Iacopo Stefaneschi opus metricum 3
Other sections


De stupenda fratris Petri de Murrone eremite
ad papatum electione, et qualiter idem papatui
ad eremum rediens cesserit factus ante cardinalatum

 

Hactenus hec fama fuerant vulgata per urbes,

Dum sibi virtutem sereret, dum vivere clausus

Flagitat, ac secli strepitus mundumque fugacem

Linquere nec aliud, quod quamvis posse tacere

5

Hac serie versus mallem, quia strictus amore

Ante viro placidumque mihi se prebuit inde

Papatu; reserabo tamen, que culmine tanto

Gesserit. En pulchrum est generi narrare futuro

Et sibi votivum, nec non exempla timenda,

10

Tam varios casus hominum sic celsa sub imo,

Sic mutata gradu summo, vel forte retecta.

Sed neque credendum, fraudem vestisse columbam

Tempore sic longo; multis nam semita vite

Paupertas cultusque sui postponere curam,

15

Multorum regnare malum, precellere cunctos

Mortiferum quibus est. Prompte parvumque sedemus

Nos equulum, modicasque manu transcurrimus undas

Fluminis intrepidi submersi forte profundo

Cornipedisque solo collisi saltibus acris.

Quomodo recepit frater Petrus de Murrone
ad consilium suum regem et laicos

20

Incipiens igitur sociatus cardine Murro

Nocte subingressa, fratres ubi templa levabant,

Descendit mansitque dies, inibique futuri

Pontificis magni dextrum latus ordine verso

Excepit Carolum regem, qui presidet arvis

25

Apulie; laiceque manus subrepere passim

Consiliis tentant divi in precordia patris

Ecclesie. Nam gnarus opes et iurgia mundi

Temnere pomposam iuris vitaverat artem,

Nec scripturarum clausos recludere nodos,

30

Aut regimen secli didicit, qui vivere cella

Decrevit, fratrumque cohors sub dogmate patris

Degentum, non culta satis, sed rustica turba

Moribus altisonis; quo factum est, ut sibi magni

Crederet hic laicos, quos iuris in arte peritos

35

Prudentesve ratus. Serpit sic nescia ritus

Gens nova, dum metuit pater almus fraudibus artum

Ingenium vinci procerum, dubiique sodales

Redduntur fratres, proprium ne forte senatus

Compellat mutare gradum, si gloria mundi

40

Cesserit ut pridem, rubra in collegia patrum.

Inde gravis decreta quidem processit herilis

Littera pontificis, qua se non pergere longe

Posse fatebatur, celo dum ferveret estas

Frigoribus solitum montanis; qua neque cetum

45

Turbari voluit, fragilis si tendere gressus

Vsque Aquilam properet, senii nam torpida virtus

Non sinit, estivo segetes torrente calore,

Difficili accessu Perusinum scandare saxum.

Hec voluit pensare patres, hec querere quidnam

50

Congruat ecclesie, votumque retexere verbis.

Qualiter ingressus est Aquilam sedendo in asino frater Petrus et
fecit diversos officiales antequam venirent cardinales

Ipse tamen vastam colloso cespite terram

Ingrediens Aquilam, non plenam civibus urbem,

Sed spatiis certis signatam ob spemque futuram,

Intumidus vilem Murro conscendit asellum,

55

Regum frena manu dextra levaque regente.

Pontificis visu plures stupuere videntes

Sic humilem, memorando Deum cui prebuit omnis

Obsequium natura placens, sedisse benignum

Hoc animal, dum Iuda suas effusa coronas

60

Obvia prostravit vestes ramosque recisos

Detulit in laudem Christo viridantis olive.

Ast alii mitem potius gestare silenter

Commendare animum largumque sedere coruscum

Cornipedem faleris, ubi celsa potentia morem

65

Hunc sibi deposcit. Quid ni? sed credimus inde

Exemplum potuisse capi, qua lapsa voluptas

Excessisse modum cleri cognosceret unquam,

Si ventura pater ceu pridem florida signis

Providus ostentet, populus ni captus in isto est.

70

Que nam facta docent virtutis imagine fulta,

Despicimus quandoque sequi, si casus et amens

Simplicitas, non cauta manus se fudit in illa.

