De vita rebusque gestis invictissimi regis
imperatorisque clarissimi Mahometti
Interea, senio occeptus morbisque gravatus,
Liquit Amorattis terras, regnoque potitur
Cretus eo Mahomettus, honos patriae patribusque futurus.
Sed stimulis quibus est primis commotus in annis,
5
In faerale malum Graecorum crescit, et ardet
Conseruisse manus, felicia singula cernit,
Sive opibus, seu castra viris implere tremendis,
Sive velit quidquid bellis favet atque triumphis.
Sed temptare prius procerum mentesque suorum
10
Consiliumque cupit, quamvis iam constituisset
Quae facturus erat. Tamen hoc quandoque colore,
Si male procedat res gesta, habuisse putetur
Quos iuvenis sequeretur in his. Vocat ante Chalylem,
Infensus quem saepe videt; quo persuasore
15
Abstinuit bellis pater ante, huncque orat an esse
In Graios praestet pacis vel Martis alumnos,
Sicque ait: "Esse tibi quis nescit mentis et acris
Consilii pondus, cuius virtute parentes
Saepe mei et proavi res constituere gerendas,
20
Et gessere suas? Igitur, te consule possim,
Quae facturus ero, melius conducere, quam si
Sponte mea sine te quicquam temptavero belli.
Non nescis Graios generi scelus omne parentum
Nostrorum et nobis cum sedicione parasse
25
Assidua. Inde Phryges, Othman quos stirpis alumnos
Quisque tenet, regno cessere, iugoque dederunt
Cum cervice caput; totum dispersa per orbem
Gens, captiva fuit quae, quamvis fama fuisset
Inclyta magnanimo Aeneae patribusque vetustis,
30
Imperiumque meis totius venerit orbis,
Qui dominaturi nullum sine lege cacumen
Nec liquere sinum; tamen haec non Graecia vidit,
Intulit in nostros cum bella asperrima reges.
Est odiis commota suis, velut hostis in hostem
35
Saepe solet veterem praedandi ductus amore,
Caedendique animos, violandi sacra, nec ulli
Parcendi sceleri. Causa est tamen impia, et ipsis
Iniustis invisa etiam, quia rapta puella,
Quae nec rapta fuit, Paridem sed sponte secuta
40
Moecha procum. Tamen iis fuit haec inventa futuri
Causa mali. Res nota tibi, narrare sinamus.
Multae etiam insistunt causae, quibus arma parare
Cogor in hos, bellumque ipsis faerale movere:
Regibus esse odium servandum mente putavi
45
Ingenui nunquam studii, quos frontis apertae
Pulchra decet facies. Vulgus simulata sequatur,
Atque illi quorum nequeunt vel vota vel artes
Sortiri quod posse velint. Rex cuius Erinnys
Exercere animos valeat quem malit in usum,
50
Pectore quod gestat debet componere vultu
Atque sequi quaecumque placent. Dic, ergo, Chalyles,
Quae meliora putes: armisne in cassa feramur
Pectora Graiorum, qui dedidicere teneri
Bellorum studiis, magis an sub pace iacere,
55
Legibus et votis pergamus in otia factis".
Ille, ut erat Graecis affectus amore peculii,
Quod crescebat inops animi mentisque, putavit
Regis verba suis debere incumbere verbis
Haecque dedit responsa: "Deus, Mahomette, creator
60
Cunctorum, non sceptra dedit, nec regna futuris
Regibus ut rapiant, violent spolientque popellos,
Et caedant sine lege viros, de saemine quorum
Sunt etiam reges. Quamquam rex maior in illis,
Non alia est natura tamen. Mortalia certe
65
Corpora cunctorum, mens immortalis, et idem
Rex homo, nonnunquamque minor virtute vel arte
Quam privatus homo, nonnunquam laudibus alta
Mente satus. Reges quot sunt sine laudibus ullis?
Asyriis etenim in populis tibi Sardanapalus
70
Exemplum praestare potest, variusque Quirini
Moenibus; innumeros possim meminisse tyrannos
Qui nullis nituere bonis. Laus regia sola est
Iusticiam servare manu, nec laedere quemquam,
Nec sinere ut laedatur, ubi nec dura, nec anceps
75
Causa sit, et ratio possit suadere medelam
In morbum quandoque gravem. Velut inter agrestes
Si stipulas spinosa cadant arbusta, negentque
Ire suis segetes gradibus, fomenta maligna
Sunt flamis mandanda, queant ut crescere grana.
80
Iusticia reges igitur vixere quot alma,
Immortale decus, nomenque ad sydera clarum
Constituere sibi. Contra, qui iniusta tulerunt
Arma, et, ob excelsas vires cumulataque regna
Vel praedam cupiere gravem, vel forte cruorem
85
Hostilem, quo sudet ager, famamque nefandam
Successisse vident, nec non viventibus ipsis
Multa inimica sibi, quae dira patibula nolint.
Quae tibi iusticia est cum Thracibus? Hi tibi iuncti
Sanguine, si recte quaeras; quis moenia Thracis
90
Vrbis constituit, Romana vectus ab urbe?
Constantinus enim, vel portus ductus amore,
Vel quia Roma suo fuit infensissima morbo,
Esse novae voluit nomen memorabile Romae.
Non sunt Thraiicii reges, non Palaeologus,
95
Hoc est sermo vetus, de Thracum saemine natus,
Sed de Romano, veteri sermone, relatus.
Praeterea, antiquas si rex sub pectore causas
Bellorum servare velit, quis possit in huius
Tutus stare fide? Cunctis pater unus et idem
100
Dicitur antiquus; geniti duo, qui, variata
Mente, boni atque mali studium docuere sub una
Stirpe coli. A Abeli probitate feruntur honesti
Et iusti, quicumque nitent melioribus annis;
A fratris vitio veniunt scelerata Cayni
105
Saemina, si repetas causae primordia tantae.
Sive bonus fueris, seu peior, plurima possis
Aut pace aut bello temptare pericula rerum.
Si Phrygibus nocuere tuis primaeva iuventus
Graiorum, post illa tuis quot saecula rebus
110
Hi Thraces favere boni! Quid praecipis illis
Quod non servetur? Captivis non stat asylum,
Quod fuerat quondam sub sacro saepe Sophiae;
Vt capiantur enim cum praecipis, hi capiuntur,
Et redeunt vincti. Cupis his maiora? Puellas
115
Ergo iube ut mittant proprias ipsique cathaenis
Conveniant stricti cara cum coniuge, quisque,
Cumque sorore sua, pecus omne, atque omnia tradant
Ornamenta tibi, quae forte domestica, vel quae
Thesauris composta tenent. En iusta putanda
120
Causa tuis coeptis! Iuveni nunc crescere primum
Barba potest hac laude tibi, lanugoque malas
Tingere iure tuas, ut, ductus munere praedae
Menteque caedendi, bellum exitiale movere
In Thraces pergas. Nec enim prudentior ullus
125
Dixerit esse aliud quam quod, iuvenilibus annis,
Et delectari incipias sine lege cruore
Et praeda, et regni cumulandi ductus amore
Haec facias, quae iure nequis: vetat omnis honestas.
