Basinio da Parma astronomicon libri 2
Other sections


Quinque Vagas etiam, nec non pulcherrima Mundi

Lumina bina canam, rapido contraria caelo

Quae faciunt cursus, variasque feruntur in oras,

Sed non tam celeri, quam caetera sidera, motu.

5

Ordiar unde igitur? Mirer quae sidera prima?

Quae postrema sequar? Te ne, o pulcherrime rerum

Phoebe, prius? Te Luna prius Latonia monstrem?

Incurvum ne Senem curva cum falce minantem?

An Superum regem, caeli cui magna potestas?

10

Mercurium ne dolis insignem atque arte loquendi?

Te ne etiam, Cytherea, tuo cum Marte silebo?

Pauca equidem cunctis super ignibus orsa movebo

Ipse aliis; de te, Sol auree, multa canenda,

Multa mihi referenda modis insignia miris.

15

Atque ideo a summis quoniam certissimus ordo

Ille fuit, breviter Saturnum dicere pergo,

Triginta magnos Solis qui perficit annos,

Ante suum pleno condat quam limite cursum.

Quem subter senos currit bis Iupiter annos;

20

Quinque sub hunc menses geminum Gradivus et annum.

Sol duodena premit revoluto sidera Mundo,

Quatuor efficiens divisum partibus Annum.

Quem Venus, et proles Cyllenia pene secuti.

Vigintique dies septemque argentea Phoebe,

25

Dimidiumque tenes tenuatis cornibus Orbem

Occultum geminis tenet intempesta diebus.

Haec septem primo currunt contraria Caelo.

Cum cadit oceano nitidi fax lucida Phoebi,

Iam sequitur tenui germanum Cynthia cornu;

30

Nec procul erubuit fraternis proxima flammis.

Pulsa retro septem Caelum tenet alta diebus

Iam medium; Phaeton sacra dum se abluit unda.

Inde alios septem postquam confecit, obitque

Sol procul; illa procul claris se tollit Eois.

35

Post alios septem media se nocte reducit;

Post totidem parvis fratrem complectitur ulnis.

Nec longe inter se Latonia pignora ab ortu

Vicino surgunt, donec nova protulit ora,

Atque iterum occasum versis exivit habenis.

40

Nec minus hac Solem certum est se parte movere.

Ipse Aries oritur; post ipsum cornua tollit

Aurea Taurus; at hunc Gemini sunt deinde secuti.

Sidera si secum converteret haec vaga Mundus,

A Tauro in geminos unquam non ista redissent;

45

Nam retro fuerant nivei post cornua Tauri

Tyndaridae gemini; Geminis nec deinde relictis

Signa tenerentur perarato caetera Mundo;

Quippe globi nunquam variantur in Orbe locati

Stellifero, atque Hyadas propria regione videmus,

50

Ambrosiam, Eudoramque simul, flavamque Polyxo.

Non aliter iuxta Pleiades adspiciuntur

Taygete, ac Maie, et Neptuno admixta Celaeno,

Alcyone, Meropeque soror, Steropeaque mater

Oenomai; una latet phrygiis Electra ruinis.

55

At quae cum Caelo volvuntur, tractibus aequis

Omnibus a Terra distant. Excentrica sunt haec

Sidera, quae graio dicuntur nomine, Solem,

Vt liquet, et Venerem spatiis praecedere iniquis.

Namque videmus enim, sacris cum se abluit undis

60

Phoebus, et ardenti subducit lampade terras,

Ire simul post hunc Autumni nocte Dionem,

Nocte eadem extrema ante ipsum spectantur eadem.

Nam Venus illa ipsa est, quae Lucifer orta vocatur

Ante diem; oceano cum Sol se tinguit Ibero,

65

Hesperus, Hesperiae de nomine dicta propinquae est.

Haec sub Signiferum gradiuntur. At aureus Orbem

Ipse secat medium Phaeton; at caetera utroque

Margine non rectis discurrunt sidera Cyclis.