Ecce manens Aquile nondum veniente senatu

Officiis variis prefecit Murro novellos

75

Aprutios, laicumque sibi non more vetusto

Assumpsit scribam, deerat fiducia cleri;

Samnitumque pater, forsan cui plurima culpa

Adscribi poterit, vicecancellarius almo

En datur. At fraudis vicina pericula purus

80

Quis caveat letale malum, cum dogmata sacra

Tam legis quam scita patrum novisset, et idem

Haud radiat lucere datus; Celique Iohannem

De Castro dixere virum, terrena colentem.

De litteris collegii cardinalium missis ad fratrem Petrum
de Murrone, ut veniat Perusium ad collegium

Interea sublimis apex in singula cetus

85

Ambigui, ne forte moras illectus amaret,

Scripta recensebat rogitantis, ut ipse priorum

Assectetur iter, veniatque videre cupitus

Cardineos proceres, quos nec suadentibus ullis

Advocet absentes; ne prebeat ergo nefandum

90

Exemplum, procedat herus, si forte remoto

Sidere contingat Romane ad culmina sedis

Assumi quemquam, pensetque pericula morbi

Et sumptus, fervente die si tempora messis

Curia distantem non aptam moribus urbem

95

Querere cogatur; iusto libramine moti

Non minus his validas causas reticere fatentur.

Primitus hec scripsere patres rumore tremendo

Perculsi; suscepta tamen post littera summi

Pontificis subduxit eos rescribere blande

100

Hec eadem firmando magis, quin clausa revelant:

"O pater alme patrum, que iam tacuisse videmur,

Pandimus. En durum est nobis accirier intra

Apulie regnum; nam non oblivia carpunt

Martini consulta patris sumptumque viritim

105

Consilium, dum magna precum submissio Gallum

Adventare ducem regno deposceret armis,

Insultante manu Siculi per claustra Pachini

Aragonum, fremeretque novis suspensa futuris

Parthenope; nam papa sacer succurrere gliscens

110

Casibus obsedis melius regnoque citati

Substitit, et propriis legit non cedere terris,

Quamquam animus vallare suos hostesque fugare

Promptior, et dubio, quibus illa petita placerent,

Nec fratrum deerant; melior sententia vicit.

115

Nec tamen optandum est proceres quocumque vocari

In longum, licet illa iugo sit subdita tellus

Romane sedi. Suberunt que scripsimus olim

Exemplum, mores, grave damnum, murmur, egestas.

Haud vestri non cura movet fesseque senecte,

120

Et gravis Augusto longo procedere motu;

Sed faciente Deo, pro cuius amore fideli

Atque timore, pater, plenum sumpsisse laborum

Novimus officium, speramus adesse volenti

Virtutem fessosque humeros pietate levari.

125

Insuper et requies sunt et loca plurima pause,

Princeps, nempe via, quibus hunc recreare laborem

Possitis, pluresque modos non deesse putamus

Auxilio, si forte placet variare quietem.

Namque potes provectus equo conscendere clausam

130

Lecticam, nec longa dies sed tempora sacrum

Nos facient spectare patrem, quem cernere letum est.

Ne vestras turbare velis discrimine mentes

Culminis auspiciis, ne tantum subdola possit

Lingua malum suadens, Christi non commoda querens

135

Sed propriis inhians, iterum te iterumque rogamus

Illustris pietate, pater, precibusque moramur."

De adventu duorum cardinalium ad fratrem Petrum non missorum
ex parte collegii et petitione sibi facta per episcopum Vrbevetanum
missum ex parte dicti collegii, ut saltem exiret regnum et de negatione eius

His visis Murro geminos ex ordine fratres,

Non missos gravitate patrum sed sponte ruentes,

Cum veniens Aquilam senior visisset, Hugonem

140

Scilicet Alvernum ac Vrsino stipite natum

Levitam, rubris iussit depromere missis

Cardinibus senium moruleque retexere causas,

Dum calet estivum tempus; recipitque secundo,

Presule transmisso Veteri qui presidet Vrbi,

145

Vota ducum saltem proprias accedere terras

Instantum, si forte negat Perusina per arva

Tendere iter; precibusque rogant assistere regem.

Cui memorant collata patri, collataque nuper

Ecclesia donante sibi, vult dum Ethna rebellis

150

Aragones; variosque canunt non deesse pericli

Eventus et grande malum stimulare parentes.

