Giovanni Mario Filelfo Amyris 3

Testo base di riferimento: A. Manetti, 1978

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch

Altre sezioni


De vita rebusque gestis invictissimi regis
imperatorisque clarissimi Mahometti Turcorum domini

 

Postquam praeda fuit de tam praestantibus urbis

Moenibus, et nullo licuit cessare tumultu,

Induperatoris caput ad Babylonis alumnum

Mittitur (est illi Sultani parta corona)

5

Vt cernat victoris opus. Tum tradita Parthis

Tecta suis regni, simul alta palatia partim

Ante dedit Galathis populis, tunc iura futuris

Inter claustra novae, quo malint tempore, Romae;

Indeque quaesiti proceres qui deficiebant,

10

Quos Constantinus fidos carosque tenebat.

Inter quos Notaras veteri cognomine Lucas,

Qui dux magnus erat titulo, compertus, ad ipsum

Perductus regem Mahomettum. "Si mihi servas

Hanc animam" dixit "rex magne, et parta labore

15

Quae mihi sunt reddis, patrimoniaque ampla parentum,

Thesaurosque graves quos turris continet una,

Vtilis ipse tibi fuero reditusque docebo,

Et reliqua in regno quae sunt incognita Thracum,

Quae tibi nemo potest melius me dicere, cuius

20

In manibus dudum steterunt. Qui cuncta gubernat

Sceptra vicesque, potest regnum docuisse quid affert

Quidve potest afferre boni. Tibi traditur ergo

Solvendi lucem, tibi lex quoque sola ligandi.

Ergo iube, et iussis parebo, o maxime regum".

25

At Mahomettus, ea fuerat qua mente benignus,

Parcit ei: "Modo sis" dixit "qui plurima serves

Haec promissa mihi, nec res tibi parta labore

Deficient tibi nec patrimonia multa parentum,

Thesauri nec quos turris tam continet ampla".

30

Tunc quoque semotis reliquis patribusque virisque,

Militibus, quorum non copia parva frequenter

Ad latus esse solet Mahometti; solus ad illum

Haec ait: "Audierat num Constantinus adire

Hanc urbem me velle meo cum milite?" Et illo

35

Affirmante suum sensisse ea singula regem,

Quae Mahomettani magno fervore parabant:

"A quo" inquit "factus de re rex certior omni

Est tuus?" "A magno, qui tecum cuncta Chalyles

Primus agit, vel bella petas, vel pacis honores".

40

"Quae causa hunc pepulit" rex orat "quanta gerebam

Significare tuo regi?" "Quia partus in urbe

Saepe novae Romae cumulus fuit inclytus auri.

Nunc quoque res fuerat non parva, sed ampla Chalyli

Vndique, mercati vel spectes iura tenendi,

45

Vel ratibus quidquid Genuae Venetumque ferebant,

In cunctis nummi steterant sine fine Chalylis;

Dives opum certe a proavis est factus, et ipso

Ante parente tuo semper cumulando Chalyles

Thesauros; sed et hinc non parvis ditior exit

50

Divitiis. Igitur merito succurrere nobis

Temptabat, certos reddebat deque futuris".

"Dic mihi" rex inquit "cur tu, qui ditior ipsis

Thracibus es reliquis, cui nunc quoque turris in urbe

Thesauri hac plena est, quamvis mihi dedita, regi

55

Non succurristi bellis quandoque futuris?

Et servaturus regnum cum rege vetustum

Sparsisti hos nummos ducendo milite et armis

Tractandis aliis quam quae tractata fuerunt?"

"Nemo mihi" dixit Lucas "suadebat ab hoste

60

Servari te posse urbem, vel Thracibus ulla

Regna meis. Vates etiam dixere periti

Sub Mahomettano imperio ruitura potentum

Signa ducum Thracum, regnumque a culmine totum

Turcorum in manibus bellis et pace futurum.

65

Quin etiam audieram qua sis virtute quibusque

Laudibus ingenii. Certo haec ego cuncta videbam,

Quae evenere; igitur servabam meque meosque

Thesauros, qui, colla iugo cum pressa dedissem,

Saepe favore tuo fraetus, quandoque benigno

70

Auxilio adiutus, possem sine lite, quiete

Vivere in urbe mihi patria, cum coniuge, natis.

In numero procerum, mi rex Mahomette, tuorum

Ergo nec obieci vires, nec tradere ferro

Me volui, nummis nec Thracum castra tueri.

75

Expectandus eras mihi nam certissimus auctor

Et spei et rerum, mi rex Mahomette, mearum.

Haec est illa dies qua summo e culmine caeli

Est nobis concessa quies. Non ullus in urbem

Hanc audebit equos, pedites nec mittere quisquam,

80

Obsessam ut teneant, veluti modo vidimus esse

Extremis quandoque malis. Tu quippe tueri

Hanc poteris solo, rex praestantissime, nutu.

Venisti ad nostram, me persuasore, salutem;

Venisti ut vivant Thraces in pace quieti.

85

Qui vero voluere tuum sine mente furorem

Expectare, illis, si sub iuga ferre coacti

Colla fuere, tuis olim contraria votis,

Damna suis studiis sibi parta gravisque labore

Discant ferre animo patienti. Ego, maxime regum,

90

Affectus tibi, sponte feror servire paratus.

Nec te poeniteat, Notaram quandoque habuisse

In numero procerum, vel, si mage convenit, inter

Quos malis dixisse tuos, quia saepe minores

Regibus eximiis conducunt, saepeque monstrant

95

Per quod iter gradiantur ea, qua parte nequibant

Ire prius. Vivas tantum, parcasque subacto".

Haec Lucas. At rex breviter sic orsus: "Amicus

Quod fueris nobis, nec ob hoc opponere quicquam

Militibus nostris decreveris, arma quod esse

100

Scires nostra tuis victricia finibus, est res

Grata mihi et pariter, si vera est, iure iuvabit

Te simul atque tuos. Nunc, ne per verba vagemur

Plurima, sis mecum, doceasque quid esse futurum

Vtile in urbe putes, reditus quis, quaeque gerenda

105

Singula sint. Merces dabitur quandoque laborum,

Ne modo me fraudes, credasque incognita regni

Iura mihi. Ex aliis discam quae cuncta tacebis,

Et decepturus si me fortasse fuisses,

Crimine pro tanto poenam patiere luesque".

110

His dictis, statuit quae constituenda fuerunt

Iura novae Romae; regnum, mirabile dictu,

Ordinat usque adeo provide, et genus undique transfert

Iudaicum in Thracum terram, de finibus usque

Extremis Asiae, de Graecis omnibus; ut, qui

115

Facta videt decreta, putet non omnibus ullum

Gentibus ante orbis regem tam singula iuste

Consultoque brevi potuisse parare tumultu.

Miratur sibi quisque igitur, proceresque senesque,

Et quicumque alii rem tantam mente volutant;

120

Mirantur quacumque orbis regione scientes

Quid sit Byzanti confectum in moenibus alti.