Sed fac sic libeat: licuit nam regibus omne
130
Quod libuit; facilis non est victoria. Thracum
Moenia non capies leviter, terraque marique
Quae, triplici fundata solo, super astra levantur
Et spacio non sunt breviore. Haec Roma vetusta
Plus medio maior; bis senis passibus illa est
135
Millibus haec autem sub septem collibus instat
Ter senis. Quae turba queat tam grandia castra
Implere, ut possint obsessam reddere gentem
Thraiiciam? Adde autem varia quod gente ferentur
Christicolae huc multi, quis defensoribus uti
140
Vrbs queat in nostros. Quid quod cum classibus illi
In pelago didicere sequi navalia bella?
Portus erit plenus ratibus. Tum nautica cernes
Taela, virosque leves ad quaeque incendia promptos;
Quisque domum servabit, opes sibi quisque tueri
145
Perget iure suas; pariter Genuensibus hostis
Thraiiciisque aderis. Fuerit quandoque necesse
Aut cessare loco, castrisque recedere fractis,
Cedere longaevo vel bellis tempore fessum.
Mustapham meminisse iuvet Chrycinque, tuorum
150
Maiorum patres. Denos nam bella per annos
In Thraces statuere, suis incendia damnis,
Interdumque necem vitae, horroremque ruinae.
Credis opus tantum non attemptasse parentem,
Si facilis sibi visa foret victoria? Sed cum
155
Dura nimis fierent quaecumque his cogitat armis,
Destitit; et potius voluit conducere paci,
Qua nihil indigni fieret, quam plurima ferro
Quaerere, quae nullum possent producere fructum.
Fac tamen ut vincas, facilis victoria constet,
160
Atque cathaenati veniant iuvenesque senesque,
Serviat atque tibi Thracum gens perdita bello;
Nonne vides quae sint incendia forte parata?
Christicolae, qui nunc, te non stimulante Pelasgos,
Pace sedent, visa re tanta et qualibus armis
165
Factus es ipse magis fortis magis atque tremendus,
Quique novae nequeant claustris consistere Romae,
Mercarique olim ut soliti, tranareque pontum
Ad Tanaim rigidum, pro re quacumque profecti,
Concurrent omnes, quia turpis causa probari
170
Non poterit, quandoque tuo temptata furore.
Tum quia dura nimis fuerit victoria cunctis
Christicolis, urbem ut teneas, quae nobilitate
Imperii famam totum dispersit in orbem,
Quando necesse illis fuerit iustumque videri
175
Coeperit, in bellum si sese accinxerit omnis
Italiae vis sola quidem, nec venerit Hunnus,
Nec Pannon quisquam, nec Gallus, nec vel Hyberus,
Vel gravis Hispanus, vel Vlachus, sive Rhuthenus,
Theutonicusve aliquis, gelidusve in castra Britannus;
180
Italia satis est, Latium confundere gentes
Innumeras didicit, cui tradidit altus habenas
Iupiter imperii terrarum. Nulla Latinos
Subdere vis potuit, nec barbarus ullus in illos
Victor abire. Vide, quas quaeras spargere flamas
185
In regno, Mahomette, tuo. Tamen annua quae sunt
Munera Thraiicio regi? Quae, quaeso, tributa?
Parva quidem, quae tu nihili tum feceris, alta
Mente satus, maiora volens, tum tradere possis
Custodi vix digna tuo, qui parta tueri
190
Miles ubique velit. Nam crebro milite semper
Sunt servanda tibi, quae tali ceperis arte;
Quique alios violat, violetur ne simul ipse
Vsque cavere potest. Paribus nam vivitur armis,
Quaeque facis, spera fieri tibi. Redditur aurum
195
Mensura iniusta, sed vis meliore. Solentque
Centum ictus uni gladio, sic taela rependi.
Mortales sumus. Ira subit fel, quidquid amarum
Pellimus, et dulci nos dedimus usque sapori.
Consule me, Thraces bello temptare resistes,
200
Paceque servabis, veluti pater ante tuique
Servarunt proavi. Rex iustus, iusta sequeris".
Dixerat, immiti quae pectore concitus ira,
Vix audire potest Mahomettus. Sed tamen usque
Continuit, veluti qui res ratione gerendas
205
Ingenio fraenat, molitur tempus et audit,
Nec perturbari vultuve oculisve videtur:
Intus alit vulnus, mentemque exasperat acrem.
Haecque ait: "Est aliquid tibi cur, si forte, Chalyles,
Senseris, et senio credendum forte putarem,
210
Ni meliora alii dicant. Dic, ergo, Saganes,
Qui procerum in numero sedisti saepe meorum,
Num placeant haec bella tibi, vel et ipse Chalylis
Sis animo. Praestat mentes audire meorum".
Ille, ut erat iuvenis (senior nam saecla Chalyles
215
Vixerat assidue procerum, frons una Sibyllae)
Haec ait: "Hic senior compressis viribus audet
Otia velle, quibus non sit pugnare necesse,
Sed iacuisse thoris. Nec quae sit iusta probatur
Causa viro, aut iniusta seni, conducere sed quae
220
Cognoscat sibi posse, placent. Fortasse paterent
Res aliae atque aliae, pro quarum munere causae
Conveniunt multae, quibus haec negat esse movenda
Bella tibi, Mahomette, ducum clarissime, regum
Maxime cunctorum, quos totus nunc colat orbis.
225
Crede mihi, est ferro gens Thrax tollenda cruento,
Et captiva iugis subdenda, urbique decorum
Tollendum propriis manibus cum laude tuorum.
Quaerit is an iustum fuerit. Si iniusta timerent
Qui populantur agros, nunquam cum milite quisquam
230
Haec strueret; simulata solet nam causa probari,
Iusta tamen raro est. Quid homo sibi vendicat ullus
Cur sit in humanis praeciosior undique rebus?
Ergo, pari vivant animo, paribusque sequantur
Vota locis: nullus praestet melioribus annis.
235
At deus, ex alto qui cernit singula caelo,
Constituit reges regerent qui mente manuque
Singula, et, ut visum fuerit, nunc illa domarent
Pectora, nunc illis sua debita dona pararent.
In regum est animis populorum gratia. Reges
240
Vt libuit fecisse queant, ferrique togaeque
Libertas horum dextris sita; iure putentur
Accusare aliquid, nec possint. Quidquid ab illis
Efficitur, consulta putem, sed singula regum.
Nam qui quod vulgo videatur fecerit, ille
245
Rex haud est vilis, sed regis in urbe minister.
Sunt reges, faciunt qui quae sibi visa fuerunt
Sic facienda, negant et qui quaecumque neganda
Esse putant. Statuit quis leges regibus ullas?
Quis dedit iis quae iura colant? Sibi dicere leges
250
Iuraque coeperunt, pariter quae vincula possint
Solvere, ne subdant caput iis; sed saepe securi,
Saepe alio populos cruciatu, verbere, caede
Afficiant, donec poenas pro crimine solvant,
Et castigati discant parere tyranno.