Perstitit immotus precibus legitque corone

Murro Aquilam. Carolusque volens, ne dixero pompas

Sed regnum monstrare suum, proceresque novellos

155

Et rubros augere duces rogitare potentem,

Dissimulat monitis; temni heu verba senatus

155a

Sperans cardineos nullis rogitare potentem

156a

Decrevit monitis potius sed verba senatus.

Visum erat haud dubium; utinam non causa morandi

Tu fueris, dum posse putas et tollere culmen.

De morte domini Latini episcopi Ostiensisi et consecratione
predicti Hugonis cardinalis ad episcopatum Ostiensem et susceptione
a fratre Petro insignium papalium et nominis

Hec inter cetu repetens insignia presul

160

Chrismate sacrandus, quamvis non venerit ardens

Ordo patrum fertur, stimulos sic addere norunt.

Sed casum patiente Deo, dum sustulit altum

Pontificem nobis delatum ad celsa Latinum,

Est modus inventus magne novitatis et urgens

165

Spernere consilium promptum, qua presulis almi

Funere vix gelido cetu distante, sacrari

Mandavit Murro post hec sacrandus Hugonem

A patre Samnitum, necnon insignia rubra

Sumpserit et mantum, mitram, cinctumque lapillum

170

Obrisoque auro; fuerant hec danda per armum

Leviteque manu rubri, sed tanta vetusto

Confert Neapoleo. Transfert tunc nomina Petrus

In Celestinum, quod vulgat plebibus idem

Neapoleo; subiecta pedum dant oscula proni

175

Pontifices, reges, clerus, comites proceresque.

Ipse tamen populo dextra prospectus ab alto

Exhibuit sublimis apex signacula Christi.

De coronatione et consecratione Celestini facta Aquile

Hec postquam novere rubri, seu morte Latini

Fracti, animos celerant ad tanta pericula cursim.

180

Cumque dies sacre celebris venisset in orbem,

Vestibus ornati bissis auroque decoris

Insistunt operi proceres, presulque novellus

Velletrensis Hugo liquidam fundebat olivam

In caput electi, cui pallia candida lane

185

Insuper altari grandis levita Mattheus

Obtulit, et frigium gemmis auroque coruscum

Post celebrata Deo misse solemnia pape

Imposuit capiti, populo spectante, coronam.

Deforis en thalamus campo sublimis aperto

190

Structus erat iuxta templum, quo turba sedentem

Cerneret hunc apicem nimium populata pedestris.

Hinc albo provectus equo processit in urbem,

Quam dixere Aquilam; servat processio ritum

Ante ducem tendens longis clamoribus actum;

195

Discubuitque suis cum fratribus ordine presul,

Vt docet antiquus regni mos festa peragrans.

Scripsimus hec propere, nostras laxare camenas

In successoris sacri fastigia proni,

Non quia sit votum nobis captare favoris

200

Premia seu laudes operis, sed novimus illum

Vrbe sacra sumpsisse gradus insignia patrem

Te foris, et melius spectacula nostra relucent.

Quomodo cardinales propter ignorantiam Celestini
loquebantur vulgariter in consistorio, et de diversis
provisionibus ecclesiarum quas fecit

Regredimur. Sic ille sciens, non nescius omnis,

Non etiam ignarus sensus et congrua fandi,

205

Sed titubans, aliosve timens, reverensque senatum,

Vt soliti proceres verbis intingere fucos

Ante ducem levi matrum sermone referrent

Consultum Hexperii, interdum dum plura scientem

Nec reputant, quem pene modum vulgaria semper

210

Pauca loquens servabat herus; nam publica numquam

Hic responsa dedit. Magnis committere causis,

Vt vice regnantis nunc hic nunc alter adesset

Verba sonans veluti pare transfusa per ora.

Et licet indoctus libris ac nescius evi,

215

Seu ductus seu sponte levis, nec crede superbum

Celestinus apex quosdam cathedralibus altis

Imposuit titulosque dedit, patriarchaque nomen

Accipit, et varii abbates et forte coacte,

Vel quasi siderei collis montisque Cassini

220

Compulit heu! monachos habitus assumere fratrum

Degentum sub lege Petri, nonnullus ab inde

Dum parere negat, monachus tunc exulat. O quam

Deciperis, quamvis illos infamia fedet!

