Basinio da Parma astronomicon libri 1
Other sections


Aetherios Orbes, subiectaque templa Deorum,

Musa, cane, atque vias semper volventis Olympi;

Curribus auratis quae Signa secutus iniquos

Sol vehat ipse dies; quae tempora noctibus addat;

5

Quae rapiat rursum tardis adiuncta diebus.

Hic age, magne, tuo, Malatesta, canende Poetae,

Castalias amplexe Deas, partire laborem

Hunc mecum: neque enim sine te Parnassia nobis

Antra patent, Musasque sinit Romanus Apollo.

10

Tu decus Aoniae, tu spes certissima Vatum;

Nec cuiquam potui, tibi quam felicius Astra

Dicere, qui rerum causas, qui Sidera primus

Cunctorum, et vasti scrutaris semina Mundi.

Nec levius fuerit quam condere bella, referre

15

Tellurisque, Vndaeque locos, Animaeque, liquentisque

Ignis, et immensos Caeli describere tractus,

Bella virum quamvis iam dudum, et praelia lusi;

Nuper ut invicti magnum meditatus honorem

Sismundi, et pulsos Thusco bis littore Iberos

20

Qui cecini, ac veras iuvenili carmine laudes;

Mox quoque Troianas cupiam qui dicere clades,

Magnanimosque duces Graiorum, actamque sub arma

Europam, atque Asiae Sigaeo in littore gentem.

Interea, tardus quamvis, ad Sidera Caeli

25

Accedes, quondam serisque vocabere votis;

Cum tamen in numerum Divorum veneris, opta

Qua tibi parte Poli, qua sit regione manendum;

Et mecum Caeli iam nunc discurre per oras

Aetherias, ventisque favens da vela secundis.

30

Ex Caelo, et Terra moles pulcherrima Mundi

Constat, et haec inter Naturis ordine clausis.

Nam Pater omnipotens cum iam creat unus Olympum,

Terrarumque situs, tremulique liquentia Ponti

Aequora, sylvai disclusit corpore Mundum,

35

Imposuitque novum Stellis ardentibus Orbem;

Quem super haud ulla est nec Terra, nec aequoris Vnda,

Non Ignis fervens, non humidus intepet Aer;

Nec supra, aut infra volvuntur corpora rerum;

Non dextra rebus fas est, non ire sinistra;

40

Non medio e spatio motus, non ante feruntur,

Non post succedunt; nec quicquam est corpore nullo;

Nec Locus ullus ibi est, nec terminus ullus Inani.

Ergo cuncta tenet magnum cum corpore Caelum.

Quod Pater ut vidit forma constare rotunda,

45

Iussit ut aeterno traherentur Sidera motu,

Cum nec stare queat revoluti machina Mundi;

Nam neque vis Animae, qua pellitur ipsa, quiescit.

Hinc intra se se Caeli se mobilis Orbis

Torquet, et aeternum sua post vestigia fertur;

50

Quod locus extra ipsum nullus, non ulla meandi

Copia, perpetuum fugiat se se, atque sequatur;

Tempore nec quoquam maneant agitata necesse est.

Vertit in Occasus Eois magnus ab oris

Mundus, et ingenti contorquet Sidera tractu.

55

Quem subter septem contra Pater impulit Ignes,

Quinque Vagis addens duo Lumina magna, secarent

Quae Caelum adversum, atque Annos, Mensesque referrent.

Orbe quidem summo fallax Saturnius ignis

Fulsit, et ingenti signavit frigore Caelum.

60

Hunc infra placidi Iovis aurea stella cucurrit;

Ignea sanguinei sub quam Mavortis anhelat

Fulgorem fax crine trahens, bellumque, metumque.

Parte fere media Sol aureus omnia cernit;

Quem Venus, et proles Cyllenia pene secuti.

65

Hos infra aethereae micuerunt cornua Lunae,

Tum siccum invasit calor igneus Aethera primum,

Aera tum calidum non humor ab Aethere longe

Dispulit, et frigus sicca tellure potitum est,

Quam circum gelidae mediam liquor ambiit Vndae.

70

Vtque movet Caelum Divina Potentia certo

Ordine, quae media est Tellus immota resedit,

Quam circum ipse Polis Caelum dedit ire rotatis.

Nam Pater in tractus omnes Caelique, Marisque,

Tellurisque, Animaeque vias, Ignisque liquentis

75

Funditur, et toto se miscet corpore rerum.

Terga dedit Mundo Genitor quae verteret Orbi

Eoo, occiduas frontem torqueret in oras;

At dextrae partes tardum tenuere Booten,

Arcturique domos, magnamque Lycaonis Vrsam,

80

Austrinosque situs laevum devolvit in Orbem;

Hinc alius Vertex aliusque hinc fixus utrinque,

Quos dixere Polos, Austro, Boreaeque minantur.

His ita monstratis, superest Regione sub una

Dicere quaque meant quae Signa, plagasque retentant.