255
Haec ratio est regum, paribus non passibus ire
Cum servis. Iubeant: sed, si parere coacti
Sint reliqui, at reges dominentur sceptra tenentes.
Si Iovis esse loco reges dixere vetusti
In regno quemcumque suo, Iovis ira trisulcum
260
Fulmen ab excelso demittit semper Olympo,
Vt sibi cumque placet, nec quisquam quaerit ab ipso
Cur potius Mychalem feriat Pindique cacumen
Quam Carpannetum, quam valle teguria missa.
Cur stabulis nutrimus equos, nisi ut arma sequantur
265
Iussu mota sacro praeconis, numine regum?
Cur servit vel turba tibi dic, quaeso, Chalyles,
Vel mihi servorum, nisi, quo vult tempore Amyras,
Iussa sequamur, equis servisque in castra coactis?
Hanc, quam iusticiam tu dicis, fervet ab ima
270
Plebe satis, ne quid sine legis munere temptet,
Ne plectatur, opem nec ei ferat ullus amicus;
At reges, quo iure alii vixere tyranni,
Hoc debent vel iure illis graviora tyrannis
Reddere. Iusticiae vis regum mentibus instat.
275
Facque illi iubeant: lex est quae iussa dederunt.
Si tibi consulto fieret quandoque senatus
Praeceptum, ut stares fugeresve, quis esse putaret
Non stolidi damnare aliquid, quod tanta senatus
Tradiderit virtus? Vel quaerere cur statuit rem
280
Tam tibi difficilem? Placeant tibi vel minus illa,
Aequa mente feras. Si quando querere, querela
Tecum erit, aut solo cum fratre, aut fratris amico,
Publica nec tua vox damnabit iussa senatus.
Si sunt iure modo temptanda pericula belli,
285
Armaque de caelo ceciderunt munere Martis
(Vt tua stirps docuit, quo tempore fama Quiritum
Maior erat) primus qui bello stringere ferrum
Rex didicit, quo iure fuit commotus in arma?
Ille alios adiit populos gentesque subegit
290
Finitimas, agros populatus, ruraque flamis
Consumens; quo iure animis tam durus iniquis
Fervebat, si nulla fuit sibi causa doloris?
At desyderio flagrabat plura tenendi
Regna suis. Igitur, quaecumque libebat adire
295
Illa licebat iter. Tunc rex, sua iura secutus,
"Sic volo, sic iubeo" dixit "pro lege voluntas
Est regis suscepta, dei qui munere missus
In terras, tenuitque locum sceptrumque Tonantis".
Sed si iusticiae prima ars est perdere pravos
300
Et poenis cumulare suis, quis peior in orbe est
Thrace levi, qui se vix diligit, omnia perdit
Quae commissa sibi videat? Da Thracibus aera;
Dic tibi restituant, sine testibus. Accipe testem
Thraiicium rebus summa cum laude gerendis;
305
Cuncta negat, modo sit porrecta pecunia pravo.
Nec satis est dixisse fuit Romanus ab urbe
Moenia qui struxit Thracum, de stirpe relatus,
Qui Constantinus praeclari Caesaris olim
Othman gente sati, rursus direxerit urbem
310
Nomine Romanam. Nam post haec saecula tot sunt
Mutati reges Thracum, nova Romaque vidit
Induperatores variis tot gentibus actos.
Vana Palaeologi quod non sit nominis umbra,
Quae consanguineum faciat te sive propinquum,
315
Rex Mahomette, suum; nec quod parere coacti
Sint Thraces, id sponte puta seu mente quieta
Iis fieri. Sic saepe lupus sub vincla relatus
Non audet mordere; suis si passibus ire
Posset, ut ante fuit, lupus esset dirus et atrox.
320
Quid faciant miseri Thraces sine viribus ullis
Et sine rege gravi planum est; sed pone severum
Et fortem, infractoque animo; non arma, nec usus
Thracibus armorum, non quanta pecunia castris
Conducat, bellare velint si forsitan ipsi,
325
Non est vis illis animi. Quid temptet inanis
Thracia? Nuda iacet factoque quiescit in antro.
Sed si esset populis suprema potentia regum
Quanta fuit Thracum, cum Iustinianus in orbe
Summus erat princeps, cum multi, nomina quorum
330
Praetereo ne plura loquar, quam dura pararent
Bella tibi, Mahomette, pater clarissime regum!
Aspera quam collis statuissent vincula nostris!
Nec satis ense foret, nisi nos tormenta tenerent
Plurima, quae nullis fuerant audita diebus.
335
Difficilis vero quod sit victoria regi
Tam forti, Mahomette, tibi, ne crede: puellas
Bellabis totidem, quot Thraces videris altis
Moenibus obiectos. Citharaeque lyraeque feruntur
Arma illis sua. Nostra quidem sunt spicula et arcus
340
Atque enses stricti, pilulaeque et singula taeli
Monstra novi. Ii sedeant in lectis cumque puella
Quisque sua ludat, pulset sua tympana, saltet.
Nos pugnemus, equos et alamus et arma geramus
Assidua; ex humeris pharetrae pendere coactae
345
Non habeant, serventve locum rubigine tinctae.
Si sit opus, quandoque famem, quandoque feramus
Mente sitim placida. Vincendi ductus amore,
Algorem atque aestum patiatur quilibet auctor
Militiae, et vitae non parcat denique, donec
350
Viderit hostilem praedam conferre triumpho,
Et victos hostes captivo insistere tergo.
Quid deest cur facilis non sit victoria regi
Tanta tibi? Tu dives opum, tam magnus et ingens
Thesauro, ut Croesi tua multa pecunia praestet.
355
Sunt populi innumeri ex Asia, quos iusseris ire
Si fortasse, queant totum confundere mundum.
At paret melius cui regum servus in orbe,
Quam, rex magne, tibi tuus omni ex parte? Iubere
Perge modo; fuerat quae quondam fabula Graecis
360
Mermidonum de gente satis, tibi vera dabuntur
Corpora, formicae veluti sunt currere visae;
Copia tum segetis, tum mellis maxima Turcis.
Thraces vina bibant, quibus ebria turba sepulta
Sit sine lego thoris. Nos vinclis corpora capta
365
Ducamus. Tu perge modo; victoria non est
Difficilis, docto ceu visa est forte Chalyli.
Quod, si dira putas cunctos in bella parari
Christicolas, Latiique in primis Marte tyrannos,
Atque potentatus iam coniurare tot arma
370
In te conscriptos; certe est ea fabula, si te
Terreat. Vnde etenim vis tot tibi bella parari?
A Gallis? Galli bella inter viscera condunt,
Allobrogum quos nunc dux invictissimus ille
Insequitur. Vel nunc rex hac aetate Britannus,
375
Maximus inter eos. Ast ipsi nulla Britanni
Allobrogesve queant in te sua castra movere,
Qui sunt vicinis infensi. Tam minus audet
Sabbatiae princeps, cui vis est ferrea nusquam.
