Lodrisio Crivelli carmina 5

Testo base di riferimento: L. F. Smith, 1962

Cura dell'edizione digitale: Linda Spinazzè

Altre sezioni


Ad Pium II Pont. Max. epistula

Venerat ad sanctos laeti praenuntia nuper

      Musa pedes Maiae frondis honore virens.

Nunc veluti solvat voti pia debita compos

      Eventus causis gaudet habere pares.

5

Gaudet Laurenti comitem se praesulis ire,

      Quae cupis a magno qui tibi rege refert.

Ipsius est igitur prima haec festiva voluptas

      Laeta quod est laetis associata viris.

Laetitiae causa est fulvi non massa metalli

10

      Aut equus aut gemmae, regia dona, nitor,

Non plausus quoscumque dedit temerarius error,

      Vt cuidam signis Anglia capta tuis,

Sed quia quae dederas mandata interritus egit

      Et sua iactantem est palma secuta virum.

15

Labe tenebatur taetri polluta veneni

      Gallia letali corda premente malo,

Impia quale nefas aevo Pragmatica nostro

      In solos Celtas ius habuisse potest.

Regia sed postquam Ludovico paruit alta,

20

      Edicto regis strata iacebat humi.

Necdum terrifico de corpore cesserat omnis

      (Tanta fuit monstri vis rediviva) calor.

Iam revocare gradus oculosque attollere visa

      Sibila pestifero protinus ore dabat.

25

Mittitur ad Gallos et Regem iusta sequentem

      A te luctator qui nova monstra domet,

Instructus iaculis hydrae de sanguine tinctis

      Et fulvae tectus corpora pelle ferae.

Additur huic praepes cum curva Pegasus harpe,

30

      Ad terram his armis bellua victa ruit.

Monstrum inane iaces Erebo stridente, Chimaera

      Bellerophonteo ceu cadit ense minax.

Haec tibi pontifici post multos nobilis annos

      Tandem servata est palma suprema Pio.

35

Quanta nec Eugenio forti superare licebat

      Sed quae Nicoleos deteriora tulit.

Proxima Calisti quamvis animosa senectus

      Ne verbum super his ausa movere fuit.

Sed nec in adventu venerandi praesulis Vrbem

40

      Cum duce gaudentem sat fuit esse suo.

Nuntia certa die nam littera narrat eodem

      Terga Sigismundus quod tibi victa dedit

Castraque ut a iusto sunt milite capta, fuitque

      Cum pedite innumero sub iuga missus eques.

45

Illum cum paucis fugientem ad moenia Fani

      Vix tandem validae continuere serae,

Vtque locis quaedam vis et natura subesse

      Creditur a longo continuata die.

Fulvius hoc ipso consul cum consule iunctus

50

      Perdidit Hasdrubalem Punicaque arma loco.

'Cernis ut ob iustam Romani iudicis iram

      Fatali veniat iam tibi poena loco,

Nec iam militiae longus labor actaque multo

      Cum fremitu prosint agmina tanta tibi?

55

Non deerant equites peditesve in bella ruenti,

      Non et magnanimi nomina clara ducis,

Sed te pontificis tremebunda anathemata vinctum

      Vltricesque tenent ex Acherunte satae.

Et quid adhuc retines animos, Malatesta, feroces,

60

      Damnataeque petis munera militiae?

Flecte animos, supplexque redi veniamque precare:

      Pastor ut invictus, sic pius esse solet.'

Discite supremi non temnere iudicis iram,

      Qui regitis terras bellicaque arma, duces.

65

Ausus erat nuper dux Martius ire Picenum

      Per medium, cursu non faciente moras.

Dum properat similis fugienti multa Truentus

      Corpora praerapidus obruit ultor aquis.

Nunc tibi, seu vatum princeps, Pie, malis haberi,

70

      Seu mage pontificum norma verenda velis,

Sive Orbis magni rex et moderator et ultor, ,

      Inferni victor, ianitor esse Poli,

Haec tibi sint hostes in Turcos bella gerenti

      Auspicia et cessent vindice bella Pio.