85

Lacteus ingenti candore decorus, et auro,

Nescit utrumque latus medii qui limite Caeli,

Fertur in obliquum, clarum Phaetonta relinquens,

Temperat et totum flammis errantibus Orbem.

Inde Orbes alii varias tenduntur in oras;

90

Signifer est alios quorum pulcherrimus ante,

Temnia ducta triplex quem fecit utrinque refuso

Margine Signorum; media est via Solis iniqui,

Defectus in qua Solis, Lunaeque patescunt,

Vel cum tota Soror fraterno opponitur orbi,

95

Vel cum Terra iacens inter fratremque sororemque,

Ipsa negat caecae Titania lumina Lunae

Cum cadit oceano nitidi fax lucida Phoebi,

Et Luna opposita iam fertur in aethera Terra.

Inde Paralleli, Graio quos nomine dicunt,

100

Quinque recensendi; quoroum qui maximus unus

Et medius fuerit, noctes aequare diebus

Dicitur: unde illi nomen posuere profectum.

Sunt duo, non longis qui frontibus imminuuntur;

Alter in Austrinos infert sua terga recessus.

105

Hos inter mediumque sedent duo Signa reposta,

Quae Tropicos vero dixerunt nomine Grai,

Maiores longe extremis, medioque minores.

Parte ab utraque Plagae finem posuere perustae.

Inde alii duo sunt, qui verticis ardua summi

110

Amplexi capita, sparsi in diversa secantur

Inter se extremo in spatio, summosque recidant

Quinque Parallelos dirimentes partibus aequis

Quatuor, atque secant animalia magna gerentem

Signiferum tali ratione, ut permeat alter

115

Phryxaeam pecudem, iustaeque examina Librae;

Alter et Aegoceron, et magni brachia Cancri.

Sunt duo praeterea, quos nos aequaliter omni

Parte licet nobis terra comprendere iniqua,

Quique secat mediumque diem, Caelumque profundum

120

Dividit, alter is est qui terminat omnia visus.

Quinque Plagas Caelo posuit Natura creatrix,

Quarum quae media est aeterno incanduit igni;

At magno extremae riguerunt frigore Zonae.

Temperiem mediae duplici regione benignam

125

Excepere duae; mediam quas inter et ambas

Dicimus extremas Caeli devexa profundi

Cingula bina hominum generi concessa Deorum

Munere; de medio quae cum traxere calorem,

Frigus ab extremis, gemina de parte profunda

130

Temperies geminis infertur ab Aethere Terris.

Atque haec culta quidem latera, et Telluris utroque

Margine clausa, virum spatiis gens exsulat aequis.

Nam media, ut perhibent, Plaga vasta sine urbibus ullis

Magna procul magni patiens incendia Solis,

135

Non volucrum nidos, magnarum aut lustra ferarum

Substinet, aut hominum genus improba pascit; at illas

Nix aeterna premit, foedusque amplectitur horror;

Hinc Boreas, illinc gelida Notus effluit aura;

Hic tepet Auster, at hic Aquilo non frigidus efflat;

140

Hoc vitio Caeli; densum sed frigus utroque

Vertice devexi semper spirabile Mundi.

At nobis Arctos sublime propinqua furentes

Frigore demittit ventos, insana rigore

Flamina perpetuo nobis; quae torrida dum se

145

Trans spatia evolvunt calidis contraria pennis,

Nubila dant populis adversa tenentibus arva.

At nobis longe Mundus consurgit in arces

Scythonias, gelidumque Polus se tollit ad axem.

Obliquus late Signorum flectitur Orbis

150

Trasversum, et longo circumspicit ordine Zonas

Quatuor, atque secat mediam, quae semper ab aestu

Fervet, et ardenti collustrat lumine Caelum.

Ergo inter medias quoniam latissimus Orbis

Signiferum decuit, quod clara, et maxima Signa

155

Verteret, incubuit magno per Sidera tractu,

Quae duodena sedent incurvo lucida Circo.

Primum Aries signum; sequitur quem Taurus acutis

Cornibus; hinc gemini Laedeia sidera fratres;

At Cancrum Herculei sequitur quoque forma Leonis;

160

Hunc Virgo; hanc iustae pendentia pondera Librae.

Scorpius hanc sequitur; post quem sua spicula Chiron

Tendit; at Aegoceros premit hunc quoque cornibus alte

Auratis, curva cui surgit Aquarius urna;

Vltima quem Pisces, caelestia signa, secuti.

165

Tempora Signorum numeramus ab Orbe supremo

Hybernum ad cyclum vertenti Sole; reverso

Inde etiam ad summas imis de partibus oras,

Cum semel a Cancro Capricornum Phoebus ad imum,

Et semel ad Cancrum Capricorno venit ab imo,

170

Aut etiam medios legit cum passibus Orbes,

Aequat ubi noctes Aries, aut Libra diebus,

Vel sursum Phaethon fugit, vel fronte deorsum.

Hinc atque inde sedent vasti miracula Mundi,

Quae Pater ex hominum specie caelestia fecit

175

Sidera, tum mutis etiam sua forma remansit;

Vt Corvo, et Lepori, Cygno, fulvoque Leoni.