Theutonici vero pariter sua claustra tuentur,
380
Inficiuntque armis. Sed si quis maior in illis
Non movet arma, sibi cumulata pecunia crescat
Si modo, nil aliud curat. Quae bella Rhuthenus
Quaeve Scythes, primo Scythiae de germine Polax
Audeat? Aut Hunnus, totiens quem Marte fugavit
385
Ipse pater? Metuunt omnes te fulminis instar,
Natus Amoratti ne plura parente tuisque
Efficias proavis, opus atque sequare vetustum.
Nam Parthos olim potuit nec subdere quisquis
Ex oriente fuit princeps, vel solus in orbe
390
Occiduo, quisquis nec maior habetur habenas
Effraenis strinxisse viris laxasque dedisse.
At Vlachos minimi facio, vilesque Liburnos,
Et quidquid tandem de mundi qualibet audis
Parte referre aliquem pulchri, qui plura loquatur.
395
Nam Latii res est manifesta, nec instat ab illo
Vllus Marte metus, tanta est discordia fratrum,
Et tantis regio est bellis perplexa Latina,
Sive simultatum studio, seu sedicione,
Occultisve odiis, ut nil mirabile dictu
400
Sit magis. In summa pietas fac magna thyara
Sit, cupiatque suis succurrere semper alumnis,
Vt solet alma parens: si non sunt ubera matri
Plena novi lactis, vituli sibi vana gemiscunt
Atque queruntur opem frustra non reddere matrem.
405
Non est Romano cumulata pecunia census
Pontificive ingens, si non praestetur, ab illis
Qui Petri hunc sedem dicunt et iura tueri,
Et, vice caelestis Christi, pro crimine poenas
Solvere, et arbitrio quo mavult, posse ligare.
410
At Veneti, quamvis terraque marique potentes
Sint, tamen adversus tua castra tuosque paratus
Nil faciant. Regis si quaeris Parthenopei,
Nomen ubique sacrum, vis magna est; sed Venetorum
Alphonsus patribus coepit contrarius esse,
415
Iamque Fluentinis componit bella, quibus nil
Tale tamen superest tibi quod perhibere pavorem
Tantillum valeat. Dux denique laude Philippus
Eximia Insubrium surgit de gente Marias,
Quem metuunt multi. Sed nos non ille sequatur
420
Ense manuve gravi, Venetos quia pungit utrimque
Et Florentinos, nunquamque quiescitur armis.
His quoque succedent alii, quos unus et idem
Semper habebit amor rerum, paribusque libido
Succedet regni studiis. Pax nulla subibit
425
Tuta diu. In reliquis dominis vis Martia nulla est,
Vt si commemorent qualis Ferraria, qualis
Sit Monsferratus, qualis sit Mantua, qualis
Felsina, vel qualis sit Luca, et denique qualis
Cum Malatestarum domibus Flaminia, princeps
430
Qualis et Vrbinas, memini, maiora sequuntur
Quae sceptra, et reliqui. Si nemo inter tot ubique
Regna potest nocuisse tibi, quia quilibet armis
Implicitus propriis (Latio quod sydere nato
Faerali evenit nativo munere) quae te
435
Perterrere queat vis ferrea, quisve tumultus?
En causa, Italicis quae inventa fuisset ab alta
Mente satis, ut te, quia Thraces viceris acri
Marte, homines adeant in bellis, et sibi quaerant
Bella viri cum rege, animis qui cedere nulli
440
Pergat inoppressis, et sit praelatus avitis
Ingeniis animoque patris, discrimen ut illi
Quodlibet ingrediantur, opem quo Thracibus addant!
En genus inventum causae Gallisque Britannisque
Et reliquis Christi praecepta tenentibus, ut se
445
Exhibeant quandoque neci, quo bella sequantur
Pro vili hoc Graeco. Ne credas, maxime regum,
Haec, Mahomette, licet tibi iuret cuncta Chalyles
Haec senior. Iuveni credas quandoque Sagani:
Ore meo ducas nunc verba audire Sibyllae.
450
Quin in vicinis cum quisquam partibus audit
Accidisse aliquid, referunt cum tecta cremari
Finitima iis, quae quisque tenet, ne forte crementur
Vel propria, opponunt undas tantumque laborem
Vix subeant, nisi sit proprii metus undique damni.
455
Hic orbis talem nativo sydere cunctis
Naturam statuit, quam quisque fideliter intra
Pectora semper alit, nulloque amittit abusu,
Vt curet sua quisque, alios sua quaeque remittat
Procurare, quibus non est sua iuncta voluptas.
460
Quid mihi, quidque tibi dicet qui senserit urbem
Thraiiciam esse tuis subiectam viribus? Arma
Imo etiam metuant tua qui sensere tot unum
Nunc regem pedites equitesque in castra tulisse.
Perge modo. Incoeptis nam sydera cuncta favebunt,
465
Obsistet nec turba tibi de partibus ullis
Graiorum, Hunnorumve, alio nec maior ab orbe.
Quin et post Graios temptanda pericula duco
Esse alia, ut subeant tua vincla feraeque lupique,
Atque ursi et tygres, saevi et fortasse leones;
470
Primum barbatos ut in omnis nostra fremiscat
Natio, et imberbis mox audeat aere ligare
Forte cathaenatos praedamque referre iubenti.
Et sic in silvis praeluseris, ante, ferina
Contentus praeda, monstrisque intentus iniquis,
475
Qualia monstrorum sunt corpora iure tyranni
Censendi, infracta qui mente sequuntur iniqua.
Haec ego non tanto qui ducam posse labore
Ingeniove usquam regi nova dicere, vel qui
Conclusisse velim; sed qui quae pectore gesto
480
Ore resolvo libens, fidei monimenta tenendae".
Tunc surgunt alii proceres; pars mota Chalylis
Ingenio, pars ducta suo. Sua quilibet affert
Consilia et miscet causas, cur bella sequatur,
Abstineatve illis Mahomettus, curve quiescat,
485
Curve infracta animi semper virtute minetur.
Namque alii ducunt melius fortasse minari,
Quam temptare aditum belli, quam ponere Marte
Regnum in discrimen; formicas dicere sueti,
Cum quis eis obstat, morsu sibi parta tueri.
490
Si laedatur homo, quanto est violentia maior,
Tanto etiam indigne fieri magis, esseque causam
Illi, ut se totis defendat viribus usque;
Ambiguam belli fortunam saepe fuisse,
Et magnos reges ducibus succumbere parvis,
495
Vt vel Alexandro Persarum millia soli
Monstravere humeros, parvo cum milite, tanta.
Sunt alii, dicant numero qui aequare priorum
Persarum vel posse aditus, vel quidquid in illis
Temporibus fertur praestantius arte manuque
500
Atque animo infracto Mahomettum. Vilia Graecis
Cuncta autem; modo pergat eos confundere bellis.