Dumtaxat templis, quae nos veneremur, abegit

Campanas, quas aere sonant in turribus altis;

Sacra autem et sacris quidquid venerabile in ipsis

125

Christicolis liquit, voluitque quod illa sacerdos

Quisque sua, ut fuerat quondam consuetus, haberet;

Quin etiam Christi quandoque fidelibus aurum

Tradidit, et multas res, magni munera regis;

Sive hoc, munificus possit qui et iustus haberi,

130

Invitetque alios, ut opinor, honore, vel illos

Iure sequatur, agunt qui Christi in legibus almis,

Idque velit quandoque sequi mutatus Amyras.

Aequavitque solo Galatharum moenia, ne, si

Bella forent quandoque sibi cum regibus ullis,

135

In spacio parvo binis foret urbibus, esse

His opus auxilio. Reliquum, legesque modumque

Tradidit iis vitae populis quandoque futurae.

Inde ubi discessit, crebro custode relicto,

Atque cathaenato portu cum turribus altis,

140

Hinc geminis atque inde; iubet quandoque Chalylem

Ad se ire immeritum, proceris consistere sede,

Sicque ait: "O senior, qui meque meosque parentes

Et proavos iactas rexisse, et vera fateris,

Sed fraude atque dolis, quem multa pecunia Romae

145

Parta novae, et reliquis in Thracum partibus, esse

Vsque adeo te fecit eis vigilantis amicum

Affectu studii. Quid non mortalia cogit

Haec sordes sacra corda virum componere? Quid non

Quaerere flagitii? Tune es, quo bella negante,

150

Castra tamen movi! Quo dissuadente, paravi

Singula, quo victor vel non credente, subegi

Mermidonum Dolopumque decus! Dic arma trementem

Multa parent contra me, quos quandoque putabas

Esse paraturos, diversis partibus actos.

155

Dic mihi se opponant. Nam si te consule res est

Haec agitanda, animis venient in bella paratis

Millia multa virum, Mahomettum denique cogent

Me servile iugum patienter ferre, nec usquam

Vel servare meos bello, vel sceptra tueri.

160

En hominem senio infectum, qui consuluisse

Iussus saepe suis longaevo regibus ore,

Tutatus Graecos, dissuasit bella parari

In Thraces, duros numerans sine fine labores

Quos subiturus erat qui tam grave munus adiret,

165

Difficilis dicens quod erat victoria nobis,

Partibus e multis fuerat quod ad alta futurus

Moenia concursus populorum, qualibus illi

Auxiliis tuti qui concurrere Latini,

De Genuae ratibus Galathae quos forte tenebant!

170

Convenere aliqui; tamen est victoria parta.

Tu falsus consul, tu vir scelerate nefandus.

Poena igitur te certa manet: suspendite, servi,

Hunc fraudatorem regni, partumque tot annos

Thesaurum et longis cumulata tot ampla diebus

175

Dona, referte mihi. Ne sit qui regibus esse

Audeat iniustus, poenas pro crimine solve".

Hic voluit causas errorum aliquando Chalyles

Dicere, sed vetuit regis vox saeva minacis,

Atque silere senem fraudantem cuncta iubentis.

180

Ergo ubi rex iussit suspendi et parta referri

In gazam quaecumque suam, miserare precantem

Subdidit ille senem, servi miserere Chalylis.

"Erravi, et fateor, peccavi et non nego; poena

Mitior esto mihi. Rex es: miserare precantem".

185

Ille instat: "Collo servi suspendite tristem,

Hinc abeat vinctus". Sic dicens, terga reflexit,

Atque vocavit eum quem saepe solebat amicum,

Sicque ait: "Accelera passus, mihi care Saganes,

Atque aurum et quidquid cernes superesse Chalyli,

190

In qua parte domus cernes magis esse cavendum,

Affer cuncta mihi, domui nec parce gementi.

Namque patrum fraus est, si laesa aliquando videtur

Maiestas regni, quae natis, vel nocet ipsis

Natorum natis, quo sint exempla futuris,

195

Ne quis in alta petat nimium properantibus alis,

Pennarum studio nervis sine lege coactis".

Iussa audit regis Mahometti cuncta Saganes,

Atque affert auri cumulum, millena tot uno

Stricta et honusta die, quot nullis ante diebus

200

Lydorum reges dicunt cumulasse vetustos;

Mulorum pondus triginta, omnesque lapillos

De praecio immenso. Referam quid vasa vel auro

Coelata argentove gravi? Quis dicat amictus,

Cultaque cuncta senis? Vel quae fuit ante supellex,

205

Nulla adeo insignis regi, vel qualis equorum

Sit numerus? Quales servi, quot praedia, quam res

Ampla, velis ubicumque domos spectare potentum

Et mercatorum, vel qui civilibus essent

Intenti studiis? Nihil est memorabile cuiquam,

210

Quod cum divitiis possit conferre Chalylis.

Gaza fuit, non ante viris audita fuisse

Privatis, sed rege quidem dignissima, regi

Tradita. Mortales discant sub regibus esse

Mente pia, atque fide, sine quaquam fraude beati.

215

Ne vero hoc dicant, demissum ad fata Chalylem

Vt raperet quidquid Mahomettus struxerat olim

Argenti atque auri, donavit cuncta Sagani

Rex ea quae diti fuerant reperta Chalyli,

Vel patris ante domo patrimonia tracta, vel ipsi

220

Acquisita seni, studiisque adiuta nefandis.

Mirantur stupidi proceres quae causa Saganem

Vsque adeo magno regi fecisset amicum,

Invidiaque omnes flagrabant perdere tantum

Hunc iuvenem. Quid livor edax tam murmure saevo

225

In claros fremis acre viros? Nonne impia semper

Vulnera magnanimis audes tractare? Iubesque

Sternere de summo quandoque cacumine turres,

Quando doles aliis felicia tempora terris?

Nonne alios perdis, comperta sedicione,

230

Aut lite, aut causa iniusta? Sine nomine, nomen

Inventum facis esse viro, quem videris alto

Progressum in solio rebus consistere magnis.

Nunc quoque ne maior fiat, stant cuncta Sagani

Prompta ad iniqua manu tractanda pericula laeva

235

Invidiae, livorque parat mortalia fata.

Namque ubi, non multo post, Hunnis causa fuisset

Cum Turco, et missus foret ipse ad regna Saganes

Hunnorum, obiiciunt proceres habuisse Saganem

Munera, tardassent quae regis iussa potentis,

240

Atque dies Hunnis ad defendenda parassent

Regna sua, ut visum fuerat resque ipsa petebat.

Quod si iussa sui regis foret alta secutus,

Et subito Hunnorum populis dixisset Amyram

Arma parare, gravi dextra sacra taela daturum,

245

Ni secum foedus mallent cum lege pacisci,

Vt posset sine felle alios confundere Graecos;

Ii quibus exciderat rex Hunnus, quos vel Hyanchus

Coeperat armato componere milite fortis,

Tum sine lege viri quod patienter habebant,

250

Tum quia quisque sibi procerum rex esse putabat,

Nec poterant regem tolerare frequenter Hyanchum,

Flexissent sua colla iugo. Sed munus Hyanchus

Tradidit, ut referunt proceres, pergrande Sagani,

Donec parta fuit via sedicionis Hyancho,

255

Inventusque modus castris quandoque tenendis.

