Ingratus si sit, minus est mihi carus, et illum

Insequor armatus studiis mentisque manusque,

Nec possum mihi ferre gravem, quem diligo tantum.

Nonne, ubi Pompeius furibunda Caesara mente

40

Insequitur socerum, Caesar magis arma nefanda

In generum quandoque parat, quam belliger hostem

Indomitis castris quaerat calcare Britannum?

At gravius bellum Polynici et fratribus olim

Labdacidis, cuiquam fuerit quam forte Pelasgo;

45

Hippolytum Theseus, qui censuit esse novercae

Implicitum sceleri Phaedrae, tulit aegrius hoc quam

Si quis id externus patrasset, et ocyus ipsum

Optavit natum fatis succumbere diris,

Quam si temptasset vitium cum coniuge tantum

50

Quicumque hostili violentus more fuisset.

Sic etiam Christus (quem vera lege putamus

Corpus in humanum conversum, ut crimina gentis

Terricolae purgaret homo, nostraeque pararet

Praeceptis sacra iura datis iter atque saluti)

55

Christicolas quamvis foveat, servetque benigna

Fronte, nec hos patiatur eis sub regibus esse

Quos videt a sancta seiunctos lege suorum;

Si tamen obiiciant patri se denique nati,

Et certare velint cum patre et virgine matre,

60

Quam colimus, veluti nostrorum saepe laborum

Quae relevat curas et nato crimine lapsos

Saepe reconciliat, si caeli numina risu

Prosequimur, miseri, nec Christi arcana tenemus;

Denique quam durus, quamque implacabilis ille est

65

Quem non mente deum, sed verbo atque ore fatemur,

Negligimus cuius sceleri praecepta dicati!

Ergo viri debemus opes pensare beatas,

Et dominaturo regi committere mentem,

Qui nihil insipide, nihil est sine lege secutus

70

Consilioque gravi; qui poenas iure rependit

Pro vitiis, praeciumque bonis compensat honestum.

Vel quia discordes igitur cum fratribus essent

Hadriaci quandoque patres (nam matris alumni

Italiae fratresque suos puto posse Latinos

75

Dicere, et Insubres et Tuscos et Genuenses

Et Boios, et quot nutrit Flaminia reges,

Atque Quirinalis qui sunt in culmine regni,

Et quos Parthenope populos regesque tuetur)

Aut quia divitiis coniuncta superbia crevit,

80

Vt nihil esse putet valeat quod Marte nocere,

Pace modo id dicam Venetorum: laedere nullum

Carmine mens etenim est mea, quaerit perdere famam

Cuiusquam nec in orbe bonam; sed causa mihi si

Est quaerenda mali, tulerit cur Iupiter armis

85

Classeque devinci Mahometti, ut dicere mens est

Calcidis omne solum, sunt connumeranda malorum

Pondera, tumque gradus quos struxerit unus et alter;

At mihi, qui afficior Venetis (quia in orbe senatus

Hic solus superat veteris Lacedaemonis artes,

90

Et quas Karthago longo servaverat usu,

Et quas Roma suo commiserat ante labori

Quam successissent cum sedicione tyranni)

Esse hanc in primis causam puto: fata quod ipsis

Hadriacis surdas aures vertereque terga.

95

Scire etenim debemus opes, quas quisque tuetur,

Quas cumulat tanto ductus fervore peculii,

Motibus esse poli subiectas, caelifer Atlas

Si credendus erit, si qui successit eidem

Pondere caelesti vi magna atque arte regendi.

100

Mars etenim et Bellona trahunt sub sydere natos

Sorte suo infausta, certent ut caedere multos,

Indeque caedantur ferro taelisque recumbant;

Nec prohibet, quae cura solet subiisse virilis,

Quamquam animus nobis debet parere, potestque,

105

Immotusque manet, nec caeli subditus astris,

Ducere res hominum instabiles et corpora nostra

In melius, signet quam caeli ex arce cometes.

Fata regunt homines: fatum et fortuna coire

Iure solent. Terris fortuna volubilis errat,

110

Vis eadem cogunt qua caeli fata planetas;

Atque modus pariter varius, diversaque semper

Astra rotans, quo nunc vitam pepigere beatam,

Atque infelicem mortem nunc fata dederunt.

Quid, quod ero in cunctis, quantum vir possit, honestus

115

Et iustus cum mente bona, pietatis alumnus?

Opprimet ipsa tamen me caelitus omnis ubique

Fatorum rabies, via nec mihi parta salutis

Vlla erit in terris, morbisque gravabor iniquis,

Nulla quies aderit, nec spes concessa quietis.

120

Ast alius peior, vitio qui deditus omni

Incumbit sine fine, solet melioribus uti

Auspiciis, nunquamque cadit nunquamque gravatur,

Laetus in orbe manet, senium perductus ad altum.

Vnde hoc? A Superis? Multi dixere supernum

125

Arte Iovem mira sua reddere praemia cuique,

Cum diversa vides populis haec tradita multis.

Impunita etenim si non mala singula debent

Ire, et habent praecium si quae bona dicimus esse,

Iure haec cuncta solent fieri. Nam rectus homo qui

130

Vixit in orbe diu, nonnil quandoque nefandi

Commisit sceleris; vitii cum poenitet huius,

Esse potest domino gratus sperareque caeli

Praemia perpetui; quia sed finita fuerunt

Crimina, finitam poenam sibi cernit in orbe,

135

Vt sitiat fameatque simul, simul altera passus,

Dum saeclo vivet, subiens incommoda vivat.

At scelere infectus, qui quondam nobile quicquam

Ausus anhaelare est, praecium sortitur honesti

Finitum, ut vivat mundi candore quietus,

140

Atque infinitam solvat pro crimine poenam

Assiduo, ut Stygia flagret sine fine palude.

Nec nego sic fieri sacrorum verba, nec ausim

Aut violare loquens, aut mente infringere nostra,

Interpraes cupiens novus atque invisus haberi.

145

Sed si cuncta sequi liceat, puto et astra virili

Culta ministerio, quis corpora nostra regantur

Subiaceantque aditus rerum, instabilesque labores.

Vnde aliquis, primis quando infans crescit in annis,

Afficitur ratibus, pontoque insistit ubique,

150

Navita tum, quamvis pater hunc prohibetque cavetque

Esse salo, efficitur? Bellis qui deditus arma

Tractat ubique manu, nec eum potuere parentes

Cum puer ante fuit, taelis revocare tenendis?

Quis Croesi natum ferro commiserat atro

155

Caedendum, ut patriae curae studiumque suorum

Eripere hunc nequeat fatis diroque planetae?

Vnde fuit vatis mirabile nomen Homero?

Ante ipsum nam nemo docet cantare Camoenas.

Vnde hoc Hesiodo? Nasonis denique vitam

160

Si legis, hunc studio legum pater ante dicarat;

Legibus in mediis Naso sed carmen arabat,

Et revocabat eum legali a iure tenendo

Fati cura sui, quae nil nisi carmen amabat.

Quis Marium a vili surreptum iussit aratro

165

Tam grandes res posse manu componere parva,

Caedere nunc Cymbros, nunc vincere Marte Iugurtham,

Et totiens multis patriam renidere triumphis,

Victorem, meritoque decus sibi quaerere Romae?

Qui Ciceronis opes tanto insignivit honore,

170

Vt puer Arpinas rurisque relatus ab arvis

Consul in urbe foret? Mihi si respondet amicus:

Hunc, virtute sacrum, meruisse hos urbis honores,

Virtutem studioque suo curaque parasse;

Nec nego, nec tamen est responsum rite. Quis, inquam,

175

Hunc potius voluit puerili aut rhetoras aevo,

Aut simul historicos Graecosve referre libellos,

Quam rastris mentem, duris quam tradere aratris?

Haud pater hunc traxit, nec persuasere parentes.

Fata virum duxere suum, Cyllenius alto

180

Prospiciens solio, Phoebusque recepit Apollo,

Iupiter in frontem subrisit saedulus amplam,

Magnus ut hic fieret clarusque in culmine regni.

At Saturnus ei mortem commisit inanem

Atque immaturam, caesa ut cervice iaceret,

185

Antonii gladios qui non metuebat iniqui.

Quot numerare queam, quos fata dedere per orbem

Multa sinistra pati et rebus gaudere beatis,

Et nunc felices fieri, quibus omnia constent

Prospera, nunc miseros, quos cuncta adversa sequuntur!

190

Nam si firma foret rerum mensura bonarum,

Quas plebs vana colit, nihil hoc felicius orbe

Duceret ullus homo, nec vitae quaereret ullas

Alterius vel opes, vel fundamenta beatae.

Ergo rotatur apex caelique firmus in axe est,

195

Atque planetarum cursus per signa Bootis,

Per geminos Helenes fratres per sydera cuncta

Volvitur; hinc alios signat variosque tumultus,

Inde quietis opem; nunc ornamenta virorum,

At nunc damna notat. Ceu cum nova luna rotatur,

200

Decrescunt etiam Cancri, plantaeque vigentes,

Et morbi, si qui fuerant, sub morte tenentur.

Hoc natura facit lunaeque volubilis ordo.

Sic fati nova signa dabant cum classe cavendum

Hadriacis. Mahomettus eam nam struxerat olim;

205

Obstabant sed fata viris, surdosque tenebant.

Sic Mahomettus eam, quam classem Marte pararat

Infausto in Venetos, navali exemit ab ipso,

Inque salum redegit, opus mirabile dictu:

Quadringenta quidem magno cunctamine vela.

210

Machina stat ponto, nunquam vel visa priores

In populos, vel scripta manu veterisve novive.

Nam quod ait Xerxem quisquam tot millibus iisse

Cum remis, quod vela Phryges sibi mille Pelasga

Hostili commota manu videre, negamus,

215

Historiaeque putant libris mendacibus usos,

Qui bene de priscis libris sensere, Pelasgos.

Haec sunt vera quidem, nostrisque visa diebus;

Haud simulata cano. Classis cum milite forti

Pergit in Hadriacos, nec falsa est fama. Refertur

220

Id Venetis, nec vera putant sibi talia patres

Ore relata novo, scriptisque hinc inde tabellis.

Nicoleos classi praefectus namque Canalis,

Nobilis e Venetum numero sine crimine patrum,

Qui nunc damnatus patria caret, induperator

225

Classis erat, Veneta quae classis venit ab urbe,

More patrum; postquam qui Turcos Marte petebant,

Ter decies semper pelago misere triremis,

Interdum et plures, quae defendere salumque,

Ne quid is opprimeret naves altasque triremes,

230

In varias partes fuerant quas mittere sueti,

Vt mercatorum officio quandoque redirent

Hinc dites atque inde simul. Nunc fama vagata

Instantem Turci classem, licet invida fata

Surripiant persaepe fidem, tamen addere cogit

235

Ad numerum qui primus erat, multasque triremes

Atque aliquot naves, Mahometti ut classibus obstent.

Sed provisa nimis sunt saero. Ille impiger audet

Iam terra duxisse equites peditesque fremiscens

Innumeros ultra solitum, millena tricenta,

240

Ad littusque maris semper contendit, ut ipsam

Ante oculos habeat classem. Nemus esse putares

Arboribus densum, cecidit quando ancora ponto

Firmatura ratem, cum vela ad subera surgunt

Lintea syderibus demissa et carbasa dicas;

245

Nec poterat cerni pontus, tegit omnia classis,

Perque trabes valeant equites tranare et ab uno

Littore ad alterius percurrere littora gentis.