Sic solus tu plura facis. Decet ista senatum,

225

Vt lateant, que scire solet? Formandus ab illo es

Consilio, nam nulla quidem consulta sequendi

Vis te constringit, oculos aperire valebunt.

De ordinatione cardinalium, quam fecit Celestinus,
qui fuerunt duodecim

Venerat ecce dies, ignota ad culmina tollens,

Qua Celestinus proceres augere senatus

230

Flagitat, et votum complet; nam bis repetitos

Sex creat, et Gallos septem, paucosque Latinos,

Quinque tamen, binos fratres sub lege morantes

Instituit propria; nullum quem subdita sedi

Immediata parit tellus, ex ordine patrum

235

Murro dedit. Que forma fuit, que causa creandi

Hos proceres, si nosse cupis, depromere gratum est.

Fertur et annuimus, Carolum scivisse futuros

Pene omnes proceres, regique placere volentem

Hos Gallos statuisse viros splendere galeris

240

Murronem, reliquosque duces celasse rubentes

Hoc, tribus exceptis, quos iussit operta tenere,

Scilicet Alverno, qui longe prescius horum

Extiterat cum rege pater, ducibusque duobus

Romanis. Alios proceres non certus habebat

245

Rumor ad usque diem Veneris, que proxima cursu

Sabbata precessit. Tunc omnes advocat una

Pastor, et ut structus fuerat suadente ministro

Astuto, processit herus, dans nomina scriptis

Lecta sibi procerum, votumque requirit in illis

250

Consiliumque patrum semotim. Gaudet ab inde

Se fecisse suos rex, Murro; turbidus autem

Redditur Alvernus, dum sperat ad ardua certum

Assumi, nec scripta legi, proh, nomina cernit.

Qualiter ivit Neapolim nec ivit Romam

Addidit errato diris processibus asper

255

Insuper hoc Murro, quod cum sibi Roma dedisset

Sceptra sui, dudumque viam succinctus ad urbem

Tenderet eximiam, Petri Paulique dicatam

Sanguine, subductus Carolo cetuque sequente

Parthenopen deflexit iter. Sed primitus artam

260

Gregorii legem statuit, qua claustra subire

Cardineos apices iussit, pastore vacante

Ecclesia; quondam lex illa timenda recessit

Concilii, suspensa prius, renovata per istum.

Quam licet et duro laudent vulgaria plausu,

265

Certa tamen verum docet experientia, casus

Hinc substare orbi, cleroque pericula, grandes

Vrgentesque sinus, infandaque crimina nondum

Antiquis congesta malis incumbere sponse,

Heu dolor, heu lacrime! patimur sine murmure sevum

270

Quod loquimur, vulnus, vulnus, miserabile vulnus.

De ineptis promotionibus quas fecit, et specialiter de archiepiscopo
Beneventano, quem fecit presbiterum cardinalem

O quam multiplices indocta potentia formas

Edidit indulgens, donans, faciensque recessu

Atque vacaturas concedens atque vacantes,

Assumens precibus nonnullum ad culmina sedum

275

Pontificum, variosque gradus, absente senatu

Sive via, sive forte morans, exire paratus

Vrbem Aquilam; Samnita pater, quin doctior ille

Dissimulare sciens confert erroribus unum

Dictu precipuum. Nam cum mors atra sepultum

280

Alterutrum procerum pastoris dogma professum

Acciperet, monachi dimissis vestibus atris

Presulis induitur habitum, pertingere sperans

Irrubrare caput, serpens ne oblita veneni est.

Sic suadent mediique monent, quibus ille tenetur

285

Strictus amore gravi. Quod quamvis longius essent

Dispersi proceres, nollentque videre sodalem

Hunc sibi presentes, hiemis nec tempora sacra

Quattuor ingruerent, cenam post ordine presul

Presbiter efficitur cardo, rubrante galero

290

Cervicem infra claustra domus assumptus ab illo.

Nubila nec deerant, pluvias resolutus habebat

Imber, et intonuit celum grave murmur. Eodem

Tempore cum veniunt acciti adscire rubentes

Hunc patribus, seu forte velint, seu forte recusent,

295

Namque sequebantur plures ex ordine papam,

Qui faciunt mandata patris volitumque sequuntur.