Ergo ubi progenies fuerat iam pulsa Chalylis,

Pignora cara duo, nec non praecepta potentis

Regis, in Europam ne quis transiret eorum,

Mittuntur subito tamen alto a rege tabellae

260

Vt redeant: donatur eis res ampla Saganis,

Cum qua mixta fuit senioris magna Chalylis

Res, quam quaesierat, quamque alta a stirpe tenebat.

O fortuna hominum variis cumulata periclis!

O sortes, casusque graves, quibus aura pepercit!

265

Nunc adit hos summa quandoque in luce sequenti

Dira manus mactatque duces iugulatque tyrannos.

Sed multo infensis iaculis magis aspicit illos

Qui, cum divitias cumularint undique multas,

Accumulant sine fine alias, nullusque peculii

270

Fit modus augendi, nec quanta pecunia crescat

Tanta vacat sitis. Auget opes quo tristis avarus

Maiores, hoc plura cupit, nec sistit anhaela

Mente fames, semper ignis sub corde rigescit.

O miseri, insontes qui perditis, invenientes

275

Nunc hoc nunc illud fati genus, armaque cunctis

Dura paratis! Erit tandem sententia iusti

Iudicis in vestros aditus vestrosque paratus:

Fient haec vobis quae vos fecistis in illos,

Quorum ditari curastis funere, quorum

280

Res vobis commissa fuit tractata maligne,

Et cumulavit opes magno fervore repertas,

Et vitiis quibus est confusa pecunia tandem,

Omnis et in cassum data rebus gratia vastis.

Ne fraudate alios, ne vos quoque perdat iniqua

285

Praedatrix hominum, variis erroribus ardens

Opposuisse manus sceleri quandoque nefando.

Interea in fratres crevit discordia Graecos,

Induperatoris qui quondam saemine creti

In Peloponesso regnum tenuere, domosque

290

Divisere tribus dominis. Theodorus in illis

Vnus erat, Thomas alius, Demetrius alter.

Iunior hic autem cum Turco sensit Amyra

Et Mahomettanus voluit discrimine dici,

In regno fratrum magno molimine facto.

295

Ergo abiit ad regem Mahomettum, quaeque fuissent

Ante sua in regno Graecorum tradidit illi.

Functus luce olim fuerat Theodorus. Amyras

Haec scripsit Thomae: "Demetrius ad mea regna

Perveniens regni partem mihi tradidit illam,

300

Quae est sua, cum nata mihi quae carissima coniunx;

Est socer ergo meus; dos est mihi tradita, ac illi

Pars regni; est socero pro parte hac reddita maior

Pars quoque. Nam Lemnum, quidquidque hinc inde videtur

Nobile et antiquum, veteres vel Cycladas ambit

305

Atque suas cum lege regit. Quin millia multa

Annua nummorum recipit, maioraque semper

Est habiturus: agit mecum feliciter ergo.

Cede mihi in regni qua parte hic rexerat olim,

Sic et amiciciae studeas quandoque tenendae,

310

Ni malis hostem Mahomettum forte videre,

Et quandoque domo pulsus, vix quaerere vitam".

Iamdudum et Thomas, qua vel Demetrius esset

Mente videns, dubitare animo cum coepit anhaelo,

Miserat ad Venetos, sese auxiliaribus armis

315

Defendi exposcens, ne Turcus laedat Achivos,

Paulatimque alios perdat, qui finitimorum

Incoluere domos, vel qui tenuere propinque

Regna salo aut terris. Veneti responsa dedere:

Non esse imperium Thomae tam grande, nec aeris

320

Armorumque decus tam nobile, qui sua posset

Sceptra domi servare suae, auxiliaribus armis

Compositis etiam, nisi forte ea semper in illis

Partibus assistant, miles sit et undique fortis,

Qui defensor eat contra qui malit adire

325

Haec regna, his animis et forti milite tuta.

Quod, si inimiciciae cum tanto sunt capiendae

Rege suis patribus, ne possit magnus Amyras

Post inimicicias tanto discrimine factas

Cum Venetis conferre manum, tradantur Achivi

330

Regni sceptra ipsis. Thomas melioribus arvis

In Latio potiatur, ei quae pulchra dabuntur,

Vel Tervisano in solio, Paduae vel in agro,

Vel Veronensi, vel qua stat Brixia terra,

Bergomeusque locus; statuentur et annua multa

335

Millia nummorum Thomae, si regna parentum

Parva refert Venetis. Sed quae si invadit Amyras,

Cum Peloponessus medio stetit insula ponto,

Ionium Aegaeumque tenens, queat inde propinquis

Obiecisse manus regnis, brevioreque multa

340

In spacio cumulare sibi, rebusque futuris

Tantarum cladum componere vincula, tantas

Atque parare aliis caedes, incendia belli

Multa novi, ut nequeant facili revocare tumultu,

Vel Xerxis veniant etiam navalia magni,

345

Castraque terrifici fluvios potantia cunctos.

At Graeci, ut fuerant caeca sub mente superbi,

Et de priscorum titulis audacia sola

Perdita vis fuerat quae conservaret Achivos,

Haec, Thoma suasore, illis responsa dederunt:

350

Si vellent Veneti nummos et mittere classem

Quae Graecos servaret, eis conducere posse,

Ne quando in reliquas Turcus cum milite terras

Saeviret, velletque alios sibi subdere cunctos,

Vt Thraces olim, nunc quaerit perdere Achivos;

355

Quod, si nec nummis Veneti, nec classe favebunt,

Esse ipsis certum non evitare frementis

Posse manus diras Mahometti et taela, paratos

Subdere colla iugo; sed quos vindicta manebit

In reliquos, qui nunc solio innituntur in alto.

360

Interea Mahomettus equos et castra parabat

In Peloponessum. Veneti misere triremes,

Sint licet et surdi Graeci, et postrema volentes

Arma pati, fatis semper stimulantibus arma.

Sed locus est nullus Venetis datus inter Achivos,

365

Excepto in Cyconum summoque in vertice montis

Oppidulo. Hoc Veneti nummis habuere tenenti

Exibitis. Sed iam Thomas digressus Achivis,

Quo nesciret enim, sed tanquam caecus et exspes

Ire Quirinalem qui decrevisset in urbem,

370

Romam adventavit cum primum, atque aera poposcit,

Vt tueretur opes regni, pariterque recepit

Pontifice a summo patrum et responsa sacrorum,

Quae prius a Venetis; vano tamen ore tenebat

Sub spe saepe suos, missisque hinc inde tabellis

375

Scribebat procerum numero ne forte timerent,

Ne dubitaretur, quia nummos, castra, triremis

Quisque parabat, opem Graecis sine fine daturus.

Est Peloponessus ponti clarissima nutrix

Insula, ab antiquis quae multum vatibus aufert

380

Nominis et famae, quam primo carmine cantant

Postremoque omnes, de cuius laudibus implet

Historia in multis cumulata volumina libris.