Ast alii insistunt, ne quid nisi temptet Amyras
Finitimos; fingat bello, Babylonis habendus
Vt sit Sultani consensus, neu sit Osanes
505
Persarum princeps bellis contrarius ipse;
Qui, quamvis Persas tunc non regnaret in omnis,
Attamen in castrisque potens ferroque tremendus
Marte videbatur non contemnendus in acri.
Ast alii instabant: solitum iactare suis se
510
Consiliis natum de rege fuisse Philippo,
Scireque se solum sua cuncta, cum Lacedaemon
Quae strueret longo super ordine facta senatus
Vel multis nolens patefecerit. Id vel Amyrae
Nunc factitandum, qui nulli, quo velit ire,
515
Explicet, infracta sed mente sequatur honestum
Propositum, nolitque ullos audire Chalyles.
Dum proceres audit, Mahomettus saepe Chalylem
Infensus spectat, veluti cui fata parare
Iamdudum optabat, gladiumque referre maligno;
520
Saepe alios etiam qui consensere Chalyli.
Denique sic inquit: "Qui dissuadetis ut arma
In Graecos et castra parem, suasore Sagane
Atque aliis patribus qui consensere Sagani,
Ex vestris caditis monitis, vestroque relati
525
Consilio in nihilum. Statui nam bella movere
In Thraces. Quod, si sequitur victoria, cernam
Consulitis quam rite mihi; si vincimur, in vos
Lumina convertam, vestrisque adiutus abibo
Consiliis posthac, nunquamque movebor ab ipsis.
530
Ergo parate armis cingi turbasque ciere,
Vt, sua taela manu capientes, castra sequantur.
Sed tu praecipue, castris praefecte, Saganes,
Cuncta para, in promptu quo sis mihi quando necesse est.
Tu ne verba tamen post hoc conclave, Chalyles,
535
Efficias cuiquam. Nam si de Thracibus ullus
Senserit haec, rebor solum te cuncta referre
Atque tui similes, ne me victoria tandem
Vlla sequatur; agas et tu prudentior unus,
Credaturque tibi de rebus saepe futuris".
540
Haec ubi dicta, senes dimisit protinus omnis
Et iuvenem secum fido sub Marte Saganem
Servavit, socium rerum comitemque pericli;
Cui mandat meliora duci maioraque soli,
Atque iubet numerum quaerat complere virorum,
545
Qui peditesque equitesque animis sint undique magnis,
Corporeque eximio fortes; millenaque tandem
Quadringenta paret, quibus altae moenia visis
Celsa novae Romae possint tremuisse pavore,
Servilesque manus et colla remissa parare
550
In regale iugum. Ne quid tamen obstet, ab omni
Huc Asia tormenta iubet, si qua ante fuissent,
Et si non fuerant, portari quaeque metalla,
Vt fiant muris lapides missura nefandis
Tormenta. At quanta haec, non viderat ullus in orbe,
555
Seu qui de Latio, seu qui devenit ab ipsis
Theutonibus, quorum est ars haec tormenta parare.
Conveniunt Asiae fines, tot millia certe
Vndique turmatim variorum stricta virorum,
Diversis taelis, diversoque ordine tuta,
560
Vt nihil esse putes, quae dicunt agmina Persas
Exhibuisse olim. De tot tamen illa leguntur
Corpora, quae magno videantur robore claras
Exhibitura vices, cum Mars fremet atque tubarum
Clangor erit creber, fremitusque ad sydera vastus.
565
Nec conscripta dies, nec designata futuris
Est tamen ulla malis. Dicit Mahomettus in hostem
Non se castra novum, sed in hunc fera bella movere
Qui gravis hostis erat, licet hunc pater ante quiesse
Siverit, et bellis nullis agitaverit, ut res
570
Vel manifesta docet, fuerit quia pacis amator,
Consuleque in rebus motus quiscumque Chalyle.
"Non" ait "hostis ero, de quo Thrax terra queratur,
Quod neque significem bellum, nec castra minatus
Expressi quandoque diem, quia qualibet hora
575
Debebant Graeci nos expectare ruentes
In sua damna, quibus fueramus saepe minati
A puero, et qui nos, Phrygia de gente relatos,
Cum vinclis strinxere suis, quando illa parentes
Devinxere meos, quorum de nomine nomen
580
Et genus est Othman, regnique redacta facultas".
Iis dictis, iam castra suo sunt ordine tuta,
Iamque alas struxere duas, iam cornua fronte
Sunt composta nova. Sunt inter centuriones
Pila suos; sed signa, solent quae regis honorem
585
Expressisse, loco sunt inclyta consita primo:
Luna suos habitura dies, cui cornua crescunt
Assidue, maius decus effectura potentis
Principis, immensumque iubar lumenque datura,
Sanguineo quae cum sit luna incommoda campo,
590
Est effundendi hostili de strage cruoris
Index et parti quandoque futura triumphi.
Sic retur Mahomettus enim sua significare
Signa, et ad hunc statuit finem crescentia lunae
Cornua. Sit fallax utinam sententia regis
595
Oramus, Christi pecudes pastoris inertes,
Quae sine Marte sumus, iugulat quas dira lupini
Morsus saevicies, tygrisque immanis iniqua!
Procedunt haec signa tamen, validique manipli
Et stipatorum numeris sine fine virorum.
600
Quorum ni partem iussisset in alta redire
Atria, belli potens Mahomettus, regnaque partem
In propria, unde animis venere in bella paratis,
Nec terrae, ut referunt Xerxis iam castra fuisse,
Nec mare ferre queat tot corpora totque feroces
605
Pugnacesque viros, quorum aequora plena fuissent.
Ergo etiam ex lectis praestantes deligit illos
Qui possent simul arma pati, simul ire per altos
Pinnarum quandoque aditus, si forte necesse,
Et cursu simul ire levi, reparareque in hostem
610
Singula, quae miles statuat temerarius armis.
Vltimus ipse, alios iussit praecedere cunctos,
Ne quis ab hoste furor nullo gradientibus obstet
Ordine, ne quis honos desit cupientibus ire
In facinus tantum, tantique incendia belli.
615
Quis credat, nisi testis eat res vera fidesque
Gestarum assidue rerum, vix credere quemquam
Hunc regem potuisse loco sua castra movere
Callipolis, quando Thracem pervenit ad urbem?
Hinc distat nam nona dies gradientibus ultro
620
Callipoli, ante urbem quam Thracem perveniatur.
Cursori vix cura foret labor atque tot ire
Millia tam spacio breviore et temporis umbra.
Sed Mahomettanis noctis gradientibus atrae
Curriculo, nihil est cur non procedere possint
625
Tempore castra brevi, nondum vel rege sciente
Ipso novae Romae gentes iunxisse paratas.
Quamquam cuncta vetus tabulis narrare Chalyles
Perrexisset eis, quas clam dimiserat illi,
In quibus et regis quam sit gravis usque voluntas
630
Significabat, opus quid Graecis denique facto.