Non sic applaudunt facto, nec vota secundant

Cardine sublimes, qui iam adventare priores

Parthenopen, sed corde stupent et turbida mittunt

300

Verba duci, legantque duos, qui et cardine presunt,

Atque negant talem sic factum sidere secum

Ocius erratum rogitantque, ut corrigat herus

Flexilis, et cetum ne perturbare serenus

Flagitet, en fortis reddit patientia magnum

305

Pontificem, dum facta velit limare quietus.

Cum iam multa forent variis sermonibus acta,

Et spes presbiteri pectus stimularet anheli,

Tandem consilio facta est concordia fratrum

Huncque modum, quod cessit herus portare galerum

310

Cardinis, et viri pridem distantibus illis

Quesito. Tunc sacra ducum fit sessio iuxta

Pontificem, morisque senis discussio quondam

Servatur, pro parte tamen, nam tempora desunt

Talibus. Omnipotens, cur nam sic protinus omnes

315

Sic properant rehabere virum concorditer, inquam,

Quem cautum substare putem nec dixero tutum.

Sed timor urgebat, tacite spes addita cetum

Impulit, ut renuens iterum resideret in ampla

Sede patrum, nec laudo ducem his, nec laudo sedentem.

320

Principio sed pauca lues et parvulus error

Crescit in augmentum, patet hoc errore viarum.

Quid prodest productus honor, quid concita secli

Gloria? Dum moreris, neque lustras mensibus annum,

Sed tamen ipsa docent nos pervia temnere fastus.

Qualiter in adventu Domini reclusit se Celestinus
in parte aule regie, ubi morabatur Neapoli,
et de data potestate papali per eum tribus cardinalibus

325

Iam sacer instabat domini recolendus in orbem

Adventus celebresque dies, quibus ille superni

Eternique patris non tacte virginis alvo

Filius, ut sponsus thalamo expectatur eburno

Humanum salvare genus procedere divus.

330

Et meminit sublimis apex, quis tempore sacro

Illecebras carnis sibi mos vincire caverna,

Quamque procul degat, strepitu nunc tentus inani

Presul; et ob causam legit se condere cella

Nunc etiam sub parte domus celumque videre

335

Semotim; nam posse tribus nunc cardine fultis

Contulerat, dederatque suo quasi nomine cuncta

Vt facerent; celare putans se carcere, raro

Obtuto revidendus apex, silvester ut ales

Cum caput abscondit gallus, lacrimabile visu,

340

Corpore se toto venantibus abdere credens

Decipitur capiturque manu. Sed littera nondum

Pontificis bullam meruit, quia dicta figuris

Scripta forent, Romana means cum pergama gressu

Vrsina de stirpe satus levitaque primus

345

Regreditur. Miratur herus sic cuncta perire,

Optabat reducem fieri, ne sponsa maritis

Credatur nupsisse tribus. Suspenditur ergo

Littera, dum varias pensant adhibere medelas

Pontifici proceres, pepulitque molestia maior

350

Hanc licet ingentem, parvus maiore fugatur

Motus et ardenti tenebratur tedula sole.

De oratione Celestini ad se ipsum, ut cederet papatui

Namque pater titubans quondam vicinus Olympo

Nunc profugus se posse capi captumque teneri

Fraudibus Eumenidum summo provectus honore,

355

Cesserat angustum regalis culminis aule

In latus, et meditans sibimet lacrimabilis inquit,

Vt nos viva patris nocuit vox: "Si mihi posse

Quod voliti quodcumque datum sub sidere celi

In fragiles animas fertur, cur querere pacem

360

Possumus, et stabilem vite curare salutem

Subiectis, nostrique mali dimittere curas

Cogimur invalidi? Numquid sic imperat actor

Humani generis? Sic ius, sic lucidus ordo

Nature, voluitque Deus? Sub culmine casum

365

En patimur. Nescire viam regnare volentem

Precipitare iubet. Distat concordia fratrum,

Distat, et arguimur multis sermonibus illinc

Atque istinc. Adversa videns nutando vagatur

Sic animus dubiis. Numquid precidere funem

370

Est opus, et melius Romanam linquere sedem

Pontifici, qui sceptra tenens in pace gubernet

Ecclesiam, si posse datur fastigia nobis

Abdere papatus, primumque reposcere cursum

Ac eremum vitamque specus sub sidere puram?"