Hinc Argos, priscaeque nitent quandoque Mycaenae,

Hincque Corynthus ovat, multis ornata triumphis,

385

Ad continentem, sed stat sex millibus alto

Passibus affirmata solo, qua parte refertur

Defecisse olim pelagus cessisseque terrae.

Namque etiam Siculi generis praeclara propago

In continenti steterat; sed tempus et exlex

390

Ardor saxa sali prorupit montibus altis,

Et medio insiluit, pontumque, ubi terra fuisset,

Tradidit immitem, fluctusque referre minaces,

Est ubi Scylla ferox atque implacata Carybdis.

Sic mare nunc frangit terras, nunc cedit et illis,

395

Atque retro sua terga trahit, spumosaque solvit

Ora fremens aditu non uno et sedibus unis.

Ergo ubi tardatum est mare tellusque ampla subivit

Passibus, ut dictum est, sex millibus, undique muri

Incoepere alti fieri, fossaeque parari

400

Arte Corynthiaca; steterant namque arce Corynthi

Custodes Graii, de nobilitate vetusta

Progeniti. Huc etiam convenerat inclytus ipse

Induperatoris frater Demetrius alter,

Qui Constantino semper contrarius esse

405

Fratribus et reliquis perrexerat. Ipse, Coryntho

Et Patris magna cum spe quandoque relictis,

Cum sensit regem Mahomettum castra tenere

Facta propinqua sibi, fugit obvius atque beatum

Se patefecit ei, quod Graecas venit in urbes,

410

Admisitque hostem, quamquam si sistere contra

Vellet adhuc, nec taela sibi satis ulla fuissent,

Nec defensores: cuncti cessere Pelasgi.

Ergo brevi spacio Mahomettus plurima magnus

Regna capit, quondam quae nobilitata fuerunt,

415

Nunc quoque sunt praecii non parvi. Haec regna tenebant

Argivi reges, quae condidit Inachus ille,

Quem numero cantant divorum ad sydera raptum,

Isidis esse patrem; quot et hinc fluxere potentes

Qui reges quandoque manu potuere minaci

420

Subdere magnanimosque duces rabidosque tyrannos!

Hinc etenim est Helene caro surrepta marito,

Hinc classis Phrygibus tam dura fuisse refertur.

En tibi Mermidonas, unde est et origo priorum

Nata ducum Graecis. En Phthias, natus Achilles

425

Est ubi magnanimus, Larissus prisca feratur

Illa licet, cretus sub qua vir et ille putetur.

En Itacheus apex, cuius sub moenibus altis

Est Laertiades cretus, quem Troia bella

Sunt exosa adeo; Palamedis nauplia proles

430

Inde genus traxit; Thelamon de gentibus illis

Venit, et Antiphates, Diomedes cretus ab illis

Collibus est; Aiax Oileus est natus in illis

Montibus. En celso qui tangit vertice Olympus

Astra. En Ossa tibi; nam Pellion undique constat;

435

Ecce alias urbes et fundamenta vetusta

Spartani quandoque loci Lacedaemone ab alta,

Cecropias olim terras, Thebanaque regna,

In continenti quae sunt fundata, tibi sunt

Dedita, servitio subierunt colla, tua nunc

440

Sub dextra, quae multa tuis nocuere vetustis,

Quae Phrygibus quondam rapuerunt Pergama claris.

Hinc est insignis meritis et pulcher Iason,

Qui meruit Cholcis tot damna parare sacrumque

Inde auferre aurum, si vera est fama laboris.

445

Hinc geniti gemini, qui nunc duo sydera caeli,

Prospiciunt vel iura ducum, vel Martis alumnos.

Hinc Chalais Zetusque, Iovis duo pignora regis,

Qui Dyrcen docuere mori, fontemque dederunt

(Inde sibi nomen) quo rapta est, quaerere priscum;

450

Harpyias etiam sunt magna laude secuti

Ad Strophadas, quarum in libris fit mentio cunctis.

Hic Phineus regnabat iners, hic inclyta Theseus

Arma tulit fortis, monstroque in carcere caeso,

Connubio miser est factus, Phaedraeque nefandae

455

Pro scelere invisum voluit cum numine natum

Imperioque maris caecis mandare tenebris.

Hinc est Mercurius satus, is quem fama vagatur

Esse deum eloquii, Cylleni e monte relatum.

Hinc quoque Phoebus erat, quem Deli denique sacro

460

Commemorant responsa viris quandoque dedisse,

Indubitata quidem, vatemque fuisse futuri.

Hinc Melaeger erat, Chalydon tibi subdita prisca,

Haec Lernaea palus, prope quam sita magna Cleone,

Atque Erymanthus apex. Nam Thessala terra fuisse

465

Fertur, aqua in fontes nondum perducta serenos,

Quae spaciata solo vastas sine lege paludes

Vndique conflaret, nec agris committeret agros.

Nam simul et creber torrens et flumen ab altis

Montibus in valles qui descendere propinquas

470

Alphaeus, Pennaeus, Alax, tot denique fontes

Totque alii rivi populati singula, nullas

Mortali cuiquam terras habitandave tecta

Dimisere olim. Postquam fera saeva coacta est

Hydra caput cessisse rogo, quod ab Hercule factum

475

Obstupuere omnes, tunc terra habitanda virorum

Est completa manu, Lapythaeque equitesque priores

Centauri hinc coepere sequi primordia rerum

Marte gerendarum. Nam Mars, quia cretus ab ipsis

Est Lapythis, stirpemque tulit de sanguine primam,

480

Cultus in orbe deus nondum cognomine divi,

Privatus castris felicibus instat, et affert

Victrices ut quisque manus, partosque triumphos,

Atque trophaea parat multis commissa periclis.

En Helis, cui fama fuit de sole relata;

485

En et Tryptolemi domus; en, si cernis, Eleusis.

Hinc quoque nata Ceres, Siculas non creta per urbes,

In quibus ereptam magno clamore petebat

Persephonen, quam fama illis errare ferebat

Vrbibus, unde aditus Plutonis ad atria diri.

490

Palladis ecce domus. Libycum nam saepe quod illi

Esse lacum patriam dixere, a Gorgonis ortu,

Vnde aegys clipeus divae committitur, aegys

Est ubi terrificae frons atra relata Medusae

Cincta suos crines serpentibus inclyta diris;

495

Mentitur sua fama quidem, de vertice summi

Nata Iovis nec erat, sed de Iove creta parente,

Consilio superans mulierum facta modumque;

Illa, oleae inventrix, veteres fundavit Athenas.

Hinc abiens, nolensque virum, sed virginis usa

500

Semper ope atque animo, lanae taelaeque dicavit

Prima manus, artesque dedit ferrique togaeque.

Inventum Cereris seges est; sine saemine grani

Vivebant homines, vel duris glandibus usi.

Inventum civile fuit, sed diva Minerva

505

Hoc melius, quod nec vir quisquam laudibus usus

Ante fuit bello, nec pace petebat honores,

Otia mortifico dumtaxat pectore servans;

Haec dedit esse viros, et pro virtute vocari

Iure viros, quorum virtus praeciosa fuisset.