Quo petat haec classis, nescitur. Quisque putabat

Cretenses quod vellet opes: dabat ille Methonae

250

Hoc fatum; dabat ille aliis haec damna propinquis.

Corcyraeve locis, Cyprove Rhodove; nec ullus

Rem norat, quo Marte foret tractanda, novellam.

Denique Nicoleos summa virtute Canalis

Quocumque haec pergat classis se opponere dignum

255

Magnanimo esse putat duce, qui navalibus instet.

Ergo sua, quamvis minima, cum classe resistit

Viribus illius, mediisque obsistit in undis.

Quid faceret tamen ipse minor numeroque manuque

Et ratibus structis Mahometti? Haud illa coire

260

Cum Mahomettanis poterat. Revocaverat ergo

Parva pedem classis, rata durum cum Mahometto

Conseruisse manus, cuius vis tanta fuisset.

Ergo redit, monet aque suos noctesque diesque

Invigilent, monet atque patres persaepe tabellis,

265

Vt, trabibus missis, nummos cum milite mittant

Assiduo, ut possit classi se opponere Turcae.

Quid faciant Veneti, cum sit distantia magna

Inter utrumque salum, vel quo simul illa, vel illa

Classis inest, vel quo Venetis sinus instat opertus?

270

Interdum et ventus pergit contrarius esse

Hadriacis, Boreas Eurusque repente subivit.

Nicoleos igitur cum classe omnique paratu

Euboicos fines, quibus haec videt arma minari,

Ingreditur, cernitque aditu quo pergat Amyras.

275

Namque videbat uti rex terra vectus aperta

Fronte, et equo insistens Eurypi ad limina tendat,

Euboicamque velit gentem confundere ferro.

Instant solliciti Veneti molimine summo,

Quid faciat Turcus si quidque obsistere possint.

280

Sed Mahomettus, erat qui praestantissimus armis,

Pontibus adiectis Eurypi in fine duobus,

Officio alterius traducit castra vetustae

Calcidis ad muros; alium, ne classis obesse

Adveniens possit Venetum, confecit, utrimque

285

Se medium tutumque tenens. Tunc fluctuat ardor

Turcorum Euboica in patria; nunc imminet urbi

Calcidis, atque suos stimulat Mahomettus anhaela

Mente duces, praeciumque viris promittit in omne

Tempus ob has laudes, quas sint nunc Marte secuti.

290

Atque ait: "Hic, proceres, vestris virtutibus uti

Me decet, hic miles quisquis me Marte iuvabit

Indefessus, erit quem nocte dieque fovebo

Iure sinu, et reddam fremitu cui digna peracto.

Viribus iis opus est, nova quas tunc Roma dolebat

295

Esse meis, collum mihi cum flexisse coacta est.

Expugnate, viri, muros hos Calcidis atque

Quanta docete mihi populi sint corpora fortis.

Quod nisi victor ego redeo de Calcide capta

Euboicoque sinu, moriar sine mente necesse est.

300

Fata prius cedantque mihi patriaeque meisque,

Demittant clademque gravem, fiatque nefandis

Aerumnosa malis rabies de sydere summa,

Deque infelici fato, quam cedere forsan

Iis sit opus Venetis propter tam moenia parva".

305

Namque erat haec Calcis maior vix mille tricentis

Passibus, et forsan subiecta suburbia tantum

Sunt spacii sibi nacta sui. Crescebat in ipsis

Moenibus at tellus, populus cum ferveret omnis

Ingenio belli, Martisque obsisteret arte.

310

Conveniuntque rates, naves, longaeque triremes,

Mittebat Venetus quas summa laude senatus,

Atque animo graviore dabat committere bella.

Nec tamen ob famam classis qua cresceret aucta,

Nec quia dicatur quod ubique feratur in hostem

315

Classis iniqua suum, Mahomettus deficit armis

Decrescitve animis. Tunc est maiore coactus

Audacique magis fremitu consurgere bello,

Hortarique suos, moriuntur millia quorum

Multa manu illorum taelisque occisa, quibus stat

320

Moenia tutari; muris iaculatur ab altis.

Namque sagiptator faciles hinc inde sagiptas

Saxaque saeva rotat. Facile est committere fatis

Aggere qui instabant humili sub moenibus altis.

Quod si etiam, ut referunt, Venetorum classis adiisset,

325

Prospera cum flabant ventorum fata per aequor,

Cursus ubi Eurypi, reditu quandoque peracto,

Cuncta secundabat, pontem, qui Calcidis urbem

Obsessam reddebat, ea qua parte licebat

Militibus regique suo nunc ire equitatu

330

Composito, nunc saepe suo cum Marte redire;

Pons is fractus erat, poterant nec stare quieti

Qui obsessam tenuere urbem, nec forte redire,

Cum vellent sine labe domum: Styx magna fuisset,

Vt ducebatur, regi Turcisque subactis.

335

Sed quia fata obstant Venetis, Turcisque favebant,

Nicoleos, metuens classem in discrimina ferre,

Segnis erat voluitque suos compraeendere gressus

Consilioque magis procerum, quos classis habebat,

Tendere, quam subito vel pontem frangere vento,

340

Si fracturus erat, vel saevo instare periclo.

Ergo, ubi consulitur quid agendum, magnus Amyras

"En" ait "o iuvenes (nam nocte putabat in illa

Decursu Eurypi Venetorum denique classem

Fracturam hunc pontem, auxiliumque virosque daturam

345

Calcidis ad muros adque alta suburbia Graecae)

En" ait "experiar, qua vos virtute futuri,

Quaque fuistis, honos si vos meus undique tangit,

Curaque nostra movet. Conscendite moenia, fortes,

Fascibus adiectis fossa, tormenta rotantur

350

Nam nova tot, lapides vel quos bombarda remisit,

Vel quibus est ballista tremens confecta ferendis.

Quattuor ut constent iam moenia partibus acta

Atque aequata solo; vos haec conscendite, fortes,

Atque urbem in praedam convertite. Fessa iuventus

355

Calcidis est etenim, somnoque cyboque caret, quae

Pressa iacet, manibusque nequit pugnare remissis.

Quod si subdantur totidem auxiliaribus armis

Quae nova sunt, nequeant sterni contermina ponte

Moenia, quae tellure sedent, reparata manebunt,

360

Pugnacesque viri defendent singula bello;

Taedia nos subeant longae obsidionis agendae;

Tam grave castrorum pondus cum milite tanto.

Hic certate, viri, quos merces certa sequetur,

Gloria, quae in vestris non debilitanda diebus.

365

Hic certate, viri. Minor est haec Calcidis umbra

Quam quae servabant triplici fundata baratro

Moenia, quae Thracum quondam expugnavimus alta.

Cepimus illa tamen, Cholcosque subegimus atque

Turribus in Seraphis, altisque in montibus audax

370

Vestra fuit quandoque manus; committere pugnam

In Bosnam, Illyricosque truces, dirosque Liburnos,

In Lesbum et reliquas non olim Cycladas arma

Vlla movere manu metuistis. Sumite taela

Haec igitur, Graecum pariter fusura cruorem.

375

En prope nostra domus. Nonne haec pudet esse aliena,

Quam nobis subiecta? Animis confidite vestris!

Hanc urbem in praedam statui committere vobis,

Quam violenta manus victrix committere malit.

Hic sit vester honos. Ne vos metus ullus ab armis

380

His revocet. Durate, viri, et committite pugnam".

His dictis, sceptrum dextra quod more tenebat

Parthorum, cum sunt subiectis proelia turmis,

Proiicit in fossam, quae vallo subiacet alto,

Vnde aditum fasces positi tignique parabant

385

Compositi, et segetes subiectae. Ad scissa tumultus

Moenia fit iuvenum Turco clamore frementum:

"Colla iugis subiecta date et vos flectite regi,

Calcidis o populi, quos iam violentia belli

Opprimit immitis, cum vos nec sponte dedistis,

390

Nec quos fas fuerat de re vitaque pacisci,

Deque domo et patria, veluti vidistis in omnis

De Peloponesso populos fecisse potentem

Induperatorem, qui nulli cedit avorum".

Haec ubi dicta, uno consurgunt corpora motu

395

Vltra communem numerum millena tot ut sit

Qui stupeat, si vera audit. Tunc moenia fractae

Calcidis introeunt, rigor est in mentibus acer

Euboicis Venetisque simul, qui forte fuerunt

Praesidiove loci, legumve favore retenti,

400

Praetores patresque alii cum consule claro.

Ericius Paulus statuit committere morti

Se potius quam ferre iugum servile. Fuerunt

Nec non Euboici plures qui proelia temptant,

Vana quidem. Nam porta patet quae panditur urbis,

405

Ingrediturque suo Mahomettus in agmine princeps,

Calcide cum populo pariter praedaque potitus.

Quae lachrymae populi! Fuit hac quis plantus in urbe

Euboicisque locis, ubi tum violentia Martis

Victoris, tum saeva phalanx gentesque trucidat

410

Innumeras, praedamque facit rerumque virumque!

Sed nihil est, possit quod vel reparare Canalis,

Praefectus Venetae classis, dubitare vel ullus,

Possibile an fuerit talis confundere terras.

Hic captivantur turbae, iuvenesque senesque,

415

Cum patribus pueri, crebra cum matre puellae,

Cum dominis servi, capto nec parcitur ulli:

Vt solet in gregibus, venit cum turba luporum

In stabulum, iugulatque pecus, grex territus audet

Nil praeter gemitum, solisque ululatibus instat.

420

Hic taceo. Vt rediit vigor in praecordia fortis

Foemineis animis, mulierque accensa furore

Ausa fuit multas comites perducere secum,

Atque animare, velint potius succumbere fatis

Quam gladiis cessisse suis, et perdere Turcos,

425

Sacrificent quos thura Iovi. Plaerique secuti

Hanc quandoque viri, primo tenuere recessu

Quandam in proclivo turrim. Sed perditur igni

Illa gravi, et mulier cedit populusque virilis.

Hinc abiit, ut solitus fuerat Mahomettus ab urbe

430

Quamcumque ante habuit victor, custode relicto,

Praesidioque urbis tutandae, et praeside misso,

Qui ius dicat eis qui Calcidis antra tenebunt

Quique colent urbem, quavis regione relati.

Hinc rediit ad Thraces signis victricibus, ausus

435

Se iactare orbem domiturum, quando libebit,

Cum neque classis ei Veneta nec quidquid ab urbe

Obstiterit. Sic fata etiam promittere visa.

Interea sua classis, erat quae maior eorum

Classibus antiqui quas saepe volumine cantant

440

Immensas, Cretam cogit metuisse trementem

Phoeacasque domos, Cyprumque Rhodumque; putabat

Insula quaeque sibi, pelago sita forte propinquo

Aegaeo Ionioque sinu, sua fata parari,

Excidiumque dari Turcorum fortibus armis.

445

In medio nam classis erat contermina ponto,

Diversisque locis, varioque in littore, posset

Quae facile hunc illumque locum immeditata subire.