375

Hec inter consedit apex, parvusque libellus

Occurrit, quem Murro sue solamen habebat

Inscitie, montana colens, servatus ab olim

Et iuris nonnulla docens excepta labore

Arteve prudentum. Digitis pater ergo volumen

380

Vertit, et intuitus discit per singula cautum

Cedere concessum clero manibusque prior

Abbatis, quem si qua movet discreta cupido

Cedendi, placidum prelati supplice voto

Imploret, similique modo procedat ad urbis

385

Pontificem presul. Subigit si causa recessum

Sufficiens, neque causa levis religare ligatum

Hunc poterit passim, clauduntur nexibus ale,

Vt nequeat volitare volens iniussus ab illo.

Hec secum volvens modici cudebat acumen

390

Ingenii suadens sibimet, quod cedere fas sit,

Vt licet edictis; grandis se subicit obex,

Talia dum pensat Murro, nam proxima turba

Maiorum cessisse manu spectatur, ut omnis

Ordo docet; sed papa preest, quo celsior alter

395

Nescitur. Quisnam ergo modus, si cessio primum

Exposcit? Trepidans nusquam vestigia firmat,

Sed iubet acciri coram cui fatur, amicum:

"Dissice fuscantem nebulam, qua lumine verum

Cernamus, dubiisque pedem firmare labantem

400

Incipias. Solio numquid decedere nobis

Est licitum, cui paret honos et subditur orbis?

Dic age perque Deum perque omnia sidera testor."

Ille tamen cautus mentem simulare coegit:

"Cur pater his opus est? Quenam cunctatio curam

405

Ingerit? O tantis absiste gravare quietem,

Hec preter fienda, pater, curanda per orbem."

At vigil instabat, quoad incipit ore soluto:

"Subsit causa, potes; potes, indubitabile causa

Subsit ut asserimus, colli religare catenam

410

Et tibi vivendi solitum deposcere cursum."

Illicet hoc placuit. "Nostrum est disquirere causam"

Inquit apex, "nec causa deest, sed queque laborat

Nos stimulans." Vocat inde alium, quo certius esset

Consilium. Firmabat idem, gaudebat anhelus

415

Presbiter altipotens statuens in corde volatum.

Sic avis e nido temptans volitare novella

Si trepidat sulcare viam, firmatur et audet,

Dum videt allabi matrem persepe volatu

Insidendo locum voluit, qua educere prolem.

Qualiter petiit consilium ab aliquibus cardinalibus,
an cederet papatui

420

Et licet edoctus partem delegerit anceps

Alterutram, remeare volens, ceu blanda columba

Aucupis ad rivos, ubi fallit retia casu

Pectora, seu leviter fugit percussa sagittis,

Tendit ad excise rupis fastigia pennis,

425

Attamen absconsi pandit secreta cubilis

Nonnullis procerum, quorum consulta reposcit

His super, an siquidem cocco quem purpura vestit,

Expediat regimen sibimet postponere sedis

Romane, cui tanta quies abrupta labore est

430

Non bene proficuo; cur sic heu! damna minantur,

In mortem non multa dies. Sed verba latenter

Subrepunt aures hominum, mentesque levantur

Auditu, sed magna stupet pars rustica fratrum

Hec noscens amplexa Petrum, quis fallere servum

435

Possit in obsequio iugem, quin cautius illum

Vertere nituntur voto lamentaque produnt:

"Cur abigis crudelis oves? cur morsibus agnos

Exponis natosque, pater? Nos turba fidelis,

Nos famuli, nos dogma tuum per cuncta secuti;

440

Nos alium, nos preter te non novimus ullum;

Non etiam sperare placet, nos plantula patris

Culta manu, semenque satum pietate colebas.

Progeniem, quam falce necas, sic deseris atrox?

Numquid et immunem casus te credimus ausint

445

Ardentes fidei dudum iaculare procellis

Nos genus indoctum? Pavidi terrebimur ausis."

De Neapolitanis irrumpentibus in cellam Celestini, ne cederet

Sepius hec lacrimis, furtim tamen ocius omnem

Parthenopen subigunt fractis irrumpere portis

In loca castelli, quibus ille moratur in antris.

450

Sic agitur, tabulasque ferunt, cellamque recludunt

Nobilium pars magna ruens; que voce petebant

Presulis aspectum, securos reddere promptum,

Quod malit prestare gradu quam cedere divus.

Dum ruerent querendo domum, videre repostam

455

Litterulam, qua doctus erat, si cedere dignum

Estimat. O quantas passa est divisa figuras!