Orbe prius fixas summo dicemus, et ortus

Atque obitus, magno faciunt quos Sidera Mundo.

Ac nobis qua nam vertex spectatur et Arctos,

180

Ordiri melius dextra de parte licebit:

Namque duae spatio spectantur verticis Vrsae;

Fluminis instar enim circum interlabitur Anguis.

Magna supina caput parvae tegit ipsius Vrsae;

Nam medium pedibus calcat fera parva Draconem,

185

Cuius in extrema latitat quoque maxima cauda,

Quo caput usque suum simul ipse retorserit Anguis.

Vertice magna tenet septem, sed in auribus ambas,

Vnam humero stellam; duo sunt pede sidera in uno

Postremo; atque alio sub crure est una, cavoque

190

Vna humero; geminae parva sunt denique cauda.

Parva pedum stellis paribus vestigia fixit;

Tres caudam supra; quarum quae proxima summo est,

Ipsa Polus, quoniam est immobilis ipsa, vocatur.

Anguis utroque sedent duo tempore sidera, bina

195

Sidera sunt oculis; mento stat sidus in imo:

Namque decem stellae reliquo sunt corpore toto.

Nec minus Arctophylax, carae custodia matris,

Ipse pedem dextrum aestivo super addidit Orbi.

Huic humeros, pectusque secat quoque Circus ab imo

200

Aegocero, summi tangit qui brachia Cancri.

Non cadit oceano citius quam Cancer, et ambo

Tyndaridae, ac magni pateat quam forma Leonis.

Quatuor hic laeva stellas gestare videtur;

Pectore tres dextro; laevo sed pectore solam;

205

Supra humerumque duae spectantur utrumque repostae;

Vna caput supra est, cubitum subit altera dextrum.

Sidera quin etiam pedibus sunt bina duobus;

Nascendo curvas solet hic praecedere Chelas.

Inde novem numero Cressam fecere Coronam,

210

Arctophylax humero tangit quam forte sinistro.

Occidit haec Cancro, magnoque oriente Leone,

Nascitur, extulerit cum brachia Scorpius orta.

Inde tenet laeva pellem quae forte Leonis,

Quae genibus flexis magnam se extendit ad Arcton;

215

Herculis effigies, nati Iove, magna videtur,

Colla Draconis habens pedibus subiecta, Leonis

Exuvias laevaque tenet, dextraque gravatum

Robur, et infestae minitantia pondera clavae.

Hunc quidam credunt Cetea Lycaone cretum,

220

Qui dicunt illum natam spectare Megista.

Hic humero aestivum contingit denique cyclum;

Ipse pedum digitis Arcton prioribus arva

Terminat, atque alio calcat pede colla Draconis

Hesperidum sacros servantis ab Hercule ramos,

225

Dextra sub Aestiferum manus est extenta, sinistra

Erigonem tangit, stat vertice stella sed una,

Altera stat laevi media pro parte Leonis;

Sub cubito dextro micat altera; utraque papilla

Singula; sunt femori geminae, sunt poplite binae;

230

Altera crure micat, pede et altera maxima. Post hunc

Est Lyra, quae pulchra testudine spectat ad Arcton,

Inque Notum tendens vertit diversa cacumen.

Occidit haec, oritur cum iam pulcherrima Virgo.

Eripit haemonia Chiron cum tela pharetra

235

Inflexum ostendens terris mirantibus arcum;

Nascitur aethereas Caeli manifesta sub oras.

Terga super stellae fulgent cui grandia binae,

Atque utrumque latus geminas habet; exstat utroque

Stella humero; partes imas habet una; sub ipso

240

Vertice et una later. Superos quis crederet unquam

Mutorum varias aliquando habuisse figuras?

Flumineaque Iovem Cygni vestire figura

Quis dubitet, cupidi norit qui furta Tonantis?

Qualis olorisoni viridantia ad arva Caystri

245

Accolit herbosas piscoso flumine ripas;

Talis in aethereis Olor est pulcherrimus oris;

Ala tenet cuius magnam sublimiter Arcton,

Tenditur aestiferum sed et altera pene sub Orbem;

Flexigeni tangit pede sed vestigia summo;

250

Aestifer ipse secat reliquo de corpore rostrum;

Cauda caput Regis contingit denique Cephei.

Virgine cum pulsa, chelisque cadentibus, ipse

Labitur, atque caput terris immergit opacis;

Exoritur magni surgunt cum brachia Cancri.

255

Colla tenent unam, longae unam temnia caudae;

Quinque sinistra tenet spatiis ingentibus ala,

Altera quinque; caput solam tenet. Inde videtur

Cepheos effigies soceri tibi, maxime Perseu,

Arctoo inclusi summo cum vertice Circo,

260

Et pedibus; verum caput extulit orbe relicto.