"Sed satis est" inquit Mahomettus "Vicimus: in re

Nolo rates dubia variis mandare ministris.

450

Insueti pelago Turci. Mihi multa necesse est

Commisisse aliis, quorum usus classica tractat

Finibus ex aliis, ceu sunt quandoque Latini

Et Graeci, quorum tandem confidere menti

Mi grave fit. Libet ergo domi componere classem,

455

Atque anno hoc potius toto nihil inde referri,

Quam si perdantur mea classica et arma ferantur

Infausta, ut delator opem det Marte Latinis

Felicem, et recreet quos nunc oppressimus ense".

Interea in Persas summa cum laude Casanes

460

Sceptra manu cepit, Persarum rege perempto.

Huic coniunx Cholcensis erat, sata rege parente,

Quem quondam, Cholcis Mahomettus Marte subactis,

Eripuit fatisque dedit. Persuasit Osoni

Ergo uxor, Cholcense decus, Trapesuntia regna

465

Deberi sibi iure patris. Vir, coniugis ira

Et lachrymis motus, nec non quia credidit armis

Vincere posse suis Mahomettum; poscit ab ipso

Tum Cholcense solum, tum quidquid traxit ab illo

In praedamque tulit. Repetuntur millia multa

470

Nummorum, ni malit equos atque arma Casanis

In Turcos sentire, animis audacibus acta.

Quin etiam Venetos adeunt, quos misit Osones,

Docti oratores, moneant quos quanta Casanis

Ira sit in Turcos; quid sit facturus in illos

475

Persarum rex magnus equis nummisque virisque;

Auxilio tantum Veneti sint, atque favorem

Cum nummis praestent ad tanta pericla Casanis,

Euxinum ut mittant naves, longasque triremis

Ad Pontum Lyciosque sinus, quas multa farina,

480

Quas oneret rerum non copia parva novarum,

Est opus iis quibus ore frui, qui castra sequuntur.

Nam tellure vehi vel equo vel saepe chamellis

Haec, nec iter patitur longum, nec copia rerum

Multa ferendarum. Veneti assensere, iubentque

485

Armari quandoque trabes, segetesque referri

In Capadocenosque sinus, littusque propinquum

Quod iacet in Lycia, Aiacis quod dicitur olim,

Hic quoniam est Aiax divinis praeditus armis,

Si verum scripsere patres, cum perdita Troia

490

Prisca fuit, Lyciique novos statuere tumultus.

Ergo parat bellum magno fervore Casanes,

A Venetis etiam persuasus perdere Turcos;

Non quia non teneant Veneti non esse Casanem

Affectum Hadriacis, qui Christi iussibus instant,

495

Atque huius praecepta tenent; ille alterius stat

In sectae studiis, veroque recedit ab omni;

Sed quia vincatur modo, quisquis vicerit hostem,

Ille fovendus eat, donec res tanta peracta est.

At Mahomettus iners non est, nec perdere frustra

500

Tempus avet, nec stare domi, dum forte Casanes

Adveniat Thracas, Persas prior ipse frementes

Audet adire; Asiae finesque refertur ad altae,

Castraque ducit equis non tantum clara, sed ipso

Cum peditum numero, qualem non struxerat ante

505

Vllus adhuc regum. Numerus vix creditur ulli.

Sunt qui permixtos peditesque equitesque putarint

Tot simul esse viros, ut nullis ante diebus

Viderit ipse suos Mahomettus tot simul esse

In campis structos armis et corpore forti.

510

Sunt peditum dicant qui millia forte tricenta,

At sexcenta equitum, qui plura fuisse reportent,

Qui numerum minuant. Tamen ut sit cumque velit quis,

Hic numerus certe (prohibet quem quisque fuisse

Tam grandem) est Asiae tandem pervectus ad altae

515

Regna domosque ducis magno fervore Casanis,

Hoc animo, ut qua sit tutus magis arce, petatur

Haec bello, certentque ipsum confundere Turci.

Hic ut equos audit Parthos et castra movere,

Obvius it multo numero maiore, putatque

520

Indubitata sibi iam parta trophaea futura,

Sive triumphantem rediturum Marte Casanem;

Hoc animo et Persae subeunt haec castra frementes

In Parthos, cupiuntque Phrygas committere praedae.

Sic res humanas faciunt ludibria fata

525

Esse secuturis, qui, qua sint mente, videbunt

Huius ope illiusque manu sine vindice gestae.

At deus humanas qui summo e culmine gentes

Prospicit, haec ridet, quae regum turba paravit

Saepe gerenda sibi, cum nil ratione sequantur,

530

Si sperantve timentve aliquid; turbata vagatur

Namque hominis mens, vera putans quae vera putavit,

Quaeve cupit, quaeve ipsa dolet. Sunt sydera tandem,

Quae, nisi cum virtute aliquis pietateque cernat,

Singula conducunt res vera laude gerendas.

535

Ergo viris praestat non haec, non illa putare

Esse sibi temptanda manu, violare nec ullum,

Nec mactare aliquem, sed mentis honore superni

Cuncta Iovis praecepta sequi, nec Marte parare

Quae possunt pacis fieri candore beatae.

540

Mens etenim sibi sana deum puerosque deorum

Conciliat, nullumque potest discrimen obire.

Qui furit in socios, qui quaerit perdere Marte

Finitimos, pacemque odit, violatque quietem,

Et regni est avidus, cupidus, sine fine peculii,

545

Ille deum ultorem tandem parat, et sibi quaerit

Post inimicicias cum sedicione cruenta

Vulnera mille, miser, non uno immitia cultro.

Quam melius fuerat tibi non temptare, Casanes,

Bella tua in Parthos, nec te censere futurum

550

Victorem, quoniam numero maiore teneres

Arma virosque manu, cum iusti causa pericli

Grata sit et Superis, et terrae regibus omnis!

Quid Cholcense solum repetebas coniugis, aut quid

Poscebas regnum proprium reditusque referri

555

Sublatos olim? Quid coniugis arte fremebas?

Haec tibi culta fides, quae Parthis de Mahometti

Legibus est. Venetos subiisti ut multa ministrent,

Quis sine non poteras castris persistere motis:

Non quia Christisequas vel ames, vel amare puteris,

560

Iis quibus est aliquid verae rationis in armis.

Turcus es ipse simul, fidei si cernimus arma,

Et Mahomettanus, vel nostris hoc magis hostis

Christicolis, quod habes vel Solis signa nitentis,

Quae sequeris quaeque ipse colis, vel nonnihil audes

565

Esse tibi sacrum dixisse et lege colendum,

Quod ridere queat cuiusvis legis alumnus.

Sed quia nunc confert socios tibi quaerere fortes

Hadriacos, simulas fictum maledictus amorem;

Quod si forte manus tua Parthos vinceret, et res

570

Sterneret Europae quas perquisivit Amyras,

Et facile id factu fieret, simul ipse Latinos

Et simul omne solum Christi, quod deditur armis,

Oppressisse velis, summumque parasse triumphum.

Sed dum multa paras equitum peditumque, Casanes,

575

Millia, et occurris Mahometto multa ferenti

In praedam, quae parta tibi sunt moenia quondam,

Ipse loco sistit valido valloque tuetur

Castra sua, imparibusque viris numeroque suorum

Cuncta videns, nolitque manus cum milite tanto

580

Conseruisse, potest si se et sua cuncta tueri.

Ille ardens instat nescitque quiesse Casanes,

Donec castra premat Mahometti, et singula ferro

Perdat inexcusso, ceu fert violentia regis.

Cerne quid intersit, quid fatum invenerit ipsum.

585

Millia plura virum pugna numerabat Osones;

Sed pilulas glandesque graves cum sulphure missas,

Seu lapides ignique levi bombarda rotabat,

Qualis structa sinu Persarum non fuit unquam,

Viderat et nullus. Nec equi sine tanta pavore

590

Sensuri fuerant, qui non fuit ullus in illis

Audierit qui tanta alias tormenta boare.

Obsessum ergo putat Mahomettum fortis Osones

Cum premere; ipse autem dum se Mahomettus ab armis

Tutari illius quaerit, statuitque minaci

595

Opposuisse manus, pilulas glandesque gravesque

Bombardas emittit ea, qua parte feruntur

Praecipites magis, acer equus validusque Casanis

Et sociorum omnes effraeni in bella coacti.

Inde fit ut strepitu flamarum ignisque rotati

600

Commotus sit creber equus, validique recedant

Persarum sine mente duces, nec fraena tenere,

Lora nec in tremulis possint componere collis.

Diffugiunt, sequiturque fugam Mahomettus et affert

Inde trophaea sequax. Sed tandem in montibus altis

605

Tum Persae latuere duces, tum turba sequentum.

Moenia nam campos sunt Persis rara per omnis,

Talia ni fuerint, quae perdere non queat ullus

Tempore ni adiecto, numeroque animisque virorum.

At Turcis aequor qua parte est nulla solutis

610

Vrbs patet, et servit qua sunt magalia parte

Plurima, qua fluvii prohibent non castra moveri,

Hic ubi dimisso Turcus custode iubebat,

Imperioque suo Persas parere docebat.

Heu miseras belli sortes, summisque negatum

615

Stare diu, et Martis dubiam sine lite quietem,

Vt merito ancipites cursus fortuna pararit,

Bellorum exitiis in re quam plurima parva

Regna iacent! Vna quam multa pericula luce

Arma ferunt, castrisque nequit stabilita teneri

620

Vlla manus, fidumve aliquid sine labe putari!

En Xerxis magnos habitus, primordia belli!

Ante illum non visa viris tamen inclyta classis:

Parva licet clari comitata Themistoclis arte

Et Persas superavit eos, qui bella gerebant,

625

Et Xerxem vertisse humeros sine luce coegit.

Annibalis vero quam formidabile bellum

Esset in Italia, non est qui nesciat. Vrbem

Obsedit Romam. Sed Scipio civis et unus

Ingenio hunc parvaque manu succumbere fecit.

630

Quid memorem multos, quorum vis magna manusque

Impetuosa nimis? Sed vires perdidit acres

Mens hominis qui cuncta sciat cum tempore nosse.

Continuo Vlachi, Romana colonia quondam,

In Scythico composta gelu, coniungere certant

635

Foedera cum populis Hunnis et Pannone rege.

Sed nondum iecere fidem, coepere pacisci

Foedere de aedendo, cum Turcus misit Amyras

Bellogradi temptare locum, quod et impiger olim

Aggressus, cum nondum caetera cuncta peregit.

640

Hic nihil efficitur, quia sunt in culmine montis

Moenia Bellogradi, summoque cacumine missa;

Non humeros tantum, non verticis antra tuentur,

Sed caput atque pedes, peregrino effecta labore,

Atque Quirinali quondam de gente relata,

645

Vt sua fama refert. Stat gens inimica quietis

Bellogradi custos, vigilat noctesque diesque,

Thesaurus quasi sit fontisque et nominis Hystri.

Hic ubi nil fieret, propter (mirabile dictu)

Fundamenta loci, tendentia moenia ad astra,

650

Inreparabilibus quae sunt servata ministris

Arte loci, Martisque manu, quia solus ubi vir

Haud metuit centum, nec eum pavor ullus ab arce

Praevaricat solida, non est pugnare necesse,

Nec sperare aliquid vinci bellacibus armis.

