Lodrisio Crivelli carmina 3

Testo base di riferimento: L. F. Smith, 1962

Cura dell'edizione digitale: Linda Spinazzè

Altre sezioni


Ad Pium II Pont. Max.

 

Si fuit in priscis quicquid mirabile rebus,

      Nunc quoque credamus signa dedisse Deum.

Dives ut Aegypti spoliis Hebraeus abiret,

      Siccum iter in medio praebuit unda mari.

5

Vt strueret Solomon templi sacraria celsi,

      Mittitur a Rubro classis onusta Mari.

Hunc neque succedens fructum nec deinde secutus

      Rex alius potuit classe tenere sua.

Et qui pontificum praesedit in ordine primus

10

      Porrectum staterem piscis ab ore tulit.

Sic tibi ne desint in Turchos bella gerenti

      Aera quibus classes et quibus arma pares

Vtque habeat miles victor tuus unde rebellem

      Damnatumque hostem Marte premente domet,

15

Prodit, inexhausto quae fervet alumine, tellus

      Munera, pontifici quae dat habenda pio.

Aureus inde tuis ad centum milia gazis

      Additur et certam tempore praebet opem.

Haec tibi servantur divinae munera dextrae,

20

      Haec venit e Tusco Lydia glaeba solo.

Nunc eat et fama celebris miretur Iberus

      Credulus auriferi tarda fluenta Tagi.

Impiger e ramis Perseus, ut multa vetustas

      Finxit, Atlanteis aurea mala legat:

25

Quique prior ventis puppim commisit Iason

      Colchon et auratae vellera poscat ovis.

Amissam mediis fleat Hellen Phrixus in undis

      Aurea cum tergo ferret utrumque pecus.

Ducat ab Hispanis armenta tricorpore caeso

30

      Nec velit Alcides peccora rapta rapi.

Atqui nulla tuis iuncta est iniuria, praesul

      Maxime, nulla tuis fabula rebus inest.

Cumque alii plorent cessantis damna metalli,

      Solus habes nulli credita dona viro.

35

Auri vena ferax iam pridem abstrusa Bohemis

      Servat inutilibus nomina vana locis.

Hoc illis rabies civili sanguine foeda

      Impiaque effecit in sacra templa manus.

At tibi tam mulcis non umquam cognita saeclis

40

      Quae latuere prius munera diva patent.

Si dubites posthac de sidere, Papa, benigno,

      Non satis in superos gratus habendus eris.