Huic, humeros praeter cum vertice, protinus alto

Non cadit oceano pars ulla, sed Angue sub ipso,

Quem facit ipse caput vacuas cum tollit ad oras,

Brachia proiectis tenet in diversa lacertis;

265

A pede quin Vrsae tantum distare minoris

Ipse videtur enim, quantum inter utrumque duorum

Ipsius esse pedum, terras caput omne subintrat,

Nascitur aethereas cum Scorpius acer ad oras;

Cum Chirone caput claro quoque reddit Olympo,

270

Sidera cui sacra monstrantur bina thiara,

In manibus duo sunt; duo sunt sub pectore dextro;

Cingula terna tenent; fulgent duo poplite laevo;

Bina pedes servant. Supra hunc stat regia coniunx

Cassiope inverso longe subnixa sedili.

275

Huic latus ut ternum est, designant sidera terna;

Huic regit Arctoi demum vestigia Circi

Summa pedum tardus, circum quem ducitur, Orbis;

Ventus at effigies aestivas tendit in oras.

Lacteus hanc mediam Circus secat; oceano se

280

Abluit, oceano cum Scorpius exit ab alto;

Nec minus Haemonias semper videt orta Sagittas.

Vertice stella micat; dextra stat clara papilla

Vna, humerisque duae; lumbis est scilicet una;

In femine una etiam laevo; duo poplite summo

285

Sidera; stella pedis tenuit vestigia dextri.

Propter eam posita est miris quoque filia Signis

Andromede, alati supra caput alta mariti,

Iuncta caput nigrum ventri, quem praepes ad auras

Pegasus extendit Persaeis notus habenis.

290

Huic medium pectus secat Aestifer, atque sinistram

Forte manum; Pisci simul occidit; extulit autem

Piscibus os natis, et aperti vellere Phryxi.

Lucentem capiti stellam tenet; utraque bino

Stella humero; laeva protensa ostenditur una;

295

Sub cubito laevo micat altera; quatuor amplo

Pectore subter enim; cubito sedet altera dextro,

Inque manu femori coniuncta est una, genuque

Vna; duaeque pedi dextro; pede sola sinistro;

Crure duae, summo sedet haec, sedet altera talo.

300

Nec te transierim, Graium fortissime Perseu,

Magne virum victor, cuius secat Aestifer Orbis

Crus laevum, atque humerum magna cum parte sinistrum.

Ipse manu dextra Arctoum contingere Cyclum

Visus es, Aurigaeque caput pede supprimis uno

305

Tu dextro, atque cadis tollit cum spicula Chiron,

Et Caper auratam signavit cornibus Aethram.

Nasceris hic Aries cum surgit, et aurea tollit

Cornua Taurus; habes humero sed sidus utroque;

Sidus habes dextra, curvam quae substinet Harpen.

310

Sidus habes laeva, quae Gorgonis ora Medusae

Suggerit, at stellis circumdata quatuor ora;

Altera ventre micat; lumbo altera, et altera dextro

Pro femore; una genu, sura altera; stat pede sola;

Altera sura duas tenuit; tenet una sinistrum

315

Stella femur. Tali Danacius ordine Perseus

Cernitur, Heniochus verso quem nomine dicunt.

Aurigam Olenium pecus alto in vertice gestat,

Fortis Erichthonius celeri qui iungere curru

Quatuor ausus equos primus, qui torquet habenas

320

Nunc etiam, victorque rotis certamina iactat.

Vertice stella micat, sub qua caput omne Capellae

Dicitur, atque humero stella est aequalis utroque.

Ipse tenet laeva geminos sublimiter Haedos;

Aetherias tardi qui dum venere sub auras,

325

Tum cadit ad terras magnai flumen aquai.

Stella tenet laevam; summo micat una lacerto;

Singula sub cubito stella est dextroque sinistroque;

Aestivum ipse suo contingit poplite Circum.

Pes dexter Tauri cornu coniungitur uno

330

Sidere; sed totus Persaeis denique plantis

Subditus, ad magnam quoniam caput exerit Arcton.

Occidit haemonias caelo ducente Sagittas,

Cum semel hiberni redierunt cornua Capri.

Nec procul Anguitenens cinctus Serpente retorto;

335

Amphitryoniaden alii dixere retortum

Serpentem ad ripas mactantem fortiter amnis

Lydorum Sagaris; quin Carbonanta Getarum

Qui memorent etiam multi regem esse fuerunt.

Illum flava Ceres claro suffixit Olympo,

340

Quod male Triptolemum dulcem statuisset alumnum

Perdere, ut anguineum conetur stringere guttur,

Colla tenens dextra pressa cervice, videres

Vt caudam, laeva, dextra surgente, cadenti.

Vertice sidus inest, humero sed utroque duarum

345

Lumina stellarum; laevo sed terna lacerto;

Ilibus at geminae; genibus sat bina duobus;

At dextra una micat; media pulcherrima sura;

Vna pede in dextro micat hinc, micat altera laevo.