510

Hinc Danaus fraterque sati, quorum impia proles

Successit gladiis muliebribus. Impia turba

Inde vacat Stygiae, poenam subitura, paludi.

Hinc quoque magnanimum genus et domus ampla Lycurgi,

Qui leges populis divinas tradidit illis.

515

Inde Clearcheus vigor est, et multa virorum

Millia, quae magnos bellis habuere triumphos.

Hinc autem excelsa geniti quandoque Coryntho

Tot proceres, quot vix totus numeraverit orbis.

Hinc autem Cadmus, natorum pessimus auctor,

520

Sed cuius praeclara animi laudataque virtus

Scribere doctiloquos docuit cum lege Pelasgos,

Mansurasque nova voces signare figura.

Hinc etiam Evandri genitrix, Pallante marito

Defuncto, in Latias quae quondam venerat urbes,

525

Sacrorum interpraes, libros dedit esse Latinos,

Et Carmentali portae cognomen habere,

Vrbe Quirinali, de cuius laudibus omnis

Fama sonat, summisque refert in montibus Eccho.

Quid referam in reliquis Cononem post pondus Achaeum,

530

Actaeosque duces, classemque Themistoclis, arma

Mylciadis? Referam quid multa pericula bellis,

Consertasque acies et deportata trophaea,

Subiectam Cyprum, Lemnum, Lesbumque, virorum

Millia quae dederant clarorum corpora, quorum

535

Sit numerare labor res gestas Marte peractas,

Cum laude eximia? Satis est, quod sola Methone

Deest, Mahomette, tibi, novaque urbs et sola Corone

Et Cyconum sublimis apex. Sunt caetera regno

Iam coniuncta tuo. Graeci (quos fama ferebat

540

Astra super, satus unde Plato, Samiusque putatur

Pythagoras, cuius semper venerabile nomen,

Socratis unde decus, de qua regione tot illi

Sunt orti quandoque viri quos mundus adorat)

Hi Graeci, haec regio Mahometto paret Amyrae,

545

Et servire tibi, caput inclinare bipenni,

Si tu forte iubes, gens est miseranda coacta.

O sortes hominum varias, o fata virorum

Improvisa viris! Quis tertius extitit haeres?

Aut quartus regnis successit grandibus usquam?

550

Quisve tyrannorum sine caede et sanguine tandem

Hinc abiit? En fastus hominum pompasque viriles!

Quid struitis miseri, quos dirus fervor habendi

Macerat et stimulat cumulanda pecunia semper,

Quique tyrannorum studuistis semper amori,

555

Atque laborastis rebus sine fine tenendis!

Imminet a tergo vobis faeralis Erinnys,

Nec satis est vertisse oculos, atque arma parasse:

Fata inimica obstant. Non est reparare necesse:

In parvo tandem claudentur vestra sepulchro

560

Corpora, nec poterit miserator tradere quisquam

Auxilium miseris, caeca sub luce subactis.

Praestaret rerum magnarum cernere fines,

Malle aliquando minus regni, minus atque peculii,

Et misericordes dici, facilesque beatos,

565

Quam tot in exitiis tremibundis dicier armis.

Namque Phryges nisi vos, Graeci, tot funera passos

Oppressissetis, regnumque a culmine totum

Corporaque ampla virum vinclis et carcere duro

Vestra manus traheret, nisi tanta incendia belli

570

Ex Helenes moechae vitio commissa fuissent,

Rex Mahomettus ea nunc vos non mente tulisset

In praeceps, nec vellet eis committere bellum

Cum quibus ulla foret non causa, nec ullus habendi

Adiectus stimulus. Sed fatis denique vestris

575

Principium veteres vestri struxere parentes.

Vos luitis poenam. Namque acres qui pater uvas

Atque immaturas quandoque momordit inique,

Natorum dentes stupuisse coegit acerbas.

Zelotes pater est deus hic; de saemine natos

580

Iamdudum antiquo pro magno errore parentum

Et proavorum, instat flamis torrere repostis,

Ne quis eo iactet vitio fraudasse tonantem

Quo nec avus, nec ob hoc pater ullus solvere poenam

Compulsus fuerit. Gradibus nam saepe remissis

585

Lenta petit vindicta dei; sed tardius iram

Quo movet, hoc gravius compensat crimine poenas.

Nam peccatorum non poscit fata, cupitque

Vt convertantur vivantque; sed aspera semper

Si videt hos et dura sequi, emendare nec unquam

590

Crimina plena dolis, tunc alto fulmine summus

Iupiter exurit scelerato corde rebelles.

Ne censete homines, si quicquam erratis, ab alto

Numine contemni, ne quando Epicurus honesti

Immemores vos esse velit; quem dicere vanum

595

Non puduit divos haec non curare, miselli

Quae facimus. Nam cuncta videt deus optimus, alto

Sit licet in solio, terrenaque respicit, et nos

Esse iubet laudum studiosos mente benigna.

Id qui non faciunt aut saero aut ocyus armis

600

Mactantur superi Iovis; hic castigat iniquos

Marte gravi, hic iustis meritos partitur honores.

Caetera, quae vulgus colit, illa repente rigescunt

In nihilumque ruunt. Sed qui virtutibus almis

Deditus est, nullumque audet iugulare tyrannum,

605

Nec violare aliquem, divino munere fraetus

Officioque dei, iustusque piusque putet se

Posse dei in medioque sinu manibusque foveri;

Quod desyderio debet iustusque bonusque

Vsque sequi eximio, cum sit, quod dicere summum

610

Iure bonum possit, caeli gustare quietem,

Atque beatorum numero consistere claro.

Ergo graves Graeci de tot modo gentibus omnes,

De totidem populis tam turba severa, subegit

Troianas quod fraude domos regemque peremit

615

Antiquum et sacrum, poenas pro crimine solvit.

Sed certe in regis manibus, qui non, velut ille

Pyrrhus erat saevus, crudo generatus Achille,

Interimat captos, sed vinclis stringat iniquis.

Nam nisi persistant obsessis moenibus ulli,

620

Atque velint potius stricto contendere taelo,

Quam collum inclinare iugo et se dedere regi,

Nullum rex gladio Mahomettus figere certat,

Aut servum duxisse sibi, modo legibus ipsis

Ii parere velint, quos castris vicit apertis.

625

Vt Peloponessi nunc factum in finibus, urbes

Hic ubi tot valido confudit Marte vetustas.

Nobilitas etenim Graecorum obsessa per urbes

Dura fuit, nec cessit ei; si capta fuisset

Ergo iugum collo captivum traderet et rem

630

Perderet ante suam. Fugit sed ab urbibus illis

Quisque prius Thomae magno fervore dicatus,

Quem dominus vana spe saepe in funera traxit

Denique et exilium patriae gustare coegit.

Creditis, o miseri, nonnumquam regibus ipsis,

635

Res agitant cum forte suas, promittere reges

Haud pudet et regnum et quidquid committitur ipsis,

Donec transactum est quod constituere gerendum;

Consuluere suis sed postquam denique rebus

Succedantve minus, vel sint felicia cuncta,

640

Vt cupiere sibi; tantundem reddere dignum

Ducunt munus eis quorum est res facta favore;

Ingratique aliquando magis statuere minora

Pluribus officiis, vilem erexere clientem,

Et servile caput magna ornavere corona.

