Giovanni Antonio “Porcelio” Pandoni predictio Apollinis et sybillae Phrigiae

Reference basis text: P. Garbini, 1991

Editing of the digital edition: E. Pecalli


Tempus erit cum tela Phrygum spargentur in arva

Argolica: ex graio rorabit sanguine tellus,

Sed pius Aeneas alter de sanguine cretus

Dardanio reget imperium, volventibus annis,

5

Religione nova; et veterum sine numine divum

Hic miseros ultus Danaos cum gente togata,

Cede Phrigum ingenti fusoque per uva cruore

Dardanias acies et barbara tela fugabit,

Vnde triumphator latias remeabit in oras.