Aestifer huic humeros toto de corpore vellit,

350

Cumque genu, noctes aequat qui forte diebus,

Limite composito finitur ab Orbe; sinistro

Proiecto pede curvus; et est testudinis Orbi

Innixus, dextra tangit quam Scorpius una

Subiectus planta; Cressae stant ora Coronae

355

Proxima squamosi Serpentis; at ima repellit

Cauda Aquilae caudam; terris se condit opacis,

Cum superas veniunt Ledeia sidera ad oras;

Cum procul oceani, cum cerula Tethyos unda

Abluit Herculeum media plus parte Leonem.

360

Exoritur, surgit cum Scorpius, atque sagittis

Ipse refert plenam Chiron cum forte pharetram.

Quatuor in cauda Serpentis sidera dicunt;

Sunt duo pro medio, sunt sex prope sidera terga,

Sunt sex in media fulgent quae lucida spira.

365

Gutture terna subest; stella est in vertice bina.

Inter et Aequantem noctes hinc forte diebus,

Aestivumque Orbem positam dixere Sagittam.

Herculis e numero fuit haec, quae plurima tergo

Tela ferebat Hylas, magnos dura magna labores

370

Monstra feraeque dabant olli, dum pectora Nesi,

Dum sequitur magni fugientia terga Leonis.

Hanc sub signo Aquilae positam voluere, sed Orbis

Hanc secat ille, Polis qui stans admotus utrisque

Aegocerum, oppositique petit cava brachia Cancri.

375

Cuspis ad Aequipedum regionem versa, sed una

Anguitenente subest pars prima; haec quatuor astra

Continet, ut primum prima sit parte locatum;

Vnum cuspis habet; media duo fixa sub hasta.

Occidit ut caelum flammis Astrea petivit;

380

Nascitur, oceano cum Scorpius exit ab alto.

Ast Aquila Aequantem noctes non funditus alam

Extra Orbem dextram, non longe a vertice laevam

Anguitenentis habet; reliquo de corpore rostrum

Ille secat, Cancrum Capro qui tangit ab hirto.

385

Lacteus hanc mediam simul ipse excidit et Orbis.

Occidit illa novo iam tum nascente Leone;

Exoritur claras Capro veniente sub oras.

Hanc ego crediderim trepido portasse Tonanti

Fulmina, Phlegraeae fremerent cum praelia pugnae.

390

Vertice stella micat; mediis sunt bina sub alis

Sidera; stella super mediae stat margine caudae.

Nec procul incurvum fas est Delphina videre

Scilicet, adverso longae qui verbere caudae

Aequantem noctes contingit forte diebus,

395

Pegaseoque iacet capiti vicinus ut ortus

Extremo liquidas viso Chirone sub oras.

Occidit, exorta est toto cum vertice Virgo.

Vertice bina micant; supra caput altera bina;

Bina tenent caudam; duo sunt in pectore; tergo

400

Sidus inest summo. Sed Equus quum spectat ad Arcton

Aestifero pedibus Circo connixus, et imo

Ore caput magni tangit Delphinis; at Vrnam

Qui tenet, huius habet dextram cervice volutam.

Naribus huic duo sunt; duo sunt in vertice, ut unum

405

Fronte sit in media; sit aure sed altera stella;

Vnam mala tenet dextra, et cervice comanti

Quinque superque alia est; genibus stat singula utrisque;

Ante genu sola est; inter micat altera crura;

Ventre sub, Andromedes una est quae stella vocatur

410

Occidit ille uno cum Pisce, super iacet illi

Qui primus; pluvia cum surgit Aquarius urna

Nascitur, atque nives Caelo defundit aperto.

Protinus hinc laevos cursum flectamus in Orbes.

Pistris Delphinum caudas commissa ferino

415

Pectore, celsa caput rabido levat ore lupino;

Hiberno secta est caudae cui denique Circo

Pars media, Eoas rostrum quae vertit ad oras,

Extremumque pedem Phryxei velleris urget.

Ipse caput monstro refluenti proluit unda

420

Eridanus; natoque cadit fera bellua Cancro,

Nec minus oceano se se condente Leone.

Cum Tauro et Geminis surgentibus orta videtur.

Ventre micant numero sex sidera; tum duo summa

Sunt cauda; longae sunt quinque volumine caudae

425

Vsque sub incurvum ventrem deducta. Fluentum

Eridani undosum latis diffunditur oris,

A pede qui laevo veniens Orionis ipsam

Pistrin adit, Leporisque pedes amplectitur, Austrum

Pressus ad emotum, Circus quem dividit illo

430

E spatio, grandi quo iungitur ordine Ceto.

Occidit, exoritur cum Scorpius atque Sagittas

Qui gerit haemonias; oritur, cum brachia Cancer

Extulit, et Gemini venere sub aethera fratres.

Tres stellas primoque volumine, tresque secundo,

435

Septem habet extremo longae qui flectitur undae

Fluxus, et ingenti designat flumine Caelum.

At Lepus ipse pedem sub laevum Orionis Orbem

Per gelidum fugiens, ab eo divisus, in ima

Parte sui multa stans corporis, occidit orto

440

Iam Chirone; venit caelo veniente Leone;

Auritumque caput stellis insigne duabus

Gestat, et in vario geminas quoque corpore stellas;

Singula sunt pedibus fulgentia sidera primis.