655

Ne tamen et segnis iaceat Mahomettus et excors,

In Venetos rursus temptat descendere casus;

Nec tamen illorum quicquam deposcere regni

Vel simulet, vel sit talis mens aemula regis

Primorum regum, referunt quos carmina ad astra;

660

Sed quae sola olim Greacorum membra fuerunt

Atque Phrygum. Epyri regio nam tota fuisse

Dicitur Aeacidae Pyrrhi, quem debet ubique

Marte sequi infesto Mahomettus, quando fuit qui

Occidit Priamum. Successit at Hectoris illo

665

Patre Helenus quandoque satus, cui contigit uxor

Andromache, genitrix pueri Astianactis, et alti

Hectoris eximie coniunx dilecta marito.

Iure igitur quo Graeca cupit sibi subdere quidquid

Sceptra habuere olim, vel quae Troiana propago

670

Pertinet ad generisque sui sobolemque suorum,

Epyri deposcit opes, Scutarimque (vocavit

Vt nova plebs arcem sublimi in vertice montis

Compositam) quaerit bello confundere saevo.

Hic Epidaurus apex olim sua sacra tenebat,

675

Atque satum Phoebo medicum sub lege colebat

Relligionis eum, medica qui scripsit ab arte

Primus, et ante alios medicator vulneris exit.

Hic locus est solis habitandus nubibus, atque

Alitibus cernendus eis qui sydera certant

680

Vel transgressa polum, vel transgressura videre.

In radice tamen montis Boiana refertur

In mare praecipitans (nova sic vox fluminis huius)

Quod mare velivolum certat sine littore adire

Vt pelagus dicas, montis non esse fluentum.

685

Sed ne cuncta suo Mahomettus fervere ductu

Efficiat (nam saepe decet non omnia reges

Castra sequi) his castris, Scutarim quae mittere magna

Decrevit quandoque manu, praefecit habendum

Induperatorem, quem duceret omnia recte

690

Facturum, et studio mirando electa daturum.

Mittitur alter homo, quam qui felicibus armis

Vsus erat Mahomettus. In hoc sententia regem

Decepit nova: victor erat, si forte fuisset

Hic praesens, ubi castra alio non integra ductu

695

Dissensere animis, nec eadem miles ubique

Mente fuit, fatis etiam non aequa daturis

Praemia, quae dederant regi, et quae forte dedissent.

Hic ego commissas fluvio quandoque triremis

Hadriacas taceo, quae dum succurrere certant

700

Obsessis ea in arce viris, pontoque feruntur

A Venetis, flumenque adeunt, vicisseque credunt

Turcorum sine Marte ducem, qui cuncta putabat

Obsidione sibi iam facta flectere collum,

Imminet a tergo quidquid discriminis, instant

705

Quaeve pericla oculis non cernunt undique caecis.

Namque ubi dux audivit eas venisse triremis,

Obsessisque animum rediisse: "En" inquit "habebo

Cum trabibus quae cuncta ferunt". Statuitque cathaenas

Conserere adiectas, ubi parvo milite distat

710

Agger is ex illo. Sunt saxa propinqua, pererrat

In quibus hic fluvius strictoque reconditur alveo.

Iamque cathaenatis trabibus conclusa fuissent

Corpora longa, quibus Venetorum multa sedebat

Nobilitas latura animos in funera Martis

715

Obsessisque fidem, multo discrimine misso,

Ni fugitivus eos monuisset sistere nusquam,

Sed subito rediisse viros, qui classis habebant

Imperium a Venetis. Sic solus transfuga, rerum

Tantarum adiutor, classem a discrimine tutam

720

Reddidit. Illa autem vidit quando arte cathaenas

Astringi, vix terga dedit, vix viva redivit

Immunisque suis; Turcorum taela frementum

Est experta etiam, qui, summo ex aggere, ferro

Instabant, ubi saxa truci iunguntur in antro,

725

Et periere aliqui in Venetis qui transtra tenebant,

Atque aliqui ex Turcis qui classem praeendere certant.

Sed nec ob hoc desistit iners dux velle potiri

Hac Scutari; dura namque obsidione teneri

Quod putat, esse sibi tradendum cernit et audet.

730

Iamque propinqua dies fuerat qua flectere collum

Hic Epidaurus apex statuebat, deficiente

Corporibusque cybo populorum undaque recenti.

Heroas nam saeva fames domat atque subire

Vincla duces cogit, regesque e culmine verti

735

In praeceps, nullosque suo consistere regno.

Noluit at Superum rector sine rege triumphum

Esse ducis parvi, qualem non amplius alter

Viderat in solio regum, si capta fuisset

Arx haec, unde aditus vicina ad littora semper,

740

Illyricosque sinus, portusque sinusque Liburnos.

Ad Venetosque lares sine multo Marte fuisset

Quin etiam, et Turcus forsan Mahomettus adesset:

Haud erat hinc victor rediturus. Nam pater ut fert,

Si nati errarint, hos castigarier illis

745

Saepe satellitibus, qui sunt scelus omne secuti,

Dummodo discrucient natos; sed denique mortem

Non vult natorum, revocatque satellitis arma;

Sic Deus et nostros castigat saepe rebelles,

Et tamen, illorum si cernit fata, medetur.

750

Ergo subit Turcos stomachus, subiereque cunctos

Taedia, ducentes hac armamenta sub arce

Atque cybos sine fine, viros atque esse ministros

Bellorum, quos nulla queant dispendia fatis

Commisisse novis, non Martis proelia mille.

755

"Hinc igitur redeamus" ait sua turba "nec armis

Nec loca temptemus, nostris nocitura maniplis.

Nil struimus, frustraque dies consumimus omnes".

His dictis, veluti sic sydera cuncta parassent,

Vna abiere omnes: dux Turcus turbaque, et arcem

760

Dimisere situ pariter consistere duro.

Defuit haec tantum regi victoria Partho,

Defuit haec tantum, quoniam praesentia regis

Abfuit, atque ducem non sunt ea fata secuta,

Quae fuerant magno Mahomettum Martis honore,

765

Et quia cuncta deus moderatur numine certo.

Foedera at interea qui temptavere Scytharum

Finibus adiuti, Romana colonia quondam,

Vlachorum populi solo sub rege sedentes,

Danubii ad fines coguntur perdere terram

770

Quae Moncastra novo cepit de nomine nomen.

Namque simul Capham statuit Mahomettus adire,

Subdereque armipotens, Genuae ne quando iuventus

Cum Scythicis unita viris commixtaque Vlachis

Hunnorum possit cum rege nocere, gravesque

775

Aerumnas Turcis sine defensore parare.

Namque ubi certarent hinc Hunni, hinc turba Scytharum,

Hinc Genuae naves, Venetusque hinc inde senatus,

Inde Casanis equi, Vlachusque in bella tremendus,

Stare loco quis posset eis tot gentibus unus

780

Vndique turmatim nullo cum fine quietis?

Ast ut commodius possit summittere Capham

Et Vlachis nocuisse feris, sex mensibus aedit

Inducias Venetis. Quam callidus est Mahomettus,

Quamque ferox armis, quanta est prudentia regis

785

Invicti in strepitu bellorum, gratia quanta!

Armat et ipse tamen classem, quae terreat anceps

Hadriacos, qua parte ruat. Sic rectius illos

Inducias cupiisse videt, securus et ipse

Possit opus temptare suum. Nova classis habebat

790

Octingenta, refert ut veri nuncia fama,

Vela quidem, et (monstrum quod quis mirabile dicat!)

Christicolae pars maior erat. Nova praemia cunctos

Namque coegerunt nautas de qualibet orbis

Parte bonos, qua gente velis regioneve cretos.

795

Mirantur stupidi nautae, qui tanta videbant

Quanta prius nusquam videre, animisve putarunt

Posse salo fieri. Tremit omnis natio et omnis

Insula praecipue, magno commota tumultu.

Hinc pavet alta Chios, pavet hinc altissima Crete,

800

Hinc Corcyra tremit, tremit hinc spoliata Methone

Finibus ante suis, socia comitata Corone,

Hincque Cyprus riguit, Rhodus inde gelata pavore est.

Nemo videt quo classis eat, sibi littora quaeque

Excidium ducunt sine defensore parari.

805

Vox tamen una fuit, qua Turcus ubique fremebat

In Latios fines,Venetorum ad littora classis,

Quod petitura foret, quandoque haec Appula regna

Esse aditura, sinus et permensura Sicanos,

Inde Quirinalis ventura ad moenia terrae

810

Saepe ferebatur. Modo et hoc, modo et illud in ore

Multorum fuerat; sed nec durare putabat

Posse aliquis contra, nec taela instabat habere,

Possibile esse ratus nunquam sua tecta tueri

Classis ab adventu tantae, fremituque virorum,

815

Castra quibus nova facta refert sua fama repleri.

Dum timet omnis apex regum, dum quisque fremiscit,

Ille salum subiit Maurum, cui missa Propontis

Euxinusque relictus, ea cum classe petenti

Ad Tanaim rigidum, glacies cui frangitur alta,

820

Solibus aestivis compulsa; est Capha reperta

Ante aditum Tanais, Capha antiquissima, quondam

Quam coluere Scythae, servorum plena, lapillis

Inclyta quos vexit mercator fuscus ab Indis.

Heu praeceps quid agis discordia? Fratribus una

825

Capha fuit, cum recta olim et subiecta duobus

Finibus a Scythiae venientibus; hic ubi magnus

Rex Scythicis dat iura suis, ubi Sarmata in agris

Peltatus pharetraque gravi iaculoque vagatur

Cinctus utrimque levi. Duo fratres non dominati

830

Sunt Caphae, est Genuae quae subdita viribus amplae,

Sed quibus, ut mos est, composta suburbia parent;

Dissensere animis. Alius ferus occupat illa,

Quae alterius fuerant fratris. Qua re impiger ille

Iniuste affectus, simul et livore coactus

835

Fatifero, in fratrem coniurat, ad alta vocato

Moenia Turcorum Mahometto principe, Caphae

Moenia, et ingressus pariter dedit atque regressus.

Sed Mahomettus, erat qua mente infractus et audens,

Sit licet admissus Scythici livore rigoris

840

Atque odio immiti, partim tenet haec data ad urbis

Moenia dona sibi, partim cum milite, classe

Quem vehit, eximio disperso in littore, Capham

Occupat expugnatque manu, vincitque capitque,

Quo directus erat, cum classem ascendit ab urbe

845

Ante novae Romae, nunquam ut statuisset abire

Ni Capham superaret, eo compulsus amore,

Perderet ut Scythici tam clara suburbia regni,

Spemque illis adimat mercandi hic vel capiendi

Praemia, quae quondam positis cepere lapillis;

850

Hic, ubi servorum Scythiae tam copia grandis

Vendita semper erat, Tanaisque rigebat ab undis,

Qui piscis mercandus erat, praecioque vehendus;

Iamque capit Capham classis, quam maxima sola

Terruerat facie, quam miles fortis et audax,

855

Conveniens armis infracto corpore saevis,

Non est passus opem sibi quaerere, nec dare terga

Pressa fugae. Hic prohibet nullos potuisse periclis

Opposuisse manus, instar torrentis ab alto

Monte ruens, qui saxa trahat pecus et simul agros

860

Littus ad usque sali rapit et sata laeta colonis.