Quin etiam propriis de nummis dedere partem
Atque offerre alios Graecis, si regna tueri
In sua se vellent. Sed et illis Iupiter auris
Abstulerat, ne cuncta velint audire relata;
635
Et regi ingenium dederat, quo pergeret armis
Infractis animoque invicto et mente superba,
Aut dominaturus genti sine lege vel usu
Virtutis, vili, nullis probitatibus aptae,
Aut mortem potius subiturus, quam pede laevo
640
In proprias oras rediturus, Marte sinistro.
Haec totiens permittit enim Deus optimus alto
Arbiter e caelo, rerumque hominumque creator,
Esse videt quotiens scelerata mente iacentes
Qui debent animo invicto sua iura tueri
645
Atque sequi mandata Dei; percussor et ipse est
Interdum daemon malus et permittitur illi.
Nam si vera licet fari, patriaeque meisque
Civibus haud quicquam detraxero. Nam mihi quondam
Vrbs nativa fuit nova Roma, et Chrysolorina
650
Progenies matris domus antiquissima clarae,
Cui Chrysolora fuit pater alta ex stirpe Iohannes,
Cui Manuel patruus; Genuae materna vetustae
Aurea celsa domus, praeclarus Hilarius illi
Factus avus, cuius Graecis venerabile nomen.
655
Sed si vera licet fari, iam Graecia cunctas
Mordebat sordes, iam nullis laudibus usquam
Dedita, lascivo marcebat denique lecto;
Non studii, ut quondam, vaenatrix Graecia, legum
Non erat inventrix, nec in iis vel doctus Homerus,
660
Vel Plato, sive Conon. Sic arma togamque relictam
Deposuere novi nullo cognomine Graii.
Vix citharam pulsare aliquis, sed amoribus aptam
Thrax didicit; reliquum vitae lectoque gulaeque
Devovit, semperque fuit sine lege superbus,
665
Et nihili cunctos faciebat, sive Latinos,
Seu quoscumque velis diversa e gente relatos,
Magna foret licet iis probitas, mentisque decorum.
Inde fit a cunctis fuerit quod iure relicta
Et deserta animis gens invidiosa superbis.
670
Quod si forte aliquis: "Si Christi fiditis armis"
Dixerit "et Graeci paribus sub legibus instant
Caelestis sperare aditus quandoque cacumen,
Non fuit iis dominus cur fautor Christus Ihesus?"
Res manifesta patet: nam non meruere vocari
675
Christisequae, a quorum provenit mentibus omnis
Haereseos casus. Nam tot modo dogmata falsa
Quae in nostram venere fidem, tot fusa venena
In Christi ecclesiam, Graecis suasoribus atque
Paulatim dura structoribus arte fuerunt,
680
Inventis composta malis, stimulantubus hydris
Assidue Stygiis, infernique usque tyranno.
Si nihil iis laudis, si virtus nulla, sed omne
Flagitium atque nefas, fidei si cuncta tenendae,
Quamque fatebantur, sunt hinc effusa venena,
685
Quos tueretur amans hominum custosque suorum
Ille Deus, voluit qui morte piare ruentes?
Ne mirere igitur si non defensa triumpho
Est Mahomettano gens Thrax subiecta, iugumque
Non potuit vitare datum fatalibus astris.
690
Namque etiam in regem permisit summus Achivum
Iupiter armatos hostes et bella parari,
Quamvis de populoque suo numeroque suorum
Non essent regum, qui se opposuere nefando
Atque suo regi nocuerunt milite ducto.
695
Sic solet ira Iovis, si non servaveris huius
Praeceptum et leges, si non gradiere iubentis
Qua docet ire via, sed contra erexeris arma.
Quamvis de generis sit nobilitate secundi,
Deque suo populo, cui se promiserit esse
700
Dona relaturum nullis aequanda virorum
Muneribus, tamen hunc plectet vehementius atque
Eiiciet quandoque foras regalibus aulis,
Et mendicantem coget sibi quaerere victum.
Discite iusticiam populi regesque ducesque,
705
Et servare modum, cum res est saepe gerenda.
Iusticia est genitrix Superum, quae quando relinquet
Atria, regali quae sunt conformia luxu,
A Superis deserta cadent, ruet altus ab alto
Culmine saepe lapis, nec regia firma manebit,
710
Nec quicquam solio regum, cum bella tulerunt
In praeceps quandoque alios, cecidereque raptim.
Nec rota Fortunae vobis culpanda, malignis
Regibus. O si quis toto nunc vivit in orbe
Insidiis ausus fratrem attemptare necandum,
715
Aut populis cum re vitas rapuisse parata,
Aut quicquam iniusti contra sacra iura secutus;
Nec Superos metuis, nec quidquid iura Solonis,
Atque Lycurgeus liber explicat, et Quirinalis;
Crede mihi esse deum ultorem, qui tibi reddet
720
Mensura maiore satis quae messus es ipse
Pauperibus miserisque viris. Nec credito cuiquam
Perfidiae, quamvis rebus successerit amplis.
Nam solet hoc vitium placido procedere vultu
Et facie laeta, pedibus sed denique aduncis,
725
Corporis et reliquis nonnunquam partibus acre,
Vsque adeo ut moriatur homo, qui, mella secutus,
Non potuit dirum cognoscere forte venenum,
Miscuit inter opes vitii quod saeva libido.
Prosequitur tamen acer opus Mahomettus agendum
730
Adque urbem venit Thracem. Vae turba misellae
Graeca tibi! Infandum quae nunc patiere volumen
Probrorum et scelerum, cui tot convicia Turci
Iniicient fortes, quos captivabit Amyras,
Et collo astrictos, pecudes velut, ad sua ducet
735
Tecta ferox miles, Partha de gente creatus,
Proque sua vendet praeda, licet auctio desit
Atque subhastalis venditio, sicut erat iam
Consuetum fieri sub Sylla et rege Quirino.
Thracis ubi adventum est castris ad moenia regni
740
Et Constantini triplici munimine cincta,
Aedificata gravi sublimia marmora calce,
Vltima coctilibus quae fundamenta supersunt,
Circumstant pedites primi qui ascendere turris,
Qui valeant scalis muros conscendere celsos;
745
Fitque pavimentum, ne forte sagipta gregatim
Stantibus ad primas possit demissa nocere.
Figuntur scenae, regis tentoria magni,
Et circum assistunt proceres. Sed prima iuventus,
Quae valeat regem, sit opus si forte, tueri,
750
Littores multi, multi quos undique summo
Conduxit praecio, qui corpora saeva Gigantum,
Qui gererent animos Alcidae, in cuncta paratos
Arma pati algorem flamasque, sitimque famemque,
Et tolerare diem noctemque, ut regia posset
755
Vita quiesse loco, rebusque instare gerendis.