Oriona secat noctes aequare diebus

445

Qui solet, a zona, reliquoque a corpore toto.

Dextra tenet clavam cui Tauro dura minantem.

Vertice terna micant huic sidera clara, sub ipsis

Auribus et totidem; cubito sed languida dextro

Vna, manuque alia est; tres sunt in margine zonae;

450

Poplitibus geminis duo sunt et sidera clara.

In pedibus duo sunt, sed languida; sunt tria clava.

At Canis occasus spectat quum vertice Mundi,

Dum Leporem sequitur fugientem, clauditur Orbe

Hiberno, atque pedem dextrum sub Orionis urget

455

Vertice; ad Aequantem noctes caput extulit orbem.

Occidit exorto Chirone, exsurgit et idem

Cum Cancro; emissae protendit imagine linguae

Stellam unam, ipsa Canis quae dicitur; altera summo

Stat capiti, Graio dicunt quam Sirion acrem

460

Nomine, quae morbos molitur; utraque sub aure

Vna parum lucens; pede stat sed terna priori;

Pectore sunt geminae, atque humero tres denique laevo.

Ilibus una sedet, cauda sunt quatuor ipsa;

Postremis pedibus duo sunt. Sed Lacteus Orbis

465

Te, Procyon, pedibus fixis tenet; arripis autem

Aequantem noctes Mundi conversus ad oras,

Occasum spectas, Geminos Cancrumque quod inter

Diceris; ante Canem magnum quod nasceris, inde

Nomen habes Procyon; Capricorno oriente fugaris;

470

Exoreris magno caelum scandente Leone,

Tresque tuae faciunt stellae nova signa figurae.

Thessala nec procul hinc hibernum Puppis ad Orbem,

Ipsa Canis caudam tangens maioris iniquam,

Ima Polum cuius nostra tellure sepultum

475

Pars habet; occiderit, nascetur ubi ille Sagittas

Qui gerit haemonias, Capricornus et ipse renasci

Ceperit; at virgo primum cum candida caelo

Venerit, haec notas spectabit proxima Chelas

Quinque gubernacio lucent huic sidera primo;

480

Quatuor astra Ratis clavum tenuere secundum;

Quinque sub incurvae numero iacuere Carinae;

Quinque sub haec vitreo ceciderunt lucida ponto;

Quatuor ad malum; latitat pars una, nec Argo

Tota patet nobis, nimium quod vergit in Austrum

485

Canobos e medio se aplustre refundit, ut aiunt

Qui Rhodon, et madidi penetrarunt alva Canopi.

Nititur austrino pedibus Centaurus et Orbi,

Hibernumque humeris adtollit in aethera Circum,

Et caput Herculeae iungit sublimiter Hydrae.

490

Ipse tenens dextra Leporem decurrit; hic ore

Et pedibus primis pendet porrectus ad Orbem

Hibernum, inter eum, atque Austrinum postus; et ipsi

Semifero demit de corpore cura relicto

Lacteus, aethereum caeli qui amplectitur orbem.

495

Conditur oceano nata cum Piscibus Vrna;

Scorpius haemonias urget cum forte Sagittas

Nascitur; hic summo tria vertice sidera gestat,

Non obscura quidem; sed nec clarissima signa;

Singula cuique humero stat clara, atque una sinistro

500

Fixa humero; illa manu; sub pectore lucet equino

Illa; sub ingenti sunt pectore quatuor ipsi

Lucida; ventre duo formae spectantur equinae;

Tres cauda, lumboque alia est, genibusque supremis

Singula, poplitibusque duae; sub pectore sola est.

505

At Lepus ut captus magnis cadit hostia Divis,

Parte pedum extrema stellam tenet; at duo cauda

Sidera sunt summa, capiti tria, pectore stella est;

At pedibus primis una est quoque clara, sub ipso

Pectore et una latet; sic Hostia. At illius inter

510

Et caput et Scorpi caudam iacet Ara prope Orbem

Austrinum; ipsa cadit, Aries cum cornua tollit

Aurea; nascenti Capricorno nascitur Ara.

Huic duo pro summo stant astra cacumine celsa;

Huic duo praeterea spatio dicuntur in imo.

515

Hydra trium spatium signorum intercipit, alti

Summa locum Cancri, post Virginis, ante Leonis;

Inter et Aequantem noctes est ipsa diebus,

Hibernumque simul longo cum corpore Circum,

Ad Procyna usque caput tendens; sed quarta sub ipsum

520

Aestivum, Aequantemque dies pars ducta suprema.

Cauda caput magni Centauri protegit, atrum

Substineat tergo ut Corvum Cratera moventem.

Virginis ille inter ferventiaque ora Leonis

Exstat, et Hydrai capiti se inclinat; at illa

525

Occidit obliqua cum surgit Aquarius urna,

Et nitidi Pisces primum tenuistis Olympum.