Qui ingreditur Capham, Mahometto principe primo

Invasore urbis, cum proscriptore Scytharum

Delatore sui fratris, quem maxima virtus

Regia non potuit non aspernata iubere

865

Occidi, exemplum reliquis, qui iniusta sequuntur

Prodigia in regnis, nulloque feruntur honore.

Regibus, o miseri, praecio qui vivitis, esse

Pergite magnanimis sceleris quandoque nefandi

Vel delatores vel murmura saeva ferentes,

870

Sive susurrones. Vestrum sit is auctor iniqui,

Proditor iniusti, cernatque quis instet ubique

Finis eis, qui tale solent discrimen adire,

Et patrant nefas, veluti rex Turcus in illum

Non fuit iniustus, licet eius moenia ductu

875

Noluerit vitioque gravi. Sed ne sceleraret

Haec habitanda suis, caedi commiserat illum.

Ipse autem insedit platea diademate cinctus

In media frontem, iussitque ibi cuncta patere

Quae eripuit praeda miles quicumque suorum,

880

Sive ducum fuerat socius, seu regis alumnus.

"Ferte huc omne aurum" dixit "quod surripuistis

Ex domibus Caphae, quacumque ex parte relatum,

Aurea vasa simul, nummosque, ipsumque metallum

Qualicumque modo". Quod cum fuit alta relatum

885

In loca, quae statuit plateae confinia magnae,

Vtribus imponi iussit sex millibus; inde

In classem cum lege vehi, ne deficiat res

Vel minima ex auro, capitis nisi poena lautur.

Inde vehi iussit praeda quoscumque lapillos

890

Surripuere nova. Tam copia magna relata est,

Vt qui parva ferunt, verisque minora putarint,

In Venetis Genuaeque locis cunctisque Latinis,

Quin etiam in Gallis regionibus atque Britannis

Nec tantos una positos superesse lapillos,

895

Nec praecii tanti. Res magna est certe, minorem

Sed factura fidem, quam si sit lumine certo

Visa; quibus sed visa fuit, sit denique maior.

Tum populum afferri iussit, iuvenesque senesque,

Et pueros pariter, simul hac aetate puellas,

900

Cum patribus matres, dominos quoque turba sequuntur

Servilis, quam praeda dedit violentibus armis

Militibus subiisse iugum. Secernit ab illis

Quos visum est pueros et quas speciosa puellas

Ornavit quandoque Venus, numeroque minore,

905

Vt referunt, sexcenta iubet sibi corpora tradi.

Non quia committat Mahomettus corpora magnus

Cuncta libidinibus, quia sed de munere praedae

Quaerit honorari, ne vel violentia turbae,

Vel miles victor cogat confundere praedam,

910

Et pariter vitium cum re componere parta.

Inde iubet capita alta virum primosque domorum

Patronos Caphae, ne rursus perdere temptent

Acquisita sibi, longas subiisse triremis,

Atque vehi ad Thraces. Libertas traditur autem

915

Tum reliquis populis, qui concoluere vetustam

Ante diu Capham. Tum praeses traditur ipsis

Caphigenis, qui cuncta regat cum milite Turco,

Iusticiaeque sciat moderari singula habenis,

Corrigere et sontes, insontes atque tueri;

920

Qui Scythicis caveat, ne quid violentius armis

Hic fiat, quod obesse queat. Quae praeda fuerunt

Caetera, vasa suis argentea et arte tapetes

Forte laboratos quaeque affert magna supellex

Divitis eximii, concessit semper habenda

925

Militibus, classisque suae nautisque humilique

Remigio, et reliquis qui praedam Marte tulerunt.

Ipse autem Mahomettus adit quo munere classem

Constituit validam, ferturque per hostia magni

Danubii, ut Vlachis noceat, primoque recessu

930

Improvisa capit quae Vlachis cuncta fuerunt

Danubii ante fores. Nec enim sine sorte favente

Haec sibi facta videt, quod et hostis fortis iniqua

Mente velit cessisse loco, nec in arma referri.

Coniurarat enim Vlachus, quod diximus ante,

935

In Turcos, ubi tanta audit sibi bella parari,

Classeque cum tanta Mahomettum huc vertere gressus.

Nonne videt quae multa sibi portenta parantur?

Nonne audit strepitus bellorum et classica tanta?

Quid facit ergo miser? Moncastri moenia terrae

940

Aequat et idem omnem populum iubet alta referri

Ad iuga montanosque apices cum re pecus omne,

Cum patribus pueros, timida cum matre puellas,

Ne, si forte urbem capiat Mahomettus, ab illa

In reliquas aditusque illi pateatque recessus

945

Vt sibi cumque libet. Quid enim violentia regis

Non valeat tanti populis promittere cunctis

De se deque suis bello et victricibus armis?

Hic Vlachi trepidare animis, qui saepe minaci

Ante fuere manu. Nec enim sine milite Vlachus

950

Princeps esse potest, puer educatus ab ipso

Principio generis bellis taelisque gerendis.

Nunc ubi tam magnas, Mahometti munere, gentes

Prosterni videre, pavent, nec sistere possunt

Arma loco, trepidantque viri fortesque tremiscunt.

955

Vt si quando ferox tygris, quae, Gange relicto,

Omne pecus iugulabat, iners praesente leone

Marmarico efficitur, nec habet quo vertere terga

Possit inops; sic Vlachus erat qui miles in armis

Fortis inexcussis, et qui quandoque minari

960

Haud veritus Turco est; ubi nunc tot regna subacta

Esse videt dextra Mahometti, corde pavescit,

Horrescitque tremens, nec quo se vertat habetur.

Iam prope tempus erat glacies quo astricta rigeret

Flumine Danubii. Nam vera est fama, nivalem

965

Hic glaciem aestivo fieri prope tempore et altas

Diriguisse undas, ut in has et plaustra ferantur,

Et transire equites possint, qua navibus olim

Esset iter, qua parte vehi ratis alta solebat.

Ergo recedendum Mahomettus duxit et undis

970

Cedendum gravibus; dehinc expectanda tepentis

Tempora vel veris, vel quae fervoribus usta

Esse solent Phoebi, quibus haec aut illa sequatur,

Quae meliora putet rebus conferre gerendis,

Quas animus fert posse manu committere forti.

975

Territat interea non Vlachos denique solos,

Non Scythiae fines, Charamannum non simul ipsum

Sarmaticis qui praeest populis rex magnus, ab axe

Sit licet hoc distans per aperta silentia harenae,

Aegypti quae pressa iacent in faucibus altae;

980

Sed simul usque Chion, simul illos, stant quibus urbes

In medioque domus ponto. De finibus horum

Quot fugere viri! Quot cum re cuncta tulerunt

Quae sua sunt ratibus! Vidi ipse Anconis, in urbem

Cretensis venisse viros, sua quaeque tulisse

985

Cum pueris totaque domo. Sensi esse vagatam

Hanc famam, fugisse Chio cum navibus altis

Corpora multa virum. Fines liquere Methonae,

Atque Coroneos multi; Corcyra tremiscit,

Indeque turba fugit. Metuit sibi quisque tenet qui

990

Quid valeat Turcos, quo sit Mahomettus amore,

Qua virtute sequax laudis, quae sydera recta

Trascendat cervice polum, et se terminet astris.

Heu quam mentiri vellem, Mahometton et esse

Ignarum segnemque virum, quem nulla foverent

995

Sydera! Sed fatis agitur qui viribus ardet

Conseruisse manus nostris. Discordia sed si

Omnis abesset, eique nullum numen adesset

Fatorum! Nunc cuncta favent, quia nemo Latinus,

Nemo obstat Gallus, Cymbrosque Hunnosque sopore

1000

Esse videt stupidos, nova semper in arma paratur.

Namque aestate vident quae classis tanta futura

Sic factura suo strepitu, nautisque paratis

Militiaque gravi. Nemo est qui sistere ponto

Securus sine felle sciat, sic cuncta pavescunt.

1005

Praecipue in Graecis quae constant finibus, et quae

Graiorum fuerant quondam, Diomedis in usum

Vel conversa, solent Calabri quot saepe docere;

At qui sub Venetis sperant se posse tueri,

Horrescuntque nimis, postquam vi et Marte Caphareus

1010

Concidit, arce situs summa, nimbosus et exlex.

Sed via certa patet Mahometti protinus armis

Sese opponendi: si sit concordia parta

Inter Christisequas. Id si fit, non metuendus

Ille erit. Eripiet Christus viresque animumque

1015

Illius ducibus, nec declinabit in horum

Exitium qui sunt Mariae natoque dicati.

At fama hac prima quondam Babylonis amicus

Rex fieri cupiit Mahometti, et bella timere

Coepit, et invicti magnos metuisse tumultus.

1020

Nam Sultanus, erat qui constantissimus olim,

Et nullum metuebat, ei dat munera saepe

Maxima, quae praecio veniant non parta minore.

Quod vel amiciciae studio ceu nunc simulatur,

Vel potius fiat trepido cum pectore, constat

1025

Esse metu factum. Fama est et bella parari

Non audita alias dextra ducenda Casanis;

Et classem Veneti statuunt et classica patres

Infinita senes. Metuit non illa, vel illa

Phryx Mahomettus: obest nihil hactenus huius honori.

1030

Multa suis calcat pedibus; violentius illos

Opprimit immitis, quos viderit esse rebelles;

Mitior illorum est qui se flexere saluti,

Quamquam qui est animo quo debet, fata subire

Debet malle, iugum perferre et vivere semper.

1035

Haec ego de magni Mahometti viribus ample

Prosequor, ut videant qui Christi iussa sequuntur,

Virgine matre sati, debent qui, saepe flagellis

Percussi his, animo resipiscere et alta tueri

Signa crucis. Nec sit discordia saepe nociva

1040

Atque gravis populis et regibus insidiosa,

Quae nec parcit eis, quorum discrimine crescit,

Nec tutatur eos, qui dissensere, putantes

Sedicione nova domuisse hostilia quaeque.

Haec tamen una solet, veluti levis urere flama

1045

In stipulas demissa, domos, quae forte propinquae,

Velocique aditu se ad summa cacumina ferre.

Haec ego, ne quisquam discors cum fratribus esse

Facturum meliora putet se forte potentum.

Namque ubi discordes duo sunt, vel corpora plura,

1050

Inter seque animis iam dissensere malignis,

Fortior est aliquis medius, qui singula vertit

In praedam, domat atque duos, vel corpora plura;

Vt duo si milvi praedam rapuere ferendam,

Nec simul esse valent, venit alto e culmine caeli

1055

Ales missa Iovis, rapit haec ea cuncta duorum

Quae fuerant rostris surrepta, et pascitur illa,

Seu leporis capreaeve forent nova membra remissae.

Discordes animis cum sedicione, tumultus

Quos novus oppressit, semper peioribus usi

1060

Auspiciis, meliora sinunt torpescere, semper

Bella parant, nec bella sciunt committere fatis;

Sed velut insani faciunt, dum bella sequantur,

Armaque dira manu teneant, caedantur et ipsi,

Haud dubitant fatis succumbere saepe nefandis.

