Se ipsum redarguit locutione Davi servi sui
Scilicet ut vides obiecta pericola nosse,
Et quae sit natura mali, sapientia prima est;
Proxima, metiri ratione ut, si tibi quondam
Nota mali species, caveas expertus, ut ignem,
5
Vt fluvium et rupes. Tu ne, impurissime, quicquam
Metiri ratione paras, aut ulla tibi est lex?
Admonui quociens, Dave: haec natura meri, ni
Perfundas liquida, capiti nocet; hoc tociens tu
Expertus, mavis derideri. O here, nec tu,
10
Si recte inspicias, sine rugis. At mea quando
Mendosa est natura, et in hoc quod obiicis, audi
Quid in te curvi pacienter, ne me ita saevus
Obiurges. Tacitum impellis plerumque molestus,
Quod lecto aut scripto nihilum cum advertis inepte.
15
Hoc est, cur saevum appelles. Sed causa penes te.
Cum versus facio tunc me insanire fatebor.
Quin id erat cordi. Primum haec insania, quam tu
Re vera appellas hoc nomine, coeperit a te
Subduci miror; quamquam metuo velt aegris
20
Immutat febris autumni tempus iniquum,
Sic nova summorit veterem stulticia morbum.
Franchinus Rabia periurat, surripit, aufert;
Branchinus lites pupillis prorogat atras.
Luditur et potatur et omni flagicio usque
25
Certatur, crescit vicium. Nihil interea tu.
Poenitet incoepti? Durus mordaxque videri
Formidas? Video, desiderium coquit urens.
Ante diem suetus chartas desumere cessas,
Pallidus hoc tantum. Quorsum haec ita plurima manat
30
Lacrima? Cur medias rumpunt suspiria voces?
Cur te nescio quid prohibet dormire? Quid horis
Insolitis prodis? Medio sol ardet ab axe,
Imus, ais, boreat. Nihilo plus detinet. Idem
Saepe domum repetis spe plenus, saepe velut cui
35
Immaturus obit gnatus, tunc sidus inquum
Me recipit; putet rombus; tunc mensa videtur
Inaequalis et appositis pendere lucernis.
Crustula, si non sunt, poscia; laudare placentas
Suetus, fastidis. Quid enim hoc? Sum Davus, opinor
40
Planus homo et simplex, tamen hec dignoscere possim
Stulticiae propriora. Vides quo te trait error?
Iudice te, insipiens Volanerius quod adulter
Currebat fatuus, siquando vocaret amica,
Per noctes nuhilum veritus contingere moechis
45
Que possunt. Pereat deprensus vel fuga tristi
Praecipitet saltu! Non quivis donat ut olim
Barrus adhuc levi catulo. Sed profuit aetas
Formaque, qua pariter arserunt et vir et uxor.
Adde hoc praeterea quod nigra seque domumque
50
Affligit macula, cum turpi dedecore exit
Tristis per caenas et per convivia rumor.
In te hec ista eadem pendere pericola nescis?
Nocte foras, inquis, non ambulo. Credo equidem quod
Praetereo siciens vinaria. Iusserit illa
55
Ad quartam venias, postico admissus; abit vir
Oblitus perone tegi. Nihilum memor an te,
Quae nuper dixti vitanda pericola, possint
Excipere incautum. Leva feriente mamilla
Per noctem seu luna refulserit omnia pallens,
60
Aspersusque luto properans spe plenus amara.
Quorum pertinuit tabulas implere capaces?
Nil puerilius, aiebas, nil denique amore
Stultius. Audieras misere quod Ruffus amaret;
Assidet insanio, aiebas, nec te magis esse
65
Hunc cupere, quam Fescidium se iudice regem
Cum premeret pueri lutulentum. Desine mordax
Oblatrare aliis, eadem si inscicia versat.
Non vinces hodie ut tantundem peccet adulter
Et qui conduca cenat de nocte puella.
70
Quae dat amiculus, haec hilaris munuscula captat.
Vnica nox dominae precio tibi constat amaro.
Interea Davus, dissutis calceolis et
Discincta tunica, pergit securus ut Hauster
Nudatum ventis feriat latus et caput urat.
75
Maxima pars hominum servis ingrata profecto est.
Caetera de genere hoc nequeam. Virtutis amicus
Hoc tantum ut laudes sublatos invidiae esse,
Divitias fluitare, leves cum dicis honoris,
Ludum fortunae reges. Quid multa loquamur?
80
Crediderim quoque te iam nil putere poema,
Te prior Eustachi discumbat filius et te
Crassa praecedat tunica pannosus, ut illi
Calceus eversas soleas ostenderit impar.
Aut aliquis Prognem coram laudaverit: implet
85
Officium chorus et raro torquetur iambus.
At ne satis vehemens dubito. Sermone modesto
Insurgunt cristae, veteri purganda cicuta,
Fervescit bilis, suppressumque in cute virus
Apparet, veluti coluber pressus pede saevis.
90
Frustra dissimulat febrem quem frigore vexat
Quarta dies, donec totos tremor incutit artus.
Vrunt verba, cave. Stilus est vertendus, opinor,
Lenite obsequium. Vah, irasceris, o bone? Dicta hec
Per ludum. Pocius, siqua est opus, utere Davo.
95
Displicet hic ludus. Servos non ludere par est.