Illa Notos fugiunt interdum Aquilonis ad axem;

70

Haec aurem a Borea tepidum vertuntur in Austrum.

Nec vero citius vel tardius ulla vagantum

Stella meat, quamvis Lunam praecedere Solem

Cernimus, aut Solem magnum transire Gradivum;

Hunc superare Iovem, vincat qui deinde parentem,

75

Diversi tantae spatii est victoria causae.

Mercurium, quamvis Stilbonta vocare Pelasgi

Non dubitant, nunquam scintillas promere fas est;

Quinque Vagas sparsos nec ducere crinibus ignes.

Cura sit Heliacos obitus, quos sidera caeli

80

Fessa timent, Phoebum cum iam fugere propinquum,

Discere, et admotis cedant quae Solibus astra;

Ceu latet aethereo quondam Canis acer olympo,

Sustulit auratum cum Taurus ab aequore Solem,

Aut Atlante satae medio periere sereno.

85

Errantes numero quia diximus, ordine easdem

Quem tenuere, Pater cum primum texere Mundi

Corpus, et immenso Terram discludere Ponto

Coepit, et in bis sex posuit quae Signa, canamus.

Quippe ferunt tenera surgentis imagine Mundi

90

Hunc septem numero Errantes habuisse tenorem;

Inferior Cancrum cunctis ut Luna teneret;

Sol medius magni premeret cum terga Leonis;

Virgine in Icaria Cyllenius ipse mearet;

Examen mediae premeret Venus aurea Librae;

95

Horrida Martis enim gestabat Scorpius arma,

Semiferoque Pater Divum Chirone sedebat;

Saturnumque senem Capricornus et ipse vehebat;

Saturnoque puer, curvam qui sustinet Vrnam,

Additus; atque Iovi Pisces iunguntur; at Helles

100

Vector habet Martem; Tauro Venus addita pulchro est.

Mercurius Geminos iunxit sibi; et ordine verso

Ista fuere Deum tectis data Templa supernis.

Harum quaeque suo claram de lumine lucem

Protulit, excepto condensae corpore Lunae,

105

Quae de Sole quidem sumta sibi luce, calorem

Non tamen ad terras Caelo demittit ab ipso.

Haec sunt illa eadem, quae corpora nostra tuentur,

Lumina magna; venit sensusque vigorque, ministris

His, hominum vitis; agimus tamen omne, quod ipsi

110

Non minus errantes, ad quinque referre solemus;

Verum alias veniens numerus compellit ad ipsa

Lumina; luminibus melius quoque iungere quasdam

Dicitur, ut numerus numeratus tempus agit res.

Omnia fert etiam corpusque animumque recurrens

115

Iupiter, ut Soli numeros adspirat amicos;

Et Venus aurato spectat Latoida vultu.

Tum mihi, si quid agam, contingat pace serena

Magna agere, et magnis tali me tempore gratum

Regibus, ac dulces revocare ad carmina Musas.

120

At cum Saturno quoniam concordia Soli

Nulla, nec est Lunae duro cum Marte voluptas,

Nulla fere humano generi Saturnia lampas

Commoda, nec Martis rutilum iubar utile cuiquam.

Mercurium graii Divum dixere ministrum.

125

Se comitem quoniam nunc bis, nunc addidit illis.

Luna dies postquam triginta incognita fecit,

Abstulit ex oculis hominum fraterna repente

Lumina, et adverso turbavit lampada cornu.

Aut ter quinque dies ubi iam confecerit, ipsa

130

Deficit, in Caeli modo si volvuntur eodem

Limite, cum medium secuerunt protinus orbem

Signiferi; via quae defectus una vocatur.

Tempore defectus Solis Lunaeque videbis

Non alio; atque ideo numerum si forte notabis

135

Temporis atque loci, nunquam te tristia fallent

Lumina, nec dubio spectabis sidera vultu.

Ceu genus humanum quondam caligine mira

Vltima consumti credebat saecula Mundi,

Cum Pater Aethereo spoliavit Lumine terras,

140

Extra Orbem medium cum Sol et Luna negarent

Defectus fieri; tali sed tempore causa

Maior erat, quam quae Mundi ratione fuisset.