1065

Sunt ubi discordes animi, nec gratia rerum

Vlla gerendarum superest, nec cultus honesti,

Nec pietatis honos. Sed habent, civilibus usi

Vulneribus, quo Marte queant confundere cunctos;

Factio tunc agitat mentes insana rebelles,

1070

Atque cruentatis manibus nunc caedere turbas,

Nunc quaerit mactare duces, et regna cremare

Fatiferis flamis et culmina summa domorum

Aequare hinc quandoque solo, et quandoque rigore

Ignis inexcussi matri committere terrae.

1075

O mentes hominum varias, o corda maligna,

Et genus infandum populorum, quos gravis armat

Sedicio in fratres, patri nec parcit honesto,

Nec generi et proavis, nec successoribus ipsis!

Namque quod est patrium, vel quod quicumque labores

1080

Quaesivere sibi, subitis confunditur armis,

Et sceleratorum lituis dirisque sagiptis,

Mittitur in praeceps, nec vitae parcitur ulli;

Tanta sitis rabidusque furor movet usque cruorem,

Quo sudare agros cogitque calescere terram.

1085

Hinc nihil est quod iure suum quis dicere possit,

Multarumque avidi rerum dimittere multas

Coguntur, nullumque sibi sperare pudorem.

Tunc aliquis quem nemo alius pellitve movetve,

Sedicione nova, cui nulla domestica cura est,

1090

Eripit e medio quidquid cumulabat avarus,

Flagrabatve animis extinguere, perdere, flamis

Vrere, cum nulli parcebat iniquus amico;

Ceu nunc Turcus ovat spoliis orientis, et instat

In reliquos Christi sola sub voce fideles,

1095

Non animo, non mente pia. Namque ille Redemptor

Humani generis metuit nec taela, nec hostes,

Nec necis acre genus; sed per discrimina multa

Invidus haud usquam cupidusve animove rebellis

A virtute sacra, concordi pace ligavit

1100

Saepe suos, statuitque illos concordibus esse

Ingeniis, si regna poli, si munera vellent

Denique digna suis sortiri iusta periclis.

Ergo vir ille, omnes cuius venerantur in orbe

Nomen inextinctum prope cum videt esse parata

1105

Fata sibi, natos mira pietate vocavit

Bis decies quinos: "Resque" inquit "lege relicta,

Vt cuicumque sua est, minima est, nec sufficit ulli

Singula natorum, si per se vivere quaerunt

Corpora; si uniti sunt omnes, res mea magna est".

1110

His dictis, totidem, quas struxerat ante, sagiptas,

Quot fuerant nati numero capit, atque ait illi:

"Qui maior fuerat natu et qui fortior esse

Iure putandus erat, fascem dirumpe ligatum

Si potes hunc". Dextra cum nititur atque sinistra

1115

Frangere, non valuit. Veniunt huc denique fratres,

Quisque patris iussu, iacula illa ligata nequivit

Rumpere, tam fortis fuerat coniunctio fascis.

Spicula tunc disiuncta iubet pater, atque minorem

Natorum natu, si possit singula parva

1120

Rumpere taela manu; puer ille et debile corpus

Singula confregit. "Sic vos" ait "ergo, putate

Esse remittendos animos in vincla frementes,

Si quis erit vestrum reliquis qui fratribus esse

Coniunctus nolit. Si vestra est turba ligata,

1125

Bis decies quinos poterit quis subdere fratres?

At si seiuncti, nunc haec, nunc illa petetis

Diversis studiis, varioque hinc inde furore,

Quisque minor vobis vos, disiunctissima tamquam

Taela, manu minima franget, nullusque timebit".

1130

Quam bene consuluit pueris, concordibus esse

Mentibus! Hoc pariter Romanis duco Quirinum

Consuluisse suis; quod si servasset in urbe

Quilibet antiqua, nunquam stupefacta ruisset.

Hoc Latium duco cunctis suadere parentem

1135

Principibus, Christumque suis mandare tonantem

Christicolis, ut pace velint cum fratribus alma

Iungere se, et iuncti nunquam dissolvere vincla,

Quos nequeat totus iunctos confundere mundus.

Discordes autem rex solus perdit Amyras

1140

Hactenus, et maiora audet, si nemo resistit,

Vt debet quicumque Iovis permissa secutus

Sponte nequit cessisse duci, qui tam grave calcat.

Pone etiam, ut nostrae sit sectae et Christicolarum

In numero. At cunctas Mahomettus vincere terras

1145

Belliger infractus velit, et se dicere regem

Caesare maiorem, cuiquam nec parcat amico.

Nonne etiam in nostram debetis bella parare

Pone etiam sectam si Christi iura sequatur,

Concordes Latii, Gallique, acresque Britanni

1150

Theutonici atque Hunni, Vlachi, fortesque Rhutheni,

Hispani et Celtas decoras qui fortis Hyberos,

Et quicumque alius nomen praeponis Ihesu,

Quod bene conducat rebusque intendat agendis?

At vos discordes, de vobis iure querelas

1155

Spargite. Namque hostis qui vult vel solus haberi

Orbis apex, qui fronte gerat diadema superbum,

Si pugnat, si castra movet, si perdere ferro

Hos cupit atque illos, sibi quos non dedere cernit,

Quid facit indignum quod non ferus Annibal ante,

1160

Quod Perses, Pyrrhusve minus, satus atque Philippo?

Ninus idem incoepit, bellisque subdidit urbes

Finitimas primus. Tamen hunc sua gloria confert

Cum reliquis, praefertque illis quos nomen ad astra

Extulit eximium. Persarum maximus ille

1165

Cyrus idem optabat; Caesar sibi subdidit orbem

Finitimum Oceano. Nemo est rex ullus ubivis,

Cui satis esse queat quod habet, sibi forte relictum

A proavis, quodve ipse suo persaepe labore

Obtinuit; maiora cupit, melioraque semper.

1170

Prospice quanta Gothi, quam dura pericula Galli

Temptarint, quot saepe Itali discrimina passi;

Amphitrioniades quo Gadibus arma furore

Intulit, Hispanum qua mente est ausus adire

Geryonem, Lybici vel poma referre draconis!

1175

Est iniusta igitur contra hostem facta querela,

Quaerere si cupiat meliora et plura repertis;

De se ipso ille quidem, quicumque est, iure queratur

Materiam qui forte dedit formamque modumque

Pugnandi, et bello victricia signa ferendi.

1180

Vt nos Christicolae, nostri qui iussa tonantis

Interdum sola voce affirmamus et ore,

Menteque nequaquam: quos cum discordia fervens

Assidue cruciet, Mahometto tradimus acre

Ingenium et vires, iter atque ostendimus, in quo

1185

Si pergit gradiens, potiatur saepe triumphis;

Nec nos mirari deceat si vincit et audet

Plura animo captare gravi, nec parcere nostris.

Nam si concordes populi quandoque fuissent

Christisequae et reges superis fautoribus iissent

1190

Qua possent persaepe via, quam grandia bellis

Efficerent, quantosque duces quandoque reservent

Captivos, vinclisque darent cum rege clientes!

Nam faciat quantos usus concordia, quales

Producat fructus, nemo est qui nesciat. Instar

1195

Solis cuncta novi per agros recreatque fovetque;

Caelitus est tamquam ros, quod spargatur in herbas,

Cum canis aestivos soles rabiosa reformat.

Sunt ubi concordes animi, pax et deus illic

Laudibus aspirant miris, segetesque virescunt,

1200

Vt quandoque solo nulla obsistente pruina.

Sic ubi concordes vivunt, concordia laetos

Pascit agros, nullusque domi cum milite vivit,

Factio nulla animos subit intestina cruentos,

Consilioque omnis populus perducitur uno,

1205

Dissidet haud quisquam. Qui maior surgit in illis,

Hic pater est, natosque sinu fovet usque benigno.

Sunt reliqui fratres, paribus quos fata dederunt

Sortibus; et si quis minor est, ceu natus habetur.

Musica sunt tamquam, quibus est concordia, reddit

1210

Quae modulos suaves et consona singula pulsu

Mellifluo; cordisque manu cum lege remotis,

Non omnes cordae vocem misere tonantem,

Non omnes humilem, raucam non quaeque resolvit.

Dissentire etenim quotiens haec visa fuissent,

1215

Seiunctosque dedisse sonos modulamine surdo,

Aut nimis intenso raucove, intenderet aures

Musica doctorum, fieretque novissimus error.

Ast tria cum coeunt, humilem vox illa superba

Admittit comitem, raucaeque ministrat honores

1220

Rite suos; tunc dulce melos concordia nutrit

Et creat harmonicos cantus modulosque repertos

Pythagorae studio, cantumque a sydere tractum.

Sic vel in urbe bona, cui sit res publica praeses,

Maiores minimos non dedignantur habere

1225

Saepe domi socios, quibus et res iure gerenda

Committi studiis variis, ut quemque iuvabit,

Rite queat. Nam cuncta simul non possumus omnes:

Sic mediis magni iungantur, ut ille vel ille

Vtilis est rebus, populus quas ducit agendas.

1230

Si minimus vero medio se praeferat et se

Aequalem cupiat magno, discordia praeceps

Incipit in mediis se civibus exagitare,

Et gladios dextra, flamasque referre sinistra.

Nam cito qui prudens fuerat, qui maximus alto

1235

Eloquio, ut concedat eis, quos vana frenaesis

Cogebat nulla vel cum ratione locutos

Velle quod optabant tantum, vel callidiore

Mente malos patriae nil compensare saluti,

Vt cedat stultis sapiens cogetur inique.

1240

Ergo ubi principibus nostris concordia crescet,

Regibus atque duces non se praeferre, nec ipsis

Audebunt ducibus populi, sed quisque putabit

Se praecii quanti merito sit iure putandus,

Deque salute suae patriae qui consulet, illum

1245

Quisque sequetur, erit tunc gloria nostra, latebit

Tunc hostis sine mente piger, nec castra, nec arma

Vlla movebit iners. Tunc nos victricia signa

Adversus Parthos, Persasque Scythasque severos

Et Babylonis equos, adversus singula regna

1250

Quae nobis obstare solent, referemus ab hoste,

Hactenus ut voluit sua quilibet arva tueri,

Neglexit socios. Nec providet, esse quid inde

Possit, ut illorum regnis vi et Marte subactis

Subiiciet sua quaeque, ulli nec parcet amico.

1255

Nam quis amicus ei qui solus in orbe vocari

Rex cupit? Hic tantum qui sese dedidit illi,

Sed nec amicus erit vero dicendus, amicus

Cuius erit dominus; dominus vult esse, nec ullo

Cum socio. Qui paret ei, non caeditur. At si

1260

Tantillum committat, opem non poscat amici,

Hostis is efficitur. Securus nemo quiescit,

Quamvis dediderit Mahometto seque suosque;

Praestat ei ergo mori, quam vivere et usque timere.

