Quis putet aethereos orbes sine numine divum
Nequicquam coelo labi, nec nostra movere
Corpora, diversas hominum nec ferre figuras ?
Astra poli bis sena nitent quae margine mundi
5
Ignorant coeli rationem quique vagantes
Hoc itidem signasse malos pro tempore casus
Et permutari coelo faciente vicissim,
Decipiunt nullaque loqui ratione videntur.
Omnis enim terrae ratio dependet ab astris:
10
Fatorum tempusque datum, quod maximus author
Praebuit ordinibus certis causasque repostas
Fatorum ordinibus sua cuique potentia formae
Ignorant, quid magna parens natura ministrat
Portendentque vagae stellae venientibus annis.
15
Nam modo per boream iaculantur lumina septem
Errantes, nunc parte noti fulgere meatu
Praecipites; ut fixa suis contraria giris,
Astra meant tardantque vices celerantque rotatus,
'Sic felix aut triste venit pro tempore fatum.'
20
Nam certis affixa globis sunt astra per orbem
Et proprios peragrant per singula tempora motus.
Haec mare conturbant ventis et grandine terras,
Aera vel miscent pluviis vel flatibus austri.
Aut super accensae nubes iaculantur et ignes
25
Fulgura vel magno sonitu cum murmure mittunt
Ventorum rabie motu faciente poloque.
Hinc bellis vexata quies, hinc arma quiescunt,
Hinc fecundus ager reddit pro tempore fenus
Hinc steriles reddit duris messoribus annos,
30
Hinc pestis rapit omne genus pecudumque hominumque.
Quae coelo faciente fluunt nunc prospera terris,
Nunc adversa viris descendunt corpore ab uno
Et permutatis assurgent tempora rebus.
Quatuor in partis divisum mensibus annum
35
Sol facit aurati lustrat cum vellera frixi,
E quibus omnis erit fatorum cognitus ordo,
Qui mihi suggessit quae sint ventura per annum
Promere diversas anni variare figuras,
Vt libet autori rerum qui cuncta ministrat
40
Dispensatque vices certo moderamine rerum.