Signa iuvat varii si te quoque discere Solis,

Scire licet, facilemque viam praebemus. Ibero

145

Cum cadit Oceano, si lucidus exstat, Eois

Clarus et exit aquis, Borea tardante, videbis

Tranquillosque dies, et motas vertice sylvas;

Nec metus insano tibi tum te credere ponto.

Sin vero croceum maculis distinxerit orbem,

150

Cum croceo surgens Aurora rubebit amictu,

Auster et in nubem Libyco se tollet ab alto;

Omnia praecipiti miscerier imbre videbis.

Pallida si croceis veniens Aurora quadrigis

Nubibus adversis radios infringet anhelos,

155

Grandine terrifica campi pulsantur et urbes,

Nec minus interea tremuli maris unda tumescit,

Iamque obnixa cavas impellunt flamina nubes;

Stant simul obnixi caelo, simul aequore toto

Turbida navifragi condensant nubila venti,

160

Namque Notus tepidis caelum complectitur alis.

Parte alia insurgens paulatim excedit ab antro

Horridior Boreas getico; cunctantur euntes

Austrique Zephyrique diu; dabit ecce fragorem

Ingentem cumulis tumidarum ventus aquarum.

165

Verum ubi cerulea spectabit lampade terras,

Iupiter udus aquas caelo demittet ab atro;

Igneus ante obitum fuerit si forte, sonoris

Flatibus adversi venient in praelia venti.

Luna quater postquam tenuata reduxerit ora,

170

Si caelo puram faciem sine labe, sine ullis

Ostendit maculis, et acuto candida cornu

Venerit aetherias caeli manifesta sub oras,

Omnis ubique dies toto sub mense manebit

Clarus; et elato frustra terrebere vento.

175

At post terga sui primum cum cognita fratris

Cernitur, et pulsos renovata recolligit ignes,

Cornibus obtusis nigrum tenet aera, magnus

Imber erit; nigro semper pluit illius ortu.

Ventus erit, roseo si punicet illa rubore.

180

Ordine sed nostro repetamus coepta priori;

Nec curanda quidem quae sint mittenda sequamur;

Neve super quae sint alias dicenda canamus;

Omnia neve diu liquido super aethere, neve

Aere multa super memoremus; ut aureus ipse

185

Iupiter auratis Iunonem amplectitur ulnis,

Neu Pater ut mediam praecinxerit Amphitrites

Tellurem; verum quae sint habitata Plagarum

Diversarum acri doceamus acumine mentis.

Queis Pater aethereo dispensat lumina curru,

190

Seu supra terras, seu se libraverit infra,

Quatuor esse ferunt habitatas ordine terras.

Temperies longe quas est amplexa superni

Infernique soli, tellus habet una viros, qui

Nos et adire queunt, et sunt regione sub una.

195

Aequipedes alios patrio sermone vocamus,

Antoecos Grai, nostro qui sole fruuntur

Parte sub adversa superi sub corpore Caeli

Verticis austrini prope sidera condita nobis.

At qui circum habitant Graio sermone Peroeci

200

Dicuntur populi, sua qui vestigia contra

Nostra tenent, Graia Antipodes quoque voce feruntur.

Illorum Antipodes et nos sumus ordine verso;

Nec nostri adspiciunt vestigia nostra Peroeci,

Nam Peroecorum nos et liquet esse Peroecos.

205

Est nobis unum hoc, nec non commune Peroecis,

Illam habitare plagam, quam temperet aestus, et altum

Frigus in adversa regione sub orbe supernorum

Aequipedum; atque aestas, gelidaeque brevissima brumae

Tempora sunt eadem, simul incrementa dierum.

210

Sed tamen hoc reffert: nam cum nox exit ad illos,

Incipit ipse dies nostris se reddere terris;

Atque ubi venit hyems nobis, his vertitur aestas.