Hactenus est igitur Mahomettus laude ferendus

1265

Astra super, nummisque suis et milite multo,

Ingenioque sagax sollersque armisque tremendus;

Sed quem discordes populique ducesque beatum

Efficiunt, regesque aliis qui intendere curis

Forte audent; dextraque trahunt, repetuntque sinistra;

1270

Fortior ut fiat sine defensoribus ullis,

Vrbibus iis se sponte iugo flectentibus, in quas

Est saevire ausus. Quod, si discordia desit,

Quanta viris fuerit virtus, res ipsa docebit.

Constat enim merito quae praetereunda putavi,

1275

Nedum haec quae scripsi, verum et maiora per orbem

Effecisse ducem Marti Phoeboque tremendum,

Ni sua Christicolae cum defensoribus arma

Suscipiant, quae castra premant classesque nefandas,

Hactenus exitio nostro cladique paratas.

1280

Nam si cuncta velim meminisse trophaea, quibusque

Hic potitur persaepe suo sub Marte triumphis,

Deficiat me longa dies, velutique resurgens

Antaeus Libyca veniat redivivus harena.

Ante oculos Chios nobis sua damna recenset,

1285

Et narrat sine fine suae discrimina gentis,

Vtque coacta fuit Turco praestare tributum,

Et census augere feri sine milite quoquam;

Nec defensa domi Genuensibus acre paratis

Se defensores Mahonensis reddere terrae.

1290

Imo etiam Insubrium dux, qui tam maxima gessit

Vnus in Italia, licet hoc sine crimine posset

Haudquaquam misisse sciens, tamen inclyta Chii

Deservit Turco pugnante, armisque reliquit

Moenia fatiferis vastanda, ut praeda feratur

1295

Si libeat Parthis, fiatque miserrima caedes,

Quod iam signat opus. Mahomettus multa potest si

In Mahonense solum, quae sunt incendia belli

Vt causae hinc veniant classi castrisque parandis,

Quae rapiant quandoque Chium, cui vincula collo

1300

Adiiciant, flectantque viros in cuncta probatos!

Iamque minatur eis, rerum simulator avarus,

Dissimulator item. Sed ni sua taela pararint,

Qui debent haec iura fero sub Marte tueri,

Insubrium dux atque ferox fortisque iuventus

1305

Quam Genuae tribuere domus, certe impiger una

Nocte premet Chion, rapietque feretque revinctos,

Vt solet omne pecus lanius iugulare tremiscens.

Hei miseris Genuae populis, quibus una per altum

Vis fuit imperiumque viris sine fine putandum!

1310

Nam quondam et Capham domuere et fortibus armis

Cum Tanai cepere Scythas servire coactos,

Et Paeram statuere solo, quo Graecia maior

Esset in imperio, Thraces ubi constituerunt

Sceptra novae Romae: Paeram de nomine Byrsae,

1315

Vt Karthago olim fertur constructa fuisse.

Quin etiam imperio regem domuere potentem

Bythiniae, statuere domos ex urbibus huius.

Annua quot potuere suam sibi munera in urbem

Provehere! O quantos reditus! Nam nullus in orbe

1320

Nescit id esse illis Libyca quod fervet in ora

Suppositum; Veneti quamvis mercentur et ipsi

Pro Veneto est uno numerus tamen ex Genuensi

Vrbe infinitus. Quin Cyprus subditur ipsis,

Atque Hammocostus Paphia venerabilis ora

1325

Est servire ipsis Genuensibus ante coacta;

Mox etiam rex ipse Paphi nisi solveret illis,

Qui vectigali Genuensi praeesse solerent,

Quale alius privatus homo pro re sibi vecta,

Haud poterat quicquam regnum conducere in omne.

1330

Sic Pontus, cui fama fuit tam digna vetustis

Sculpta voluminibus, Tanaisque Scythaeque rigentes,

Et Thraces et Cyprus item, Corsique subacti

Olim a principibus Genuae, quos legerat urbis

Iudicium, timuisse queant quae taela gerebant

1335

Et quam saepe dabant classem, navesque superbas

Ii populi Genuae! Nunc ad tam tetra ruerunt

Supplicia, ut Paeram primum Mahomettus habere,

Tum queat et Capham, tum perdere saepe minetur

Marte Chium, cogatque sibi praestare tributum.

1340

Nec satis hoc: mercantur ibi, veniuntque sedentque

Qui Mahomettani in Chio sibi constituerunt

Esse aliquid, conducat eis quod forte gerendum;

Christisequis imo in domibus muliere potiri

Sunt ausi, et nullum metuunt subiisse lupanar

1345

Aeque ac quae nostra vivit sub lege iuventus.

Proh, miserum scelus hoc poteris tolerare superne

Iupiter? At si quando audet temerarius ullus

De nostris miscere suum de sanguine saemen

Cum Turca, haud secus hunc poenae committimus acri,

1350

Ac si cum vitula se commisceret inani.

At Chios tolerare suo sub fornice Turcos,

Christicolas agitare nurus moechasque coacta est,

Plectere nec prosumit eas. Si fama feratur

Crimine pro tali tales puniisse profanas,

1355

Poena paratur eis, qui iura dedere nefandis.

Nonne igitur domini Turci sunt, atque minantur

His peiora satis? Peius nihil esse putarim,

Ni vinclis strinxisse illos. Nam funera debent

Exoptare boni, potius quam vivere tanto

1360

Flagitio, et tantis agitari fluctibus usque.

Mors etenim est finis cunctorum saepe malorum,

Cum premitur graviter quisquam; iustisque probisque

Appetiisse mori praestat, quoad sydera vecti

Conspicue cernant, dubia quae mente putabant,

1365

Vera quidem, quam stare locis sine fine malignis

Et scelere in tanto duo vix sibi verba profari.

At tu, dux Galeaz, qui tam iuvenilibus annis

Successisse patri datus es, qui sydera tangit,

Mente sacer, nam fama polos supereminet omnis;

1370

Ille intemptatum nihil hoc dimisit in orbe,

Gloria quod statuisset equis temptare virisque,

Viribus atque ducis praeclari animoque beato,

Qui sociale tulit bellum non gente sub una

Tutari, in Venetis ubi quondam magna fuerunt

1375

Vincla, Fluentinisque simul, sanctaque thyara

Pontificis summi, Insubrium, vivente Philippo,

Cuius adhuc nomen cunctis venerabile terris,

Nicoleos quando Picininus castra regebat

Insubrium, magnoque fuit tremibundus honore.

1380

Nonne pater tuus is Picaeno praefuit agro,

Praeter et Anconen, reliquas dominator in urbes?

Nonne et dictator Romano praefuit usque

Concilio patrum? Nonne hic cum Marte coegit

Insubriam valido servire, atque inde triumphum

1385

Promeruit, qualem nullus cum milite summo

Ante ausus temptare fuit? Quin pace quievit

Italia hoc sub patre tuo: nec Turcus ovabat

Tunc adeo hostili spolio, nec classe fremebat

Tam grandi; Bosnos tantum cogebat et illos

1390

Qui nihil Italiae damnive metusve parabant.

At post defunctum genitorem, Calcidis audet

Euboicos vastare sinus, tum subdere Capham,

Tumque Chium sibi velle, nisi succurritur illi.

Paera fuit tunc capta, novae cum moenia Romae.

1395

Nondum erat ille tuus genitor, qui dicere Paeram

Posset iure suam, fuerat Fraegosa propago

Dux Genuae. At postquam Franciscus Sphortia dux est

Insubrium Ligurumque simul, nec Capha subacta est,

Nec Chios temptata ulli, nec is ista tulisset

1400

De se unquam fieri, valido qui Marte tueri

Est solitus reliquos. Defendit Gallica regna;

Tu quibus es missus fautor cum milite multo

A patre magnanimo castris praefectus agendis;

Quin et Parthenopes regem, cui mille pararant

1405

Intensas acies vario fervore Latini,

Rexque ille invicto ingenio meritisque Renatus

Eximiis, cuius iam nomine plura Iohannes,

Dux Calabrum, sua signa dabat victricibus annis,

Et Picininorum praestans Iacobus honore

1410

Maximus ingenti nihil hoc vel fidus omisit,

Vel bello invictus; cum iam titubaret utrimque

Tunc Ferdinandus, Franciscus Sphortia misit

Castra ducesque suos, nummosque omnemque paratum,

Et regni defensor eos cessisse coegit,

1415

Quos iam victores et Apulia et omnis ubique

Orbis tunc poterat nullo obsistente fateri.

Quin etiam ad Celtas quot naves misit Hyberos,

Vt regi praestaret opem cum laude Iohanni!

Expugnabat eum nam regis nomine Franci

1420

Dux idem, qui rege satus sine labe Renato,

Magnus erat fortisque, ducum clarissimus alter.

At tu pace tibi patrimonia regna relicta

Insubrium Ligurumque tenes, Venetique ligati

Foedere sunt tecum; satis est aerisque virumque,

1425

Sive equites misisse velis, peditesve ratesve,

Aut naves Ligurum, qualis nemo audet in orbe

Attemptare minax hostis, longasve triremis.

Nec tibi deficiunt quae sunt in milite forti

Exquirenda; potes tam saevas ferre ruinas

1430

In Genuae excidium, tibi quae servire fatetur,

Nec cupit esse alii domino regive subacta.

Quid Genua est, desint cum quae sibi regna tot annos

Classeque non una, non parvo milite, nummis

Non paucis quaesita? Ferox Mahomettus habere

1435

Pergit et insistit castris et classe potenti.

Vt corpus nihil est, si desint membra, nec ipsum

Stare potest; Genuae sic debilitata feruntur

In praeceps si membra sacrae. Iam Capha profanos

Excepit dominos, Tanais iam servit, habentque

1440

Quos audire Scythae possint parere coacti;

Iamque Chium praestat censum, capietur et omnis

Insula, ni properas opponere taela, tuosque

Conatus viresque omnis et classica cuncta.

Ergo, age, dux Galeaz, certa qui laude Marias

1445

Cognitus es mundo belloque togaque verendus;

Accipe taela manu, propriis quae e finibus hostem

Hunc arcere queant, nec eum patiare minaci

Fronte tuis saevire viris, nec bella parare.

Sint satis haec egit quae nuper, quae metuebas

1450

Haudquaquam, regni fidebas viribus. Esse

Iusta solent, ne quando aliquis, nisi causa supersit

Pugnandi sibi iusta, alias temptaverit urbes.

Sed Mahomettus habet nova iura, atque audet in omnis

Extendisse manus, nec tantum Christicolarum

1455

Nomen ei est odio: Persasque Scythasque secutus

Est castris. Dum regna queat cumulare, licere

Cuncta putat, legesque suae sine crimine mittunt.

Antehac deceptus spe iuris, pelle tyrannum

E regione tua. Tua namque est quae Genuensis,

1460

Dedita quando tibi Genuae ditioque locusque.

Continuo exemplum venit admirabile nobis

De fremitu Turci, deque aggressoris amore,

Qui parcit nulli, cunctos sibi subdere quaerens.

Namque Ragusa, pari subducta Tryphonia casu

1465

Inter Pannones praestat sine lege tributum;

Crescit enim assidue, et summum super aethera tollit

Vsque adeo, ut certo videat, nisi fata sinistris

Excipiant manibus Mahomettum, tanta parari

Castra sibi, ut nequeat quandoque resistere taelis,

1470

Sed flexa cervice velit parere iubenti.

