Ad Pium II Pont. Max.
Aurea te redeunt, Pie, principe saecula nobis.
Aureus, en, terras te duce partus habet.
Nam quibus aggrediar rerum monumenta tuarum
Dicere quae iuvant sidera fausta modis?
5
Ipsa prius bello impliciti primordia laetis
Auspiciis regni fausta fuere tui.
Insidiis urbes audax quas ceperat hostis
Cogitur ad nomen restituisse Pii.
Oppida nec tantum Petri quibus imperat aula
10
Vndique sub tanto praesule tuta manent,
Nec tantum nihil est ausus tentasse rebellis,
Nocturnum veniens nec timet hospes iter,
Sed prius indomiti nimiumque per arma feroces
Procumbunt genibus supplice voce tuis.
15
Gallia Romanis quod dudum adversa negavit
Praesulibus iuris nunc facit esse tui
Quosque venenatis Pragmatica ceperat hamis
Subdere devota se tibi mente vides.
De numero lectis omni subsellia patrum
20
Supremis comples orbe favente viris.
Denique se Tellus aperit tibi nuper alumen,
At nunc thesauros, caelica dona, parit.
Alma parens quicquid pretiosum condidit olim
Visceribus totis prodit amica tibi.
25
Martinum gravitas, at mens invicta sequentem,
Nicoleon bonitas cognita quemque probat.
Iste bonas artes etiam laudatur amica
Egregiosque viros excoluisse manu.
Quique tibi sceptri cessit moderamina tanti
30
Intrepidum reprobos corripuisse ferunt.
Singula non fuerant haec tanti, causa nec illis
De summa nostrae religionis erat.
Sed te nec gravior quisquam nec fortior alter,
Acrior in vitium nec bonitate prior.
35
Et tibi solicito iam iam exitiale minatur
Turcorum rabies orbe tremente scelus.
Temporibus duris igitur tua fortia nobis
Obvia cumque sua pectora dantur ope.
Desipit ille tuos animos quicumque monendo
40
Aut ullo augeri carmine posse putet.
Pastorem proprias certa vel morte tuentem
Sedulus hortetur sistere nullus oves.
Huc tantum voti redit omnis sarcina nostri
Vt tibi dent longos astra benigna dies.