Antipodum nobis nihil est commune; sed illa

Convertunt, lucemque vident, cum nocte teguntur

215

Aequipedes nostri supera tellure locati.

Quin Natura iubet cunctos hos esse creatrix

Magna virum, et tellus omni de parte nitenti

Sole repercussa, ut variis animantia formis

Mater alit rerum natura benigna; nec ipsi

220

Antipodes imo nostri labuntur Olympo.

Sed grave quodcumque est terram petit; haud magis illi

Ima tenent Mundi, quam nos, qui summa tuemur

Sidera; sub pedibusque suis nos esse putantes,

Saepe timent summo lapsos succedere caelo.

225

Sunt qui non alia credunt tellure morantes

Esse, nec Antipodas, nostrosque manere Peroecos

Vsque alios, praeter nostra regione videndos

Aut visos, magni cum dividat unda remotos

Oceani Antoecos; quos qui negat esse, negabit

230

Antipodas. Quid aget magnus tellure sub alta

Phoebus? Aget quidnam Phoebi germana decori

Luna Iovis magni Latonae ac lucida proles?

Quippe ita crediderim, fuerit si Terra rotunda,

Vt memorant, rerum causas quicumque sequuntur.

235

Instar enim pauci quidam dixere theatri

Tellurem, quidam cubaea stare figura.

Verum ita si fuerit, Phoebo surgente, videbunt

Lumina clara prius, quam Persae, Solis Iberi.

Nam cava si fuerit tellus quae proxima Soli est,

240

Noctis adhuc nigra staret languentis in umbra,

Altera pars magnum Phoebi cum passa calorem

Lustraretur eo, prima regione relicta;

Luce etiam semper maior nox atra maneret,

Ac prior ipse dies, quam Persis, iret Iberis;

245

Quod fieri contra certa ratione videmus.

Sol prius ad Persas numeratis quatuor horis

Tollitur, adversos afflet quam pronus Iberos.

At si plana fuat Tellus, aequaliter omni

Parte polus Mundi distare videbitur illo

250

A Circo, celeri qui dividit omnia visu.

Verum apud Aethiopas polus est non altus, ut idem

Despicit adversos altissimus ipse Britannos.

At mediis varia ratione magisve minusve,

Menstruaque una dies extremae in littore Thylae

255

Cernitur, aurato si stat Titania Cancro

Lampas, et Aethiopum nullas facit urbibus umbras,

Praecipuae mediae, dicunt quam forte Syenae.

Quippe dies patriis aequales omnibus essent,

Omnibus in patriis eadem nox, umbraque magnae

260

Vna eadem Terrae tenerum fuscaret Olympum;

Terminus idem oculis caelo foret unus aperto.

Vix caput Anguis enim Graia regione videtur,

Atque pedes Helices; alia de parte Britannis

Nec caput inflexi fast est spectare Draconis;

265

Parte nec ex eadem Graium regionibus ullis

Canobos adparet caeli clarissimus ignis.

Vnde licet Terram forma constare rotunda

Dicere; nec Tellus alia quadrangula forma est.

Ipse dies quoniam sex horas omnis haberet,

270

Noxque decem horarum nec non bis quatuor esset.

Nec fuso Tellus quae se tenet aere circum

Defugit a Zephyris Eoum admota sub Eurum;

Nec contra in Zephyrum Nabathaeis cessit ab Euris;

Nec magis Arctoos Tellus Aquilonis ad axes

275

Versa, meri quam sit parti subiecta diei.

Eoo sedeat Tellus si proxima Mundo,

Adsurgente breves umbrae sub Sole venirent;

Maioresque forent aliis labente sub undas.

Ac maiora quidem nobis orientia cuncta

280

Signa viderentur, propius si forte mearent,

Nec minus et Zephyro si stet subiecta tepenti,

Signa viderentur maiora cadentia cuncta.

Sol et Luna novum lumen brevioribus umbris

Labentes veherent; contra surgentibus illis

285

Maiores caderent longe sub Solibus umbrae.