Quottidie ad factos magno molimine muros

Conveniunt Parthi, pariterque rebellibus usi

His tanquam nullumque modum nullamque tuentur

Vrbe decus tanta. Nec enim quod forte sequatur

1475

Hic refero. Quod si gens Dalmatina meretur,

Ob varias causas, quas hic siluisse iuvat me,

Quando Ragusa meos penitus commoverit ausus

Atque animum turbarit, eas expressero cunctas.

Nunc calamum vel fraeno meum, vel mente furores;

1480

Sed stimulant certe, stimulant temptantque quid audet,

Quoque sit ingenio Marius quandoque Philelfus,

Quae de se possit carmen cecinisse poetae;

Quod si etiam afficiar non iis, non urbis eorum

Excidio, movear tamen ut coniuncta Latinis

1485

Damna meis video, fuerit quae passa Ragusa.

Hoc doleo, hoc crucior quod ab iis via parta futura est

In Venetos propius, facile hinc classesque virosque

Turcus ovans spoliis mittat, quos Hadria possit

Excepisse sinu Venetos, terrere paratos.

1490

Heu miseros casus vestros discordibus armis

Vndique, Christicolae, intenti in nova bella, nec huius

Curantes hostis dextram, validasque cohortes!

Hic tamen assidue rapit, et fit maior et audet

Velle alios servos cumulare, et regna subire,

1495

Et reditus augere suos, si cernitis ipsum

In cute, quidque velit bene compensatis, avarus

Ex iis quae tenus hac ausus petiisse, potestis

Noscere quid mentis foveat, quid cogitet unus,

Acer et indomitus nullo domitore remissus.

1500

Nonne ausus Venetis antehac deposcere ab ipsis

Littore quae tenuere ullo, pelagoque sedebat

Insula si qua illis? Nedum Cretea vel arva,

Corcyramve gravem, quidquidve est littore Achivo,

Quando Methona ipsis parva comitata Corone

1505

Paret, et urbe nova; verum quae Pannonis ora,

Quaeque Liburnus habet, quando est excursio crebra,

Quae rapit hinc atque inde viros, armenta domosque

Assidue et ducit praedam sine fine coactam;

Poscere ea est ausus, Venetisque ea mittere tantum

1510

Quae tellure sedent, longeque a littore distant,

Vt Paduae, et Tervisa phalanx, Vincentia prisca,

Veronaeque locus, quidquidque huic adiacet uni,

Brixiaque, et si quid plus Bergomon et Crema cernit.

Quin etiam, ut possent Veneti sua pace tenere,

1515

Poscebat summum nulla ratione tributum,

Nummos, fama minor si vera est, velle ducentos

Se dicens auro ex solido Venetisque figuris,

Annua quae fierent Veneti sibi praemia regni.

Vltima pax tandem poterat sic stare, relicta

1520

Cuncta forent, quaecumque illis terraque marique

Extiterant, non illa tamen quae ceperat ipse,

Nec quae Thessalicove solo Graecove fuissent,

Quando tributa darent quos diximus ante ducentos.

Imo etiam est ausus sperare haec atque putare

1525

Deficere haudquaquam sibi posse: urgebat ut illos

Quae classis tam dira fuit, maiore minata

Se numero atque viris post pluribus esse futuram!

Tunc Veneti titubare animis coepere vicissim,

Haec atque illa simul dubitantes, sive tributum

1530

Reddere fas fuerit, liceat quo vivere pace,

Posseque mercari terris in Thracibus, atque

In Mauro ponto sine quoquam horrore, per altum

Provehere et naves, et ducere saepe triremis,

Solvere nec classi cuiquam nec in arma tenenda

1535

Militibus multis pro defensoribus aera,

Quae assidue solvunt. At ditarentur ab illo

Littore, quo mercator eat cum remige creber,

Expectaturi cito Turci funera regis,

Aut potius nullum tradant quandoque tributum,

1540

Nec promittatur quicquam nisi bella parari,

Tum quia promissis non possint fidere Turci,

Tum quia turpe putent Venetos praestare nomisma

In census Parthos, augere peculia regis.

Proh, miseram rerum cladem, quae condicione

1545

Vsque adeo infanda est, Mahomettus ut audeat ex iis

Poscere quae tanto tandem fervore poposcit,

Atque senatori tanti quandoque coacti

Sint dubitare, sibi si praestent forsitan aut id,

Aut aliud melius, licet hoc statuere, nec illi

1550

Exhibuisse aliquid, nec se sine Marte tueri,

Bella animo sed ferre gravi quae mallet Amyras,

Aut terra aut pelago patribus committere sacris!

Vos Veneti, qui tot modo res gessistis in orbe,

Quos timuere omnes, qua parte est coelifer Atlas

1555

In Libyca regione senex, qua parte Bootes

Vsque riget gelidus, qua sol surgitque caditque;

Vos, quibus est auri tantum tantusque senatus,

Atque adeo multae magna vi et laude triremes,

Assidueque novae naves, quos obstupuerunt

1560

Quicumque ingenio excelso tenuere, quid estis

Vos igitur tales tantique parentis alumni?

Nam sacer est Marcus qui vobis praesidet et vos

Vsque regit pietate nova, deus annuit alto

Maximus e solio. Saevum non pellitis hostem?

1565

Non propulsatis tot taela nociva frementis?

Hic audet semperque suos audebit honores

Augere et nullos metuit. Sed vestra paratis

Semper inexcusso cum milite castra, nec usquam

Cessatis, nec pigra potest vestra esse iuventus.

1570

Impar certe manus sub mente haud impare vobis

Atque illi: est opus ut paribus certetis et ipsi

Viribus. Hoc nequeant Veneti sine munere soli

Italico. Id nunquam fiet, concordia ni sit

Fixa animis, stabilisque diu pax culta Latinis,

1575

Corpus ut unitum Latium sit, membraque nulla

Contemnat nullosque arctus. Stat in unguibus ipsis

Saepe aliquid, quod si caedatur, dextera possit

Extremum sensisse gravi sub corde dolorem.

Creditis, in Turcis fieret si forte tumultus

1580

Discordesque animi fremerent, potuisse tot unum

Res gessisse virum, quot nuper gessit Amyras?

Credite nempe aliud: nisi quisque ut numinis umbrae

Huic domino pareret, eum nec castra movere

Nec classes has posse loco; dubitaret, et armis

1585

Fideret haud propriis. "Cui mittam" diceret "urbem

Thraiiciam? Cui regna meo nunc parta triumpho?

Forte alius saliat, fiatque novissimus auctor?"

Quisque timet propriis laribus, cum viderit hostem

Expressum fictumve sibi fortasse parari;

1590

Tale nihil si sit, poterit vel sola relinqui

Quaeque domus, famulis dominus comitatus abibit

Et natis, coniunxque domi nataeque morentur.

Sic facit hic. Nullum metuat cum saepe vagatur

Hucque illucque celer, regno comitatus ab omni;

1595

Totque suos ducit, castrisque tot apparat arma

Vt victor rediisse queat. Sed quisque Latinus

Concordi si mente velit socialia ferre

Arma, queant Turci Parthas tenuisse latebras.

Evitate anguem, Latii, qui vel pedetentim

1600

Perreptans terram, spacio maiore feretur

In vestrum discrimen. Erit violentius ater

Foedaturus eos misero sine lege cruore,

Qui iacuisse thoris nunc delectantur in amplis.

Censete haec potius dici pietate metuque,

1605

Ne fera transgrediatur oves, Christique clientes

Interimat morsu lupus intensissimus acri,

Quam quia vel paci invideam, quae dura Latinos

Continet imbelles, vel ferro accingere quemquam

Quaeratur, cui dira velim dispendia Martis.

1610

Credite mi, Latii, vosque, o Galli atque Britanni,

Theutonicique simul, reliquique Hunnique sequentes

Signa crucis: nisi vos bellis accingitis istis,

Frustra esse aut Venetos aut classem pontificalem

Aut Ferdinandi regis quae classica misit

1615

Hactenus. Immanis dux hic Mahomettus, et alto

Ingenio insignis, viresque accrescit eundo

Semper et indomitus magis est, magis atque tremendus,

Non veluti pater huius erat; perquirit amicos

Italicos, Graiosve viros, reliquosve virentes

1620

Christicolas, sed Marte suo confundere certat

Singula regna; sibi modo subdat singula soli,

Excipit haud quemquam: non hunc illumve potentem,

Nec sectas spectat, quas hic aut ille sequatur.

In Turcos etiam Mahometti iura tenentes

1625

Sese animat, Persasque cupit superare Scythasque.

Excipit haud quemquam. Non hostis ubique fideli est

Christisequae, potius sed nostris imminet armis,

Vt melius possit reliquos temptare tumultus,

Vt maior sit fama sibi superasse Latinos,

1630

Quos referunt armis bellisque fuisse frementes,

Assidue nullamque manum nullosque furores

Hos metuisse viros, nullis clamoribus actos.

Certe ego non refero, quam sint ingentia damna

Hactenus haec, quae parta videt sibi quisque Latinus.

1635

Sit licet in Graecos potior iactura penates,

Finitimosque illis, ut Cholcos, Lesbon et altos

Illyricos reliquosque quibus tulit acer Amyras

Arma manu intrepida, rapuitque ex hoste triumphum.

Quae si cuncta velim meminisse, tenebit Olympus

1640

Astra prius, Phoebique domum claudet referetque

In praeceps lunam rursusque iterumque renatam.

Hoc edico meis Latiis cunctis, quibus sit

Alma fides in corde dei, qui missus amore

Est patris in terras, populos servare ruentes,

1645

Negligat ut nullus virtutem atque arma tremendi

Regis Parthorum, Mahometti. Hic unus in orbe est

Qui possit nocuisse viris, quibus alta supersunt

Sceptra manu. Namque arma tenet nummosque virosque,

Et quibus esse vident omnes in bella necesse

1650

Exercenda gravi ductu, melioribus annis.

De nostris multi nummos servare sub arca

Assidue cupiunt, nullosque movere tumultus,

Ne minuantur opes, et ne descrescat acervus.

Magna simultatis vis sit licet atque cruentae

1655

Sedicionis, inops animus quam cum tegit intus,

Illa alitur, semperque latet, ne nummus ab arca

Exeat occlusus. Laudo velamina cordis,

Quamvis mente velim non sit confusa simultas;

Sed potius laudem nummos exire repostos,

1660

Nec latuisse usquam, bellis sed ponere in altis,

Ne vestros iugulet natos fratresque nepotesque

Haec fera, quae nunquam satura est ni plena cruoris.

Et quanto maior Mahomettus nomine et arte,

Egregiusque magis meliorque ingentibus armis,

1665

Tanto etiam insistant cuncti graviore periclo

Astricti, magis et videant sibi damna parata,

Ni accipiant sua taela manu, ponantque furores

Mentibus innatos adversus iura propinqua,

Et natos patresque suos, fratresque colendos.

1670

Nec parvi faciant Turcum. Nam maximus ille est

Viribus, ingenio, nummisque virisque putandus.

Tollendusque quidem, nisi cuncti opponitis arma,

Quos rex quaerit atrox bellis confundere tantis.