Nam fratres te errare viam sine lumine credunt.

At pater attonitus senior, non sponte videndus,

Turbidus exibat, faciem demissus et armum,

460

Atque gerens animo maius quam verbo sed inquit,

Per medium stolidum temptans placare tumultum:

"Cordis in archivo gerimus civesque fatemur

Sic dare previsis Christo donante, quietem,

Quod laus digna sibi, vobis pax, nostra salusque

465

Proveniat merito precibus diffundite corda,

Vt faveat pietate sua, qui secula condit."

De consilio quod petiit Celestinus a collegio cardinalium,
an deberet cedere, et responsione cardinalium

Post ternos binosve dies, coeunte senatu,

Commemorat vite decursum primitus acti

Temporis, et grandes Christi miserantis Olympo

470

Virtutes et dono Dei tranquillaque fructus,

Otia, quos mores paupertas nacta quieta est,

Attulit in laudes fulgentis in omnia Christi,

Nec sibi cum faustu tribuit, dehinc flebilis infert:

Defectus, senium, mores, inculta loquela,

475

Non prudens animus, non mens experta, nec altum

Ingenium trepidare monent in sede periclum.

Quare humilis petiit blande suffragia patrum

Consiliumque pium, numquid sit cedere tutum

Ecclesiamque iuvet, fugiat si nescius arcem.

480

Finierat laceratus apex, matura cibantum

Expectas responsa ducum; cui plurima docti

Postque moras et verba diu pensata labore

Sic fantur: "Nunc, alme pater, licet alta senatus

Percipiat stupeatque novis, tamen insita cordi

485

Et librata feret, postquam consulta benigne

Nostra petis, visum est, ut quodam tempore vires

Paulisper temptare velis in sede monarchus,

Non renuens apicem divini culminis orbi

Proficuum celebrisque loci tibi premia dantem,

490

Si libet, ut petimus, pravis avertere mentem

Consiliis, quibus omne malum damnosaque mundo

Procedit novitas; placeat desistere tantis

Ac non auditis, quibus et maculare videntur

Pontificis famam, vosmet recreate serenum

495

Orantes, speramus herum, ut sic auspice Christo

Sic pater assistant sacri suffragia cetus,

Quod sponsam Deus ipse suam, cui vulnera nexus

Tersit amor, tersitque cruor, divinaque tersit

Vulnera serpentis pietas, sub principe tanto

497a

Quod Deus ecclesiam, cuius miseratus ab alto

498a

Sanguine purpureo tersit crudelia diri

499a

Vulnera serpentis vestri sub tegmine salvet.

500

Proteget, ac placidam faciet reddetque venustam.

Nec celare iuvat iam iam, quod viscera cordis

Obsequio gestant, quod ni prudentia mores

Hos alio vertat, durum est in culmine postum

Discrimen nescire suum, navimque tumentes

505

Evitare sinus, que sepe laborat in undis.

Quapropter iubeas cleri procedere turmas

Ordine solempni voces in templa sonantes,

Tuque roges divum, cui lumina clara subestant,

Vt pius inspiret sacro liquefactus amore,

510

Quid melius, quid sponsa velit, quidve utile mundo est."

Iuxta dicta patrum, processit in ordine clerus,

Cantica depromens, templisque licentia fibris

Panditur in voces, misseque celebria cardo

Quisque iubet dicenda domi; Deus ipse rogatus

515

Sepe venit, si corda iacent affusa petentum,

Vt vox applaudens resonat, nec fallere verum,

Inscius attemptat, quisquis versatur in orbe.

De inexcogitata renunciatione Celestini

Interea Murro post tot consulta virorum

Atque repugnantes animos avertere verba

520

Cedendi, longeque suas protendere curas

Dissimulans seu vera loquens aliisque vacare

Sollicitus, quoad illa domus secreta patresque

Crediderint, hunc nolle gradum dimittere primum.