Sin vero septem fuerit submissa Trioni,

Hac sub parte iacens omnis spectabitur umbra,

Sole caput niveum terris tollente relictis

Cum primum roseis Aurora retexit olympum

290

Curribus, et nigram Terrae Dea reppulit umbram.

Nec minus Austrino fuerit si proxima caelo,

Omnis in hanc rursum regionem procidet umbra,

Sole vel hesperias se se condente sub undas,

Aut idem adflatis primum cum surgit Eois.

295

Nec vero Tellus media plus parte levatur,

Aut premitur Mundi: nam sex quae signa videntur

Terrarum supra, spatiosive aequora Ponti,

Aut plura, aut certe non tot manifesta paterent.

Nam medio si plus Tellus se se Orbe levaret,

300

Semper ibi noctes spatiis maioribus irent.

At medio contra Tellus depressa sub Orbe

Si iaceat magis et brevior nox atra manebit.

Nec minus Oceani formam tenet unda rotundam,

Et maria, atque animae tractus, aetherque profundus.

305

Inque duas partes divisum dicere Mundum

Non dubitant, supra Lunam ut quaecumque moventur

Esse ferant semper Divum immortalia tecta,

Intemerata situ spatiosis aetheris oris.

Haec facere, illa pati memorant quae cuncta sub ima

310

Semina sunt Luna, flammas, animamque tepentem,

Vndarumque locos, et siccae pondera Terrae.

Haec quoque mutantur superis et semina formis.

Terra tenet medium; pro qua quoque candida Luna

Dicitur aetheriis regionibus; unda sub ipso

315

Mercurio est; aer pro te, Cytherea, putatur.

Ignis habet Solem; Marti sed rursus et ignis

Additur; aerio pro Iupiter orbe locatur;

Saturnus gelidae pro frigore ponitur undae,

Terraque pro magni summo stat corpore Caeli.

320

Nec vero est Ignis siccae sine semine Terrae,

Communesque manent una sub lege; sed Ignis

Aeris in partem magno venit ipse calore.

Humidus ast Aer gelidae se miscuit Vndae;

Miscet Aquae Tellus se frigore, participemque

325

Naturam inter se tenuerunt semina Mundi

Quatuor; unde hominum genus haec pecudumque volantumque

Arboreumque simul, nec non simul omne natantum

Temperies magno nutrit permixta vigore.

Nunc simul hybernus quae tempora noctibus addit,

330

Quae rapit aestivus Sol impiger ordine pandam,

Et Cleomedeas romanis versibus artes

Exsequar, ingenti patriae perculsus amore,

Dulcis Apollineas referens tibi, Parma, coronas.

Nam duo Solstitia efficiunt Caper, et nova magni

335

Effigies Cancri, cum Sol altissimus Orbem

Ipse tenet summum, aut imos invergit ad Austros.

Verum aequant noctes Aries et Libra diebus.

Sed cum Sol summum tenuit pulcherrimus Orbem,

Magna die cum iam lux intempesta vocatur;

340

Vltimus in Boream qui ducitur Orbis, is ille est

Aestivus Tropicus, qui vertit ab aethere Solem,

Inque Notum seris Phoebum sinit ire quadrigis,

Incipit a nobis tardum cum texere gyrum;

Cum fugit a nobis Phaeton, et lucida lampas,

345

Quem fecit hybernus Tropicus fuit ultimus Orbis.

Incipit in Boream volvens Sol inde reverti;

Impiger Aegoceron nam linquit, et aethera contra

Nititur adscendens peraratum denique Caelum;

Atque ubi iam medios victor percurrerit Orbes,

350

Aureaque Aeolii calcarit vellera Phryxi,

Aequabit noctes caeli mensura diebus,

Inde sub aestivum veniet Sol candidus Orbem.

Atque ubi discedens Libram iam contigit, aequas

Efficiet rursum noctes Pater ipse diebus.