645

Sed demum ille etiam mutatur, et huius honori

Non semper fortuna favet, quem vidit et ortus

In numero procerum, populos calcare precantes;

Vidit eum occasus positum de culmine regni

Atque humiles habitare casas, quas pressit egestas.

650

Praestat in officiis virtutis firma tenere

Pectora semper, opem de re sperare beata,

Nec simulare aliquid, nec dissimulare; et aperta

Fronte animoque viri verum discernere, falsum

Neglexisse decus, stolidae dispendia plebis.

655

Ergo, ubi rex Mahomettus opus tam grande per omnis

Graiorum gentes summa virtute peregit,

Mente sua et studiis, fugere ii nobiliores,

Perpauci tamen, atque suum, post littora visa

Appula, Romano petiere in culmine Thomam,

660

Hic, ubi pontificis sumebat munera summi.

Namque hic pontificum summorum semper in urbe

Mos fuit, eiectos patria Christique fideles

Excipere atque fovere sinu auxiliaribus armis,

Vt charitatis opus solvant, tutentur honestos.

665

Graiorum populi Mahometto et singula parent

Tecta, nec obsistit quisquam quando arma videbat

Bellica, et infractas acies, summosque tumultus:

Subditur imperio Mahometti Graecia regis.

Spartanae primum mulieris causa periclum

670

Composuit Phrygibus, Spartana urbs prima ruinae

Causa fuit Graecae. Nam Spartam fortis Amyras

Occupat ante alias urbes, Demetrius in qua

Frater erat regum, regni cui portio Graeci

Certa fuit; primusque tulit consultus Asanes

675

Officium pravi qui in Graecos duxit Amyram,

Et persuasit ei quae primum tecta subiret.

Quid moror hic? Non est ullus regione peremptus

Hac Peloponessi, ni quos iussisset Asanes

Vrbibus in geminis, quas qui rexere fuerunt

680

Huius inextincti longis fervoribus hostes.

Tacta fuit virtus Mahometti, ut nullus in omni

Sit Peloponesso caesus, nec ferre coactus

Vincla manu, nec rem dimisit protinus ullam.

Quid moror hic? Prius haec quam sint effecta, subegit

685

Cholcorum imperium; Trapezuntia namque vocatur

Insula nunc, valida quam forti milite classe

Vt subito accepit, neque enim fuit ullus in illa

Miles ut obsistat; Cholcorum denique regem

Classe vehit secum, non vinclis iure ligatum

690

Militiae, et parti certa ratione triumphi;

Sed vel honoratum regis de more, vel ipsi

Ingratum minime Mahometto, ni sibi fata

Procuravisset sua, lectis saepe tabellis,

Quas a Cholcensi sibi missas diceret arce,

695

Insidias monitus strueret, quo in regna rediret

Et patria, et proavis iamdudum culta suorum;

Suspectusque igitur, ne quid temptaret in urbes

Quas habuit quondam, caco demittitur Horco.

Tunc est capta pari Mitylene antiqua favore

700

Fortunae et virtutis, opem cui tradere quamvis

Iusticiae cultor vellet, summaque senatus

Qui pietate valet Venetus, qui Iustinianum

Vrsattum classi praefecerat, qui tueretur

Hanc Lesbum, quam quisque putat potuisse tueri.

705

Ille tamen dubitans peiora, aliquoque pavore

Commotus, cum vela videt, creditque triremes

Quae fuerant scaphae (nam sic sua fata trahebant)

Non adiuta fuit, sed perdita Lesbos et omnis

Cum Mityleneo populi res principe capti.

710

Hinc gataluseae commissa est causa ruinae,

Cum iuga captivus princeps genus atque subivit

Omne suum; pariterque Ennos subiecta Sigea

Insula, et est tellus quae membris constat utrisque.

Principis est cervix non multo post ea caesa.

715

In Mitylene autem custos commissus ad urbis

Moenia Lesbiacae studio servanda frequenti,

Quamquam post aliquot dimissi tempora multi,

Qui incolerent Lesbum. Nam Lesbos fertilis agro est,

Et parit omne genus rerum, quas proferat usus

720

Humani ingenii, quibus est hinc inde necesse.

Post Lesbum ad Seraphos, ubi regna Georgius ampla

Possedit princeps, de cuius saemine nati

Tres pueri atque puella fuit non amplius una.

Illa at erat coniunx Mahometti, consuluisset

725

Cum pater huius enim Graecis committere bellum,

Ante novae Romae exitium Thracumque ruinam;

Rex Mahomettus ei munus mirabile donat

Vt fiat gener, atque sua de stirpe creari

Inde velit natos, gemini sacra lumina mundi.

730

"Ad Seraphos igitur veniens, mihi regna Georgi

Haec tua, care socer" dixit "concede, nec illis

Sit caruisse tibi durum, quia plura dabuntur

Et maiora meis studiis, quae rite tueri

Pace queas. Namque haec, veniat si forsitan Hunnus,

735

Theutonicove aliquis Germanus missus ab axe,

Eripiat facili pugna. Mihi bella minantur

Pannones populi, longis erroribus acti,

Hacque via inquirunt Mahometti obsistere taelis.

Quod nisi concedis regnum hoc, socer, arma parabo

740

In tua regna simul, partesque fovebo meorum".

Haec ut ait, faceret quid mente Georgius usque

Territus ad summum? "Gener es, gener accipe" dixit

"Quae mea sunt, committo tibi mea pignora tantum,

Caeca licet, pater ipse tuus quae reddidit olim,

745

Cum fremeret bellis, iuvenesque invisa dedissent

Responsa, et stimulis movissent pectora duris

Regia ad interitum nostrum, nostramque ruinam".

Imperium soceri gener accipit et fruitur re

Eximia, nummum tot millibus. Indeque nati

750

Intereunt cum patre duo. Stat tertius haeres

Imperii partis, Mahometti nomine regis,

Nupta fuit Thomae cui Graeci filia. Mox hic

Luce quoque est functus, rediit res tota superstes

In Parthas de iure manus. Mox Bosna petita est.

755

Milite cum forti Bosnam Mahomettus adivit,

Pannonum regione sitam. Rex Bosnus ad ipsum

Conveniens, genibus flexis, Mahometton adorat,

Sponteque dat regnum, videat cum taela parata,

Quae vitare nequit, multos latura tumultus

760

Et fremitus castris vastos monstrantia saevis.

Postquam se flexit regi, regnumque remisit,

Ipse quoque est ausus priscam temptare coronam

Et reparare suos veteri munimine cursus;

Ipse quoque est caesus, Stygiam demissus in ulvam.

765

Sic permittit enim fieri deus inter eorum

Res, quibus esse videt furias in corde rebelles.

Nam Bosni a Christi coeperunt legibus olim

Errare in varias sectas. Fortasseque falso

Dicitur hunc priscum voluisse resumere regnum:

770

Inventa est mortis causa et tamen haud deus obstat.