Tres capiti stellae, primoque volumine ab ipso

Vertice quinque micant; tres curvatura secunda,

Quatuor at terna, atque duas pars quarta; sed ipsa

530

Cauda tenet quasdam minimo fulgore micantes.

Gutture Corvus habet stellam, pennasque duabus

Insignitus, habet caudam prope bina remissam.

Ipse caput Crater magni qui prospicit Anguis

Bina gerit labris; geminas obtusa sub ansas

535

Sunt duo; ventre duo; duo sunt pulcherrima fundo.

At Notium graio dicunt quem nomine Piscem,

Dicimus Austrinum patrio sermone loquentes.

Hibernum, Austrinumque orbes spectare sub oras

Eoas media regione, interque videtur

540

Aegoceron, curvamque tenet qui fortiter Vrnam.

Effusas hic potat aquas, quibus Vrna cadenti

Ora ferit fluxu Pisci; cadit ipse, renasci

Incipit ut Cancer; sed Piscibus eminet ortis.

A capite ad caudam bis sex sunt sidera Pisci.

545

Protinus aethereum ducunt quae sidera Solem

Exsequar, Aequanti noctes namque orbe diebus

Primum Aries signum est eoas versus in oras,

Ora caputque novum magni quod magna Trigoni

Forma tegit; pedibus Pistrin contingit; at olli

550

Vertice stella micat; tres cornibus; efficit autem

Terna locos, magni causa est quae stella Trigoni,

Trinacriae in morem, magnae vel imagine Terrae;

Tres cervice micant; pede stella priore, sed una

Cum tribus ac totidem lumbis sunt sidera clara;

555

Ventre sub una iacet, pede stat quoque sola supremo.

Taurus at Europae vector dehinc candidus ortum

Signorum spectans, media qui parte locatur,

Cernuus ad terras flectit caput; huic secat Orbis

Ille genu, noctes aequat qui forte diebus;

560

Quippe pedem Aurigae cornu petit ipse sinistro.

Inter et ora huius, caudam vectoris et Helles

Et Phryxi, septem sunt sidera; Pleiadas aiunt

Graiugenae; et summis duo sunt in cornibus, unum

Clarius inde laevo; duo sunt pro lumine bina;

565

Fronte tenet solum; duo sunt ubi cornua nasci

Incipiunt; Hyadas Graii dixere, quod, ortis

His, cadit ad terras magnai flumen aquai.

Inde genu laevo stellam tenet, altera dextro

Subsidet, atque pedis gerit ungula dura bisulci

570

Vnam etiam; atque imo tres pectore; pectore in alto

Vna aliis longe fulgentior. Inde Gemelli

Tyndaridae Aurigae dextra de parte locati

Oriona super, quum sit tamen altus Orion

Hos inter Taurumque, secat capita orbis eorum

575

Perficit Aestatem qui cum Phaetonte recepto;

A pedibus superas redeunt hi namque sub oras.

Proximus est Cancro qui frater, habere videtur

Vertice sidus enim geminis duo sidera in armis;

Sub dextro sola est cubito, geminaeque duobus

580

Poplitibus stellae; pedibus sunt bina duobus.

Alter item capiti stellam tenet; exstat utroque

Singula stella humero; stella est in poplite dextro;

Singula utraque manu; stella est in poplite laevo;

Singula cuique pedi, atque pedem sub stella sinistrum.

585

Aestivus Cancrum medium secat ipse Leonis

Adspectans ortus, paulum capiti imminet Anguis,

Convexaque tenet testudine sidera bina,

Quae tardos, Vates Graii, dixistis onagros.

In pedibus dextris non lucida singula multum;

590

At laevo duo sunt primo pede luce minora;

Sunt pede nec multum fulgentia bina secundo;

Tertius ast unam pes suggerit; ultima quarto

Stella pede est; unam primo tenet ore cadentem,

Chela sinistra duas, tres dextera chela minores.

595

Spectat ad occasum violenti forma Leonis,

Et super herculeae corpus protenditur Hydrae.

Aestifer hunc medium Circus secat, ordine ducto

A capite ad medium, Cancer qua tenditur, orbi

Ipse pedes primos submittens; occidit idem

600

A capite atque oritur; ternae stant vertice stellae,

At cervice duae; sola est in pectore; cauda

Vna ima; mediaque alia est; in ventre sed una est.

Ventre sub una iacet; geminae sub pectore stellae;

Vna priore pede est laevo; stat poplite laevo

605

Vna, duaeque humero; nate stella infigitur una.

Vna pede extremo in dextro, stat et una sinistro,

Vna genu extremo: magnique haec forma Leonis.

Protinus Erigone sequitur pulcherrima Virgo.

Ipsa pedes infra magni portenta Bootae

610

Vertice postremam partem ferit alta Leonis;

Aestiferum dextra contingit denique Circum.

Corporis inferior pars imae desuper Hydrae

Imminet, atque caput terris immergit opacis,

Caetera membra cadant quam funditus; huic caput ingens

615

Stella tegit parva, atque humero super altera laevo;

Vna alio; geminis binae stant Virginis alis;

Singula utraque manu; sex veste micantia; plantis

Sidera bina cavis: tali est Astraea figura.