355

Hanc, duodena secans Sol aureus astra, peregit

Ipse viam; Caper est, gelido quem mense decembri

Sol premit; hinc Solem iam coepit Aquarius ultro

Tollere; dehinc Pisces oriuntur in alta vehentes

Lampada Phoebeam, donec Titana recepit

360

Hinc Phryxea pecus, Taurumque ingressus, et ambos

Tyndaridas, Cancrumque tenens, non amplius altum

Aethera, nec superas audet se tollere ad oras;

Sed redit ad terras magnum dum forte Leonem

Arripit, ac prona de Virgine labitur; aequam

365

Inde tenens Libram, medios iam colligit Orbes.

Scorpion hinc labens paulatim linquit, et arcus

Iam premit Haemonios; Capricorno deinde retento

Vltima depresso deducitur orbita Circo.

Summa igitur Cancri via dicitur, infima Capri.

370

Esse quidem portas veteres dixere Pelasgi

Has hominum divumque duas; quod vita per illam

Defluit in terras, per et hanc ad sidera rursum

Fertur, et aethereo revolans se sistit Olympo.

Sol igitur quantum superas te tollit ad oras,

375

Tanto tarda magis nostro lux orbe moratur.

Nam Tropicos inter medium Sol aureus orbem

Circuit; et magnum volvens pater efficit Annum.

Atque haec causa quidem, quare sint frigida quaedam,

Haec calida, haec autem cur temperet aestus et altum

380

Frigus; ob hoc quoniam Sol non excedat iniquum

Signiferum, a Cancro Capricornum lapsus ad ipsum.

Sed neque quae Tropicos inter sunt tempora noctis

Atque die spatiis aequalibus ire feruntur.

Namque decem novies Sol cursibus ambiit annum,

385

Dimidioque die cum quatuor ante diebus,

Ariete de medio Cancrum quam surgat ad altum.

Atque decem novies Sol cursibus ambiit annum,

Dimidioque die geminis cum deinde diebus,

Ante cadens victor Libram quam vergat ad aequam.

390

Hincquoque dum fugiens Capricornum cedit ad imum,

Ipse quater Phaeton viginti forte diebus

Atque octo finem circo facit aureus imo;

Atque decem novies Sol cursibus ambiit annum

Hinc petit Aeolii dum vellera lucida Phryxi.

395

Maxima Tyndaridae spatia obtinuere Gemelli;

At minima Arcitenens currentis in aethere Phoebi.

Ergo ubi principium crescendi coepit anhelis

Lux nova solis equis, duodecima surgit inique

Pars incrementi primo iam mense; secundo

400

Pars sexta; at quartam mensis quoque tertius auget.

Tum quartus quartam, sextam sed quintus habebis;

At sexto pars est duodecima reddita mensi,

Sex horis minimam superat lux maxima namque.

His data temporibus Phoebo via certa decoro,

405

Purpureas Caeli nobis qui flectit habenas.

O decus aethereum, lux o clarissima caeli

Sol hominum Divumque patens; quo carmine laudes,

Quae mihi Musa tuas memoret? Tu causa creandi

Omnia; cum magna rerum tu semina Luna

410

Accipis, et valido nutriris cuncta vigore.

Aetherei princeps tu luminis almus, et auctor

Lucis, et immensi moderator magnus Olympi,

Salve hominum sator, ac miseris accommoda terris

Lux aeterna Deum; tua vis, tua, Phoebe, potestas

415

Abducit morbos, caelumque salubre serenat.

Terrigenam Phytona puer Latonius arcu

Horrisono innumeris mactasti, parve, sagittis.

Ora novo aeternae vestiris flore iuventae.

Te pia Castalio lavit Latona fluento,

420

Ambrosios dulci perfundens nectare crines.

Instabilem Delon medio tu sistere ponto,

Tu potes et Musa contendere victor; iniquas

Noscere tu Parcas; strepuit si argenteus arcus

Turpia lustratis pereunt animalia terris.

425

Phoebe salutiferas aegris mortalibus herbas

Addis, et ingrata cingis pia tempora lauro.