Militibus plurimis sunt circum plurima circa
Tecta; aliis stabulum, quo turma quiescat equorum,
Atque aliis tellus sub caelo teste virescens,
Quae somnum faciebat, eis, custodia quamvis
760
Crebra vocet vigiles, speculari ut singula possint
Atque referre duci. Mox facta luce, tenebris
Vndique depulsis, Phoebo redeunte, parantur
Arma viris miseris, urbique ad dura futurae
Proelia captivae. Surgit gens Graeca, videtque
765
Moenibus excelsis quae circum castra, quot arma
Immineant bellis. Stupuere, et quilibet inter
Improvisa nequit mala tot cognoscere vere
Quid sit opus facto: fuerat fatale periclum.
Nam quondam astronomi, dum Byzantina locantur
770
Fundamenta urbi, Chaldaeaque tota propago
Quae divinatrix res praedixere futuras:
"Donec nomen idem regnet" dixere "manebunt
Moenia, quae statuit rex Constantinus in urbe".
Ecce igitur fatum. Non ante haec tempora quisquam
775
Constantinus ei, post primum, praefuit urbi;
Vltimus hic igitur, qui Constantinus in ipsa
Vrbe habet imperium, perdendus venit ad illa
Tempora, Chaldaei quae praedixere scientes
Singula, et astronomi de re statuere futura.
780
Hic violandus apex sceptralis culminis arma
Nulla tenet, quae ferre queant tam grande periclum.
Ne tamen et dici segnes et inertia possint
Corpora, coguntur pharetris atque ensibus omnes,
Quotquot erant Graeci. Necnon quandoque Latini
785
Succurrunt, variis qui de regionibus essent,
Qui ratibus vecti, lucroque intendere sueti,
Vendebant merces et emebant; maxima in illis
Pars erat hic stabilis, partim quos urbis amoenae
Detinuit statio, partim qui ducere vitam
790
Hic statuere suam, ductis uxoribus, atque
Hinc genitis natis, partim qui, cum redituri
Ocyus inde forent, rebus cum laude peractis,
Tempus ob adversum nondum potuere redire.
His ergo armatis pro re, pro tempore et usu,
795
Viribus atque suis muris succurritur altis;
Circumque instabant vario luctamine Turci.
Nam bombarda minax, non ante audita vel usquam
Visa prius, tam crebra fuit tamque ictibus amplis,
Vt tremere et turres et quae intra moenia cuncta
800
Fixa forent faceret; fundamine dura profundo
Marmora vellebat, cineremque ferebat ad astra.
Porta urbi est, Fontis cui nomen constitit, illam
Sit prope quod mira fons et venerabilis unda,
Qui curabat eos quacumque ex parte relatos,
805
Qui aegroti fuerant, facies quia Virtiginis almae,
Quam nos Christisequae colimus, depicta fuisset
Tempore sanctorum multorum fontis in umbra,
Et cerni posset, nec adhuc abrasa fuisset
Fonte ab eo; Fontis meruit cognomen habere
810
Porta, ubi tam saevos bombarda emiserat ictus.
Namque etiam Manteus magica praedixerat arte
Hanc portam esse illam per quam, qui perderet urbem,
Aggrederetur eam, fieretque novissimus auctor.
Ergo etiam hic turres statuere ad sydera celsas
815
Integritate nava, bis senis passibus ambas
A solio, haudquaquam vacuas, bitumine plenas
Calceque commixta, quae possent fulmina ferre
Atra Iovis, scindi nec in ulla parte, tenaces.
At Mahomettus eas sperat, fundamine vulso,
820
Enervare ambas, aequareque singula campo.
Instant solliciti quo possunt robore Graeci
Instaurare illas, ubi deiecisse videbant
Bombardarum ictus partem ullam e moenibus altis.
Missile quodque datur forti vibramine taelum,
825
Sunt pilulae assiduae, glandesque et spicula passim
Infinita, manu quae demittantur eorum
Quos defensores muris statuere tenendis.
Quale solent, aestus nonnunquam tempore, muscae
Tot simul ire, umbram possis ut dicere soli
830
Se opposuisse gravem, sic crebra sagipta refertur
Hastaque multa tremens, ut vel stupefecerit ipsos
Parthorum quandoque duces, quos missile taelum
A pueris exercet, equo vel saepe volante.
Copia tanta fuit calamorum, ut posset ubique
835
Multa catervatim legisse ligacula miles.
Tectus erat Parthus clipeoque animoque virili,
Et neque missa manu metuebat taela, nec hostes,
Nec quidquid peius fortassis cogitet alter.
Pugnatur simul usque die vivacibus armis,
840
Atque simul noctu, Phoebe Phoeboque favente,
Rex Mahomette, tibi. Nam nox sua lumina praestat
Clara tibi, usque adeo, radios ut quisque putarit
Solis adesse novos, cum primum mane resurgit.
At Phoebus, ne dura nimis sint arma maniplis
845
Forte tuis, neve aestus eos turmasque fatiget,
Post nebulas se condit, opem quo praestet amico.
Namque videbat uti non tantum maxima virtus
Te tua Graiorum regem statuebat habendum,
Fata sed ut caelo sinerent te singula ab alto
850
Hoc augere decus meritis studiisque tuorum.
Et quoniam vitiis hoc deberetur eorum
Qui fuerant clari quondam ferroque togaque,
Nunc simul arma manu posuissent omnia tarda,
Et simul ingenio segni sine laude iacerent,
855
Ergo die nebulae radios texere coquentes
Singula, nocte autem reparabat lumina Phoebe.
Vis eadem Graecis, sed cum discrimine summo.
Namque animis viles armisque in bella coacti,
Quid facerent contra fortes atque ensibus aptos?
860
Convenere armis Turci, ardentissima pubes,
Qualia ferre solent Parthi, cum Medus in illos
Castra movet, pharetris cincti iaculisque revincti.
Sed iam fama refert ratibus Genuensibus esse
Devoctos aliquot praestanti corpore et acri
865
Ingenio, statuant qui Thracum regna tueri.
Iustinianus enim populari stirpe Iohannes,
Sed cuius quandoque domus ducis esset alumna,
Venerat insignis bello, fortique iuventa
Concomitatus. Erant iuvenes navalibus usi,
870
Scorpio de quorum manibus committeret hostem
Fatali quandoque malo. Nam mittere possunt
Hammentum manibus magno molimine duris,
Cum tormenta trahunt cordis composta trisulcis.
Hoc genus hoc aevum iaculi sibi comperit; ante
875
Spicula de calamis mittebant arcubus acta,
Non vulnus factura malum, tectoque rotanda
Bombice; sunt tales vestes nam Thracibus aptae.
Iustinianus ea subsistit parte fremiscens
Exultansque armis, qua vel tormenta ferebant
880
Maiores lapidum cursus, vel taela volabant
Turcorum demissa manu. Tunc scorpio creber
Ictibus assiduis Turcorum corpora multa
Fudit humi, et Stygiae commisit cuncta paludi.
Sed neque Parthorum pubes, nec taela timebat
885
Rex Mahomettus. Ea gravius qua parte cadebant,
Iusserat esse suos, nullo terrore fugatos.