Hanc Canis ad patrium perduxit fida cadaver,

620

Quod Rhyphaea manus terra occultarat opaca.

Vnde Canem Icarium quidam dixere putantes

Hunc ipsum caelo patrem statuisse Lyaeum.

Quae simul ac dira conspexit caede Parentem

Confectum, fuerat quae desuper arbore ab alta

625

Multa precata Deos, curas testatur inanes

Illorum, ac turpi defregit guttura nodo.

Virginibus magni dehinc Cecropis urbe creatus

Mos erat aetherias corpus librare sub auras,

Virginis ut magnum tenuarent sacra dolorem,

630

Annuaque aestivi portarent frigora venti.

Scorpius Aequanti noctes super Orbe diebus

Protendit geminas, dicunt quae brachia, chelas,

Subditus Anguiferi pedibus, postremaque tangit

Hibernum cauda e longo nova corpore Circum.

635

Hostia nec procul hinc quam fert Centaurus; obitque

In caput; exoritur chelis erectus ab ipsis.

Bina tenent chelae duplicata sidera stella;

Fronte ter et ternas; sunt quoque in ventre; sed ipsa

Sunt totidem cauda; cauda duo sidera summa.

640

Excipit hic chelis mediam aequo examine Libram.

At Chiron certo contendit spicula cornu

Versus in occasum, veluti qui mittere tela

Incipit; hibernoque tenet sua corpora Circo,

A pedibus humeros proiectus ad usque latentes

645

Intra Orbem hybernum, caput extra hunc extulit Orbem.

Lacteus huic arcum medium secat Orbis; at illi est

Ante pedes magnae Gortynia forma Coronae.

Occidit hic praeceps; duo sunt in vertice summo

Sidera; bina micant curvis in flexibus arcus;

650

Stella micat, summa fixa est quae forte Sagitta;

Vna manet cubito in dextro, laevoque priori

Vna, duaeque humeris; una est in pectore; at una

Fixa pede est, alia atque alia est in poplite; at illa

Fixa genu, haec cauda. Capricornus ad ora voluti

655

Aeternum Mundi spectans, ac fixus in ipso

Signifero; hybernus caudaque et corpore toto

Hunc secat Orbis; et est suppostus, Aquarie, laevae

Forte tuae, ac stellam simis fert naribus unam.

Sub cervice una est, duo sunt in pectore clara

660

Sidera; stella pedi est primo; micat aurea primo

Vna alio; inque humeris sunt quinque; in ventre duobus

Addita quinque; duo sunt ipsa lucida cauda.

Talis et Aegoceros. Sequitur sed Aquarius urnam

Qui tenet invertam, phrygia Iovis ales ab Ida

665

Quem tulit; ipse pedes hiberno innititur Orbi.

Porrigit hic laevam, Capricorno quae tenet unum

Sidus, Equi tergum contingit dextra Persei

Atque iubam; hic ortus spectans resupinus inani

Corpore; fluxus aquae Piscis ferit unius ora.

670

Occidit a capite, atque oritur quum caetera surgant

Membra quidem citius; duo sunt obtusa comanti

Vertice; magna humeris duo sunt, unumque sinistro

Sidus inest cubito; duo sunt in utraque papilla,

Vnum lumbus habet; genibus spectantur utrisque

675

Singula, sed dextro solum sub crure videtur,

In pedibusque duo longe spectantur utrisque;

Sex Vrnam atque decem cingunt a parte sinistra

Et fundo. Hinc Pisces spectantur ut ultima Mundi

Sidera; quorum uni nomen regione propinqua

680

Austrino est; alter Boreae de parte Boraeus

Dicitur; Aequantem noctes, Aestivaque signa

Inter, et Andromedes sub magnum forte lacertum

Tenditur, et longo perspectat corpore Mundum,

Parrhasiasque iacet longum porrectus ad Vrsas.

685

Alter in extremo qui fert animalia Circo

Signifero duodena iacet, sub equina volutus

Terga humerosque manens, nec longe Aequante diebus

A Circo est noctes; occasum spectat ad ipsum.

A pede Phryxeae pecudis sunt sidera multa

690

Quae veniunt ad eos, et circum terga volutant

Squamea, et auratis innectunt corpora signis.

Coniunctura iugat Pisces quae forte, sub Arcton

Spectat, et haec ternas stellas habet; altera pars tres;

Tres ortum versus; iunctura tres quoque in ipsa;

695

Caelestem veteres Nodum dixere Poetae,

Ariete de summo quae venit ducta; nec ipsis

Piscibus haec sola est. Mesembrinos ille vocatur

Qui locus est stellis, numero quas dicere non est.

Hic locus Orbis is est, tangit quem Circulus, aequat

700

Qui noctes, iunctu cyclorum Nodus, et idem

Caelestum nexus. Satis haec dixisse rotanti

Orbe super magno, miris qui sidera signis

Nexa tenet cursu semper volventis Olympi.