Hinc adit Illyricos rex, tot modo ubique triumphis

Insignis, tantoque animo tremibundus ubique.

Hos nova vox dicit Slavos cognomine forti,

Montibus a summis qui littora multa frequentant

775

Hadriaco subiecta salo, quos in Venetorum

Classibus armandis praecio persaepe trahebant;

Hos capit et ducit servos et cogit arare,

Ne ducant classes Venetas, ne remigis usum

Componant ratibus; damnum mirabile certe

780

Hadriacis; sed mente quibus studioque virili

Non sit opus, si quando alias statuere triremis.

Nam praecio a summis perducunt montibus urbem

Ad Venetam iuga summa, quibus vix astra minantur.

Nil impossibile est, nummis si quaeris apertis:

785

Tanta subit praecii mentes vis, tanta furoris

Concurrit rabies, nullum vitare laborem

Ob praecium, ut quidquid positis vis dicere nummis,

Aut facere, aut fieri fortasse iubere; negetur

Haudquaquam, sed cuncta queas, modo pulchra chrumena

790

Sit manibus dispersa tuis, et fulgeat aurum.

Heu nimis atra sitis, nimis insidiosa libido

Argenti atque auri; quae quando metalla creavit

Ipse deus, certe sunt pulchra creata, nec illis

Turpe aliquid superest; quoniam sed avarus ad illa

795

Conversus, non curat opem quamcumque deorum,

Inde fit ut ferro peiusque et tetrius aurum

Argentumque putetur adhuc, gemmaeque nitentes

Sint velut insidiae, quia cogant saepe perire

Fraude viros multa, nonnunquam perdere natos,

800

Fabula si Pelopis vera est, si Tantalus inter

Exuriens stat poma suae repetita saluti,

Atque siti in mediis undis sine fine crematur.

Croesus, ut his opibus cumularet grande nomisma,

Succubuit fatis, Cyro victore, malignis.

805

Fata Mydas etiam, qui tanto errore coactus

Accumulabat opes, sensit contraria votis

Dira suis, magno tandem terrore solutus.

Hoc praecio incumbunt operi, corpusque fatigant

Hi nautae atque illi, qui succubuere triremi,

810

Et pro remigibus vitam subiere nefandam.

Hos aufert Venetis Turcus, discursio quando

Parthorum vel sola solet confundere multos.

Namque audent etiam Mahometti numine regis

Vsque Liburnorum ad littus discurrere, et inde

815

Captivos trahere in patriam quandoque propinquam.

Haec ego distuleram, non qui non cuncta referre

Facta velim regis Mahometti carmine parvo;

Vt metuant alii, quos nondum fortis adivit,

Christicolae nostri sese arment paceque vivant

820

Concordes, ut, quando animis saeviret in omnis,

Sint nostri haud similes illis quos hactenus aufert.

Cuncta referre animus meus est, ut quisque pavescat

Provideatque sibi. Tacui, non mente silendi,

Sed qui maiores res saevo Marte peractas

825

Instituam primisque locis primoque colendas

Carmine. Natura propria nam caetera currunt,

Quae minus ampla putem, quamvis amplissima ducam

Singula quae gessit. Sed in iis discrimine certo

Haec aliis distant: nova Roma est omnibus hisce

830

Maius opus. Postquam, genus illa a stirpe secundum

Est Peloponessi domus; hanc mox tertia Cholcos,

Quarta autem Lesbos sequitur, Seraphique sequuntur

Et Bosni, Illyricique viri, servique Liburni;

Ordo nec his suus est, quamquam certissimus ante

835

Quae Peloponessi sunt parta trophaea, ruinam

Praefero, pulchra tamen magis et splendentia longe

Iis quibus est laudis minus et splendoris habendum.

Cum tamen in patriam rediit Mahomettus et Hunnos

Non saevire animis sensit, nec bella parare,

840

Quos metuit quondam pater huius fortis Amyras

Vndique Amorattis, iunctos quibus esse Rhuthenos

Callebat, Vlachosque viris, sic inquit ad illos

Qui astabant lateri: "Proceres, nunc arma repono

Plena cruore gravi. Voluit violentia rerum

845

Esse aditu tam saepe novo quandoque tyrannum

Crudelem. Sic fama vocat, sed mente benignus

Semper ero, ut liceat modo mente iacere benigna,

Nec Veneti cogant repetita haec sumere taela.

Nam Peloponessi quoniam sunt finibus urbes

850

Iis aliquae, insistunt armis, multasque triremis

Instituunt, ut fama refert, Cyconumque tenentes

Oppidulum, in summo quod constat vertice montis,

Quod Monovasiae consistit nomine terrae,

Qua sint mente docent, in me quid forte pararint,

855

Ni caveam, pelago, sese hostes dicere nostros

Haud veriti. Extremas cum saepe adiere cohortes,

Tunc mihi dant causam classesque et castra parandi

Et pelago et terris, postquam mihi cernitur hostis

Ille adeo excellens tanta virtute senatus.

860

Namque ego, si verum, proceres, exquiritis, haud sum

Hostis eis, nisi me magno discrimine turbent.

Imperio tenuere olim quae plurima Graeci,

Haec peto, nil aliud. Quorum pars maxima paret.

Hadriacis persisto tamen, nec singula posco,

865

Ni stimuler: tunc cuncta velim, cui parta corona est

Imperii Thracum, cui maior Graecia servit.

Nam si cuncta velim, quae regis multa fuerunt

Ante novae Romae, Phoeacas Turcus habebit,

Et Cretam, Euboicumque sinum cum Calcide parva,

870

Et quidquid tandem nostris nunc adiacet oris.

Namque etiam Cyprum, Chiumque Rhodumque docebo,

Sint licet alterius manibus sceptrisque retentae,

Cum mihi mens fuerit pugnandi atque omne volendi

Imperium, Graecis fuerat quod regibus olim;

875

Quis sim, quid valeam, quo possim Marte subactos

Reddere, qui metuunt nec me nec signa meorum.

Sed ne forte aliquis veniat quandoque paratus

Classe sua, inveniatque meos sine classe iacentes,

Est animus ratibus navale implere, quod urbis

880

Esse novae Romae statui praestantius omni".

Iamque parat classem Mahomettus, iamque triremis

Instruit innumeras. Nam naves, corpora ponto

Magna, gravis decrevit ea non parte referre,

Qua stat navalis mens moenia composuisse;

885

Non etenim facile est de ponto ad littora funes

Sic, honus immensum, naves seducere magnas,

Vt quandoque leves manibus conferre triremis.

Tunc mixtim veniunt Genuae de finibus, atque

Partibus e variis, praecio quos traxit Amyras,

890

Qui mittunt dextras laevasque biremibus ipsis,

Et myoparones formant, longasque triremes.

Si numerum petimus, plures fortasse tricentis.