Cumque foret generata fides, omnesque putarent,

525

Rex etiam, miri cepisse oblivia facti

Immemorem variumque Petrum, clarente per ortum

Sole die festa Lucie virginis alme,

Coccineam chlamidem vestitus signaque gestans

Celestinus herus pape consedit in unum

530

Cum patribus thalamo pallens, doctusque latenter

Portabat clausum scriptum, nec defuit huius

Actor, et incipiens vetuit, ne cardo loquenti

Obstaret; dehinc clausa legens edixit amicis:

"Defectus, senium, mores, inculta loquela

535

Non prudens animus, non mens experta, nec altum

Ingenium, cura solerti cognita nobis

Cedendi causas subigunt, qua casibus orbis

In preceps obstare volens, animeque salutem

Querere, papatus oneri cedoque favoris

540

Fascibus in cetu procerum manibusque videntum,

Ecce libens et sponte, patres, sed parvula quedam

Presbitero celebri misse opportuna tenemus

Ornamenta. Duces, prono succurrite mundo

Et date pastorem viridantia pascua dantem

545

Prebentemque gregi, rectum doctumque perennis

Pandere iter vite, nostrosque ut corrigat actus

Obnixe petimus, cum devius impulit error;

Nam multis variisque modis errasse fatemur."

De responsione facta a collegio Celestino cum cessit,
per dominum Matheum cardinalem

Audito sermone patris suspiria dulces

550

Accipiunt animos procerum, lacrimeque per ora

Decurrunt. Quis mira videns non flectitur, inquam

Quamvis duruerit? Refugis quod postulat omnis,

Indoctus prudensque simul; sic ergo gementi

Respondit levita prior mandante senatu:

555

"Alme pater, si tanta tuis constantia votis

Certa manet, veluti claro sermone patenter

Ostendis, nec posse datur discedere, qui nunc

Sumamus calicem, placeat quod pura voluntas

Nil sibi contineat; cupit hanc decessio legem,

560

Fascibus ut cedas; nec conditione fruendum

Credit, et hoc iuris testatur docta facultas.

Insuper, ut dubium procul omne loquentibus absit,

Constituas, ut quisque volens pro tempore presul

Romanus substare gradu, decedere fratrum

565

In manibus possit, nec non collegia sacra

Cardine fulgentum valeant ceptare recessum

Pontificis." Concessit herus, statuitque licere

Singula, ceu Rubeus dictans ex ordine prompsit,

Et reserant decreta novis iam consita libris.

Qualiter collegium cardinalium acceptavit renuntiationem eius

570

Tunc abeunte foras Petro, collegia pensant

His super, et viso, quod cessio digna volentis

Assumi, referunt placidos admittere cetum

Discessus, ipsumque rogant, ut stare serenus

Eligat, implorans humili suffragia voto

575

Divina in plebem populo sine presule mesto.

Nec deerant lacrime verbis, nam languidus ille

Secedens vestes habitus mutaverat omnis

Papalis, chlamidem vestitus terga pilosam.

Verba actoris super renuntiatione Celestini

Fit monachus, qui papa fuit, simplexque sacerdos

580

Presul, et inclinans aliis, cui regia sceptra

Imperii diadema sacrum, mitreque bicornes,

Illustris, spectandus herus, clarissima turba,

Religionis amor, clerus milesque, pedester,

Agricole duri, profugus mercator et orbis

585

Paruerant, si iura colunt Christumque salutis

Actorem novere suum. Proh! deviat amens

Gentilis Parthi necnon sibi nomina Sarre

Quique volunt, gens ceca fide, gens perfida celo

Pene Oriens totus, tota Africa, parsque sub Arthon

590

Ignorans servire Deo, de iure subacti

Presulis imperio Christi vice cuncta regentis.

Finis istius operis cum continuatione ad futurum opus
de coronatione Bonifatii octavi

Musa, licet tempus foret, ut pausare poeta

Posset ab inceptis, qui longa per equora vectus

Nunc portu recubare potest, tamen excitat ardor

595

Ingenii iuvenem dubiis intendere mentem

Quattuor: an potuit? potuit quia cedere; numquid

Expediens? cur Murro senex, cur sumpsit honoris

Papatus insigne prius? Quid maius habendum

Hunccine dimissum, vel tunc fugisse relatum

600

Cum dederant proceres? cur demum summa potestas

Permisit variare Petrum, qui tempore grandi

Obsequio placuit? Sed ne diffusius ultra

Quam deceat curramus, equum subsistimus, unum

Summopere agressi metris narrare coronam

605

Presulis et pompas cleri per menia claras,

Dum novus insigni pastor diademate Rome

Vrbe sacra fulget; nam regni texere fastus

Hos quasi precipuum lassantibus organa metro.