Tu Phryga pelle sua spoliasti, Phoebe, superbum;

Tu Niobem natosque premis; tu matris amore

Incensum Tityon stygia provolvis arena.

430

Huc ades, o Superum clarissime, pulcher Osyri,

Seu te hiberna sinunt Lyciae dumeta Zeliae,

Seu vocat Aegaei mediis tibi cognitus undis

Cynthus, et Eurotae placidissima fluminis unda;

Sive mihi Liber, seu sis mihi dictus Apollo,

435

An Titana magis cupias te forte vocari,

Laeta Sigismundi nunc tempora ducis, honorem

Cui summum Omnipotens patriis concessit in armis;

Qui nunc Italiam pacis sub legibus omnem

Iusticia, atque fide magna ditione tuetur;

440

Vt qui caeca legit rapidis contrarius undis

Marmora ventisoni revoluta per aequora ponti

Nauta mari in magno voces atque irrita surdis

Littoribus dat verba, sonosque effundit inanes;

Verum ubi ad optatos subduxit carbasa portus

445

Rupe ligat vasta munitam forte carinam.

Ac, ne pace bona nullis terat ocia factis,

Templa Deo victor statuens ingentia summo;

Nunc exhausta novis decorat sua bella trophaeis,

Gallicaque antiquis reddit nova moenia terris

450

Amnis in hadriacas qua Sena labitur undas.

Nec minus insigni se se germanus honore

Extulit ante alios Malatesta Novellus; et armis

Hic quoque depositis, tua munera, pulcher Apollo,

Castaliis Musas primus deducit ab antris.

455

Ille fide, ille animo constanti, ac denique sancta

Iusticia invictum potis est superare Catonem.

Hos saltem Italiae custodes, maxime Divum

Phoebe, fove, longosque piis da fratribus annos.

Ille inter Musas longum se oblectet; avitum

460

Dum regit imperium bello fremat ille superbo,

Nuper et Ausoniam saevis ut vindicat armis

Alphonsi, Hetrusca cogit quem cedere terra,

Ac libertatem populis dat habere Latinis;

Mox quoque in audaces vertat sua praelia Turcos,

465

Infidasque manus, inimicaque pectora Graiis

Heu miseris! quos clade nova tot millia campis

Perdita Threiciis Byzantis moenia iuxta

Abstulit una dies, saevit dum barbarus hostis

In Graios omnes, Troiam dum iactat avitam,

470

Dardaniosque patres, Ida quod natus aquosa est.

Vrbs augusta potens regum domus alta potentum,

Romanis opibus, romanis civibus aucta,

Imperio quae sola suo Garamantas et Afros,

Auroram et Zephyrum, nec non Boreamque Notumque

475

Subdiderat pedibus, domitumque subegerat Orbem,

Capra dolis pueri; quin et Phryx semivir illa

Nunc potitur victor, romanaque despicit arma,

Discordesque animos Italum sine fine furentum.

Nec satis indignum fuerat, quod templa, quod aedes

480

Diruit: antiqua sub religione, nefandum!

Stare vetat populos; at nos toleramus iniquas

Gentibus imponi leges? Ne, Christe, furorem,

Ne patiare, precor, per secula surgere talem.

Da, Pater, Ausoniis mentem da gentibus unam

485

Ire Asiam contra; cupiant illum omnibus unum,

Illum ipsum studiis, qui barbara saepe fugavit

Agmina, et Italia duros eiecit Iberos.

Quae simul ac cecini numeroso carmine bella

Vix mihi terdenos aetas data viderat annos.

490

Illa autem si bella canam, quis me altius alter?

Quamquam aderunt multi, memorent qui facta potentis

Pandulphi, moresque hominum, Lelegasque, Phrygasque,

Europaeque manus, Italos, fortesque Pelasgos,

Pannoniosque truces, Hispana, Britannicaque arma.

495

Haec meus ante alios memoret simul ore diserto

Parleo; ut ipse libens optata Basinius arma;

Qui nunc Astrorum motus, subiectaque Divum

Templa cano, atque vias semper volventis Olympi.