Inde parandarias subdunt, quo nomine Graeci

Schafarum dixere genus, quod non fuit olim,

895

Vtuntur nunc saepe novi. Nam longior ipsa est

Communi concha, medio latissima ventre,

Quae ferat arma sinu castris, potumque cybumque,

Interdumque equites quos per mare saepe necesse est

Hinc atque inde vehi. Sic armamenta locantur

900

Navali, Mahomette, tuo, non ordine, tanquam

Navali Hadriaco. Sunt hic tormenta, sed illic

Scorpio creber; in hac sunt enses parte, at in illa

Sunt arcus hastaeque leves; thoracibus hic est,

Ille locus clipeis plenus galeaque nitenti;

905

Hic locus est velis faciendis aptior, ille

Est ratibus; torquet locus hic sine fine rudentes,

Dirigit hic remos. Variis sunt artibus omnes

Distincti artifices, locus hic divisus ab illo.

Ordine mirando Veneto sunt cuncta reposta

910

Navali sua cuique suo; sed maior habetur

Copia multarum, nullo licet ordine, rerum

Navali, Mahomette, tuo, pluresque triremes

Atque rates uno valeas componere verbo,

Quam possint Veneti. Quamquam illi in Marte Latino

915

Non parvas partes habeant, non ultima pressent

Vel loca, sed possint tantas committere classes,

Castraque tam forti splendentia milite, quantum

Vix paucis referam. Res est manifesta per orbem.

Ergo paras superare illos, ut milite terra,

920

Sic vel classe salo, siquidem ferus hostis haberi

Et gravis esse cupis Venetis, quibus arma minaris

Et faerale malum, quando est discordia praeceps

Inter et Italicos et Gallos et dominos qui

Nomine Christicolae, non re fortasse, feruntur.

925

Nam Deus ille, hominis cum carnem sumpsit ab alma

Virgine, quem colimus mira pietate Latini,

Iussit ut uniti vivamus pace, nec error

Vllus in iis sedeat, qui sunt sub lege futuri

Praeceptisque suis; quosque aut discordia cogit

930

Saevire, aut odium male sana mente rebelles

Efficit, hos iussit Cocyti fervere in undis

Perpetuo, nullamque sibi sperare salutem.

Observant igitur Christi male iussa parentis:

Inter se gladiis certant, fusoque cruore,

935

Corda petunt fratrum, sublato viscere fratris.

Quod nisi discordes animis grave vulnus ubique

Et nisi tractarent graviora pericla Latini,

Sanguine de Phrygio creti, quos Troica bella

Et captivorum numerum genuisse fatemur,

940

Praecipue Veneti de prisco Antenore nati,

Res gererent magnas et Marte et pace putandas.

Sed ne tanta queant, opponit classica classi

Rex Mahomettus eis qua surgere ad astra videbat

Iis caput. "En" inquit "classem qua per mare possim

945

Illaesus quandoque vehi, nulloque pavore

Confundi, atque hostes per saxa repellere factos,

Obvia si veniat Venetorum classis Amyrae,

Audeat aut quisquam nostrae se opponere classi".

Dum tamen illa parat, iactatque haec cuncta videndo,

950

Atque animum lenit magna feritate frementem

In Venetos, iam transtra polit, iamque alta dolantur

Corpora magnarum trabium, fiuntque triremes,

Quas mercatores soliti sunt ducere, grandes,

Quas Veneti in Tanain mittunt gelidosque Britannos,

955

Asyriasque domos, Nerbonae ad littora durae;

Fluxeruntque anni bis seni ante omnia facta,

Quae gerit artificum manus atque libido magistri

Quem praefecit eis Mahomettus, munere summo.

Hoc etenim est animi, certa gravitate volentis

960

Vincere et imperio sibi subdere cuncta sequenti,

Consulto ut faciat quidquid facturus erat, cum

Arma togamve tulit; victricia signa sequuntur,

Si prudenter equos, si classem ducit et armat

Dux sapienter. Homo est rex; sunt velut ille vel ille,

965

Atque potest falli. Non est minus error in ipso,

Quam vel in hoc, vulgi qui pars est parva remissi.

Est homo rex, audit, loquitur, creditque, putatque;

Quod si pensat opus quod sit facturus et audit

Hos illosque simul diversos, atque vicissim

970

Multa rogat pensatque animo sibi dicta relato,

Nec maturat opus celeri torrente ferendum,

Saxa velut compulsa iugis, de montibus altis

Quae cecidere, potest felicia denique cuncta

Cernere, et optatos aditus finesque videre.

975

Nam velut unda, pluit celeri quae saepe recessu,

Insinuat per agros et inebriat omnia raptim,

Atque fluens camposque trahit segetesque virentes,

Saxaque montano convulsa cacumine magna;

At quae lenta venit, granis infunditur ipsis

980

Et sata laetantur fieri sibi pulchra coloni,

Arboribusque favet, pecorique ipsisque ministris.

Sic quae rex leviter sine quoquam consule pergit

Efficere, ut decuit, mens quando libidine regni

Ducta novi, interdum vindictae impulsa furore est,

985

Non durant, leviterque ruunt nusquamque resistunt.

At quae consulto facit et discrimina pensat,

Providet atque diu, sunt permansura, nec ullis

Casibus in praeceps manibus ruitura cruentis.

Recte igitur tantus, quantus Mahomettus habetur

990

Viribus, ingenio, re, claro culmine regni,

Consulit dudum qua classem laude pararet,

Cum strueret sibi Marte rates, qua mente foveret

Quae commissa sibi regnum statuere tenendum.

Ergo videte, patres, velut hic gradiatur, ut anguis

995

Insinuans pratis sua dira volumina tectus,

Sed mortale ferens, si mordeat, usque venenum;

Nec parcit magnis nec parvis dentibus uncis,

Nec quid agat, nisi fama, docet, ceu nubibus atris

Dispergens Phoebus radios tamen indicat orbem.

1000

Inde autem et Veneti didicerunt classis honores,

Ingeniumque ducis, facto metuere tumultu.

Sed vel magnanimi, quia vel sic fata trahebant,

Non dubitaverunt, sed quo cunctamine primum,

Caetera sunt pariter nullo fervore secuti,

1005

Nulla rati inde suae ventura incendia laudi.

Fama tamen quandoque refert Mahometton habere

Classica, mirandis quae sint insigna signis.

Fabula narratur surdis. Sic fata trahebant.

Namque aures claudunt nonnunquam fata virili

1010

Nec nocitura sinunt populis quandoque videre,

Vt dicas fortunam illos seducere verbis

Atque tenere locis strictos, ne vincula cernant

Ante oculos, fossasque gravis. Cadit improbus alter

In foveam, iustusque simul. Sic fata feruntur

1015

Dira illis, quibus est sors invida saepe beatis.

At Mahomettus habet longo cunctamine factam

Classem animis et Marte gravem, quamque horreat omnis

Altus apex: augetque die, cumulatque triremis,

Atque viros praecio subdit, qui nautica certent,

1020

Quos videat nautas merito cognomine doctos.

Excipit haud quemquam: modo sit cui gloria nomen

Tradat inextinctum. Talis rex numine tali

Fatorum molitur opus mirabile cunctis,

Quo neque priscorum quicquam referatur in orbe

1025

Maius, et ante alias res possit saedula dignis

Posteritas titulis tuto super astra referre.