Interea instabant Parthi, noctesque diesque
Assidue; nulli parcebat turba labori
Indefessa quidem. Nam copia tanta cyborum
890
Vecta fuit quocumque loco, quocumque recessu,
Finibus ex Asiae, seges est ubi plurima semper,
Finibus Europae, vervecum ubi copia fervet,
Atque latex nitidus varias vectandus in oras;
Vt nihil iis deesset, nihil a certamine posset
895
Distrahere invictos ultro, regisque pavore
Quando minabatur, si quis perterritus iret
Forte retro, hunc vulgus subito truncaret eorum
Qui praeerant castris curiosi Martis agendi.
Non semel haec temptata viris hinc inde vel illis
900
Qui defensores Thracum sua regna tuentur,
Aut iis qui regis Mahometti castra sequuntur.
At Turci (ut soliti sunt fortes saepe leones
In stabulis spectare gregem turmasque, coacti
Saevicie monstrare animos in cuncta rebelles,
905
Frangere saepe seras nituntur, saepeque portas
Ante retro eiiciunt, donec de cardine vulsae
Non prohibent aditum: vitulas fera saeva trucidat
Et iugulat tauros) sic Turci in moenia Thracum
Assidue fremuere truces, portasque serasque
910
Frangere quaerebant vario cunctamine motas.
Nec fuit una dies bellis consumpta gerendis,
Obsidione gravi, sed quinquagesima quarta est
Transacta in variis fatorum cursibus, ante
Quam collo servile iugum sit Graecia passa.
915
Interea noctu, qua parte ascendere pinnas
Esse vident Parthi facile et transcendere muros,
Impeteque inviso captivos ducere Graecos,
Aut gladiis truncare novis, aut urere flamis;
Namque etiam fossas implebant fascibus illa
920
Parte urbis Turci, flamas fudere latentes
Graiorum populi, fascesque arbustaque mixta
Incendere levi concreta in sulphure, ut illi
Ante cremarentur, quam possent fascibus urbem
Compositis scalisque suo transcendere ductu.
925
Hinc factum improvidi ut multi, fervore coacti
Vincendi et praedae, flamis his denique adusti
Conciderint caeci, nec quod statuere sequantur.
At alii, quorum maior prudentia, visis
Ignibus, ut quandoque solent qui forte per agrum
930
Improvisi anguem pedibus tetigere retectis,
Continuoque gradum retrahunt cernuntque periclum.
Induperatoris referam quid singula Thracis
Iussa? Quibus: "Bello vel nunc moriamur in armis
Fortis" ait "populus, vel contra haec taela feramur
935
Immanes, velut ursa solet, cum pignora cernit
Esse parata capi, mortique incumbere dirae.
Quid struimus, miseri?" dixit "Gradiamur in hostem,
Nec vitae parcamus; opem deus annuet ullam".
Iustinianus ei subdit: "Rex optime, quo te
940
Provehis in Turcos? Audes? Millena tricenta
Corpora sunt equitum, peditum millena ducenta.
Sed minor hoc numero numerus sit verus; in illos
Ipse audes certare manu? Nunc ipse ruinam
Cerno tuam, et fatis tibi lumina caeca malignis.
945
Sit satis has servare domos, haec moenia, et intra
Teque tuos domum cum cara plebe tueri!
Quid faciant pauci contra tot millia Graeci?
Hinc Turcis fortasse aliqui quandoque videmur,
Moenibus ut sparsi sumus. At si quando coacti
950
In stipatorum numerum veniamus, ab illo
Quam numero qui visus erat prius esse, cademus!
Tunc in nos ipsi nullo luctamine Turci
Et fremitu et taelis instabunt, atque cruorem
Perfundent nostrum; iugulo pecus ut solet omne,
955
Quando ad lanarii pervenit denique cultros.
Hinc tueamur opes Graecas regnumque vetustum,
Vt tandem fessi posito vel Marte recedant,
Expectentve aliud tempus melioraque Turci
Saecula, et interea tu rebus consule tantis".
960
Etsi dura videt simul hinc simul inde parari
Singula Thraiiciisque suis, patriaeque sibique
Constantinus, honos quem nunc pungebat et ardor
Nunc, ut in hostiles committeret omnia turmas,
Fert tamen modice, quod vel differre necesse est,
965
Vel sine consilio videt esse, auditque Iohannem.
Interea et Perae coniunctis navibus instar
Atque cathaenatis pontis fecere, ut ad urbem
Quisque novae Romae posset cito saepe profectus
Inde redire volans, quem pontem nec superare
970
Hostilis posset ratis ulla. Sed omnia mente
Cogitat infracta Mahomettus, quodque ferebant
Historiae in Persas, cum magnis viribus esset
Velificatus Athos, nullis sperantibus, audet
Attemptare novis animis atque arte rudentum,
975
Atque ultra collem, Galathis qui praeeminet, armat
Arte rates mira, statuitque in transtra, triremis
Et myoparones: de summo vertice montis
Improvisa refert in portum corpora ponto
Admiranda suo. Genuae tunc clara iuventus
980
Obstupuit, Thracumque domos et moenia liquit,
Et plaerique suis ratibus rediere, tulerunt
Plaerique et leges Turcorum et iussa potentum.
Tunc propriam stat cuique domus servare, tueri
Moenia qui incoepit primum; domus eius et huius
985
Ad portus erecta sinum, vel fracta propinqua est
Littoribus. Superat tunc moenia rex Mahomettus,
Quae deserta ruunt; scalis hi congrediuntur
Pinnarum cumulum; portis bipatentibus illi
Insistunt, primoque aditu confunditur armis
990
Nobilium grex magnus. Erat nam belliger illic
Constantinus, opem qui cum non cerneret ullam:
"Fata sequar" dixit "regno moriturus in ipso,
Nec me captivum ducet Mahomettus habendum".
Enseque perstricto nunc hos, nunc enecat illos,
995
Donec vita suo dispersa est alma cruore.
Cum rege hoc cecidere alii, pars nobiliorum
Qui pulchram turpi mortem praeponere vitae
Haud veriti, mentemque suo committere Christo.
Procedunt Turci, iugulant mactantque per urbem
1000
Quot primo ingressu capiunt victoria rebus
Vt solet esse novis populatrix, parcere nulli.
Mox ubi sat fusum Mahomettus in urbe cruoris
Audivit (vulgus quis enim fraenare cruentum
Victorum cito posset?) eis edixit ut armis
1005
Abstineant positis, captivos cogere vinclis
Fas sit, et in praedam res omnis vertere Thracum.
Indeque nil superest praedae, servique feruntur
Colla cathaenati. Campo statuere propinquo,
Vrbis ad egressum, qui stat latissimus illi,
1010
Graecorum decus omne. Subit Mahomettus in urbem,
Quam nondum ingressus fuerat, vacuamque stupescit,
Atque ait: "O Thracum tam regna superba, Chalyles
Quae mihi praedixit non affectanda! Fuistis
Denique subiecti Graeci, Phrygiaeque vetustae
1015
Imperium sub rege novo cum lege feretis".
Haec ubi dicta, iubet multis custodibus urbem
Servari; ipse aliis intendit denique rebus.