Gregorio Correr liber satyrarum 4

Reference basis text: A. Onorato, 1991

Editing of the digital edition: N. Ruzzenenti

Other sections


Ad amicum nimis timidum mortis
mortem non esse fortibus viris terrori

 

Optimum erat, sodes, non inseuisse libellis

Graecorum et pedibus gelidis saepe isse cubatum.

Nam te socratica demum incurvasse papiro

Quid prodest? Melius dormire Platina, Menandrum et

5

Eupolidem sineres. Quorum haec? Si tot tibi fasces

Librorum mortis nequeunt svellere curam?

Sollicitus, tamquam nigris circumvolvet alis

Semper et e magno solum te poscat acervo,

Corripias alios nimirum. Sardus habebat

10

Id vicii, tamen hic aetate atque arte minor te,

Nec Victorini bilem cognoverat, ex se

Peccantis nihilum, nisi cum vanissima cernit,

Sollicitus magno miseroque timore veniret.

Plurima quae valeant animi seducere curas,

15

Nimirum dicas sapienter. Si modo sanus

Consilium quod das et quo solaris amicum,

Fraude laborantem simili te sublevet ipsum,

Anne igitur laudas? Vir est doctissimus, omnis

Rubricas legum novit, scit callidus idem

20

Poscenti dare consilium, scit denique morsus

Fortunae et magnos sedare cupidinis estus.

At sentis: animi sibimet divellere non quit.

Te ne ego, Lucilli, sapientem? Pulpita quamvis

Ascendas, magna circum te stante corona

25

Micturiunt miserae longo sermone puellae.

Tu miser exclamas fictis terroribus, atque

De caelo pestem venturam et fulgura narras,

Ridisse in somnis aliquid miserabile dirum;

Franchinus Rabia vel Nestora vincere credit,

30

Et quoscumque ferunt antiqua volumina Moysi

Produxisse animas. Siquis deus, en ego tollo

Vno omnis, illum demens se dixerit. Ergo

Si periit percussa gravi paupercula morbo

Non timet a summis vestem demittere talis,

35

Et rigidis manibus vilem deducere gemmam.

Post ibit comes et misere singultiet. Hoc tu

Credideris pietate viri, maiore tumultu

Plorabit funus cuius plus sustulerit. Duc,

Duc hominem carae trepidu sub morte puellae.

40

Ambo, ad rem ut redeam, siquis me interroget, aio

Aegrotare pari vicio. Quoddam est medium inter

Stultum et sollicitum, neque enim cum te Rabiam esse

Inhibeo, idcirco Sardum fieri volo. Nam quid

Stultius et versanius hac formidine? Quae tibi, quicquid

45

In vita venit iocundum, demat oportet.

Quod si sollicitae curae miserique timores

Possent labenti fulcrum supponere vitae,

Viveret in terris me nemo tristior. Atqui,

Si nostris proavis mors tam suspecta fuisset,

50

Quis patriae portus, aras, delubra focosque

Italiae Ligurum saevis defenderet armis?

At timeo: non es civis bonus; ille flagellum

Pro patria. Neque quis, si formidaverit, unquam

Rectum atque officium vitae praeponet honestum.

55

Iratus clamet Phalaris: "non vincula, nec mors

Terrorem obiicient sapienti; prodere vitam

Aut famam alterius pro vita nollet. Habemus

Quaedam igitur graviora, et porro morte mage ipsa,

Quae Victorinus puero vitanda canebat.

60

Vivere mendosus, cum possis honeste perire,

Stulticia est. Ego nec morti me obiicere corner,

Nec, si me iubeat dulci decedere vita,

Qui dedit, irascar: nam quantulum hoc et erit, si

Paulopost server moriturus? Hoc tibi, amice,

65

Negritudine seducta, propone. Vides ut

Cogat avarizia in discrimen? Per mare currit

Perque hiemis durus mercator. Temnere mortem

Si, viso nummo, mercatorem facit, hunc cur

Non propulsamus, visa ratione, timorem?

70

Carceris ante fores clamabant "tolle cicutam"

Discipuli, quos, iam mortem absorbere paratus

Pro vero, doctus senior trepidare vetabat,

Quantula sit vita haec ostendens quamque decorum

Pro virtute mori. "numquam absterrebitur", inquit,

75

"Hic animus vitam ut cupiat praeponere vero".

Quemnam igitur, magis inscribes virtutis amicum,

Quem magis et vita dignum et post funera laude,

Hunc ne an quem dixi Sardum? Ditissimus ille,

Cum miserum febris torqueret frigida, iussit

80

Ad lectum gemmas, aurum deferier atque

Argentum affabre fusum. Faec ubi visa suppellex,

Ingemuit graviter suspirans. Stabat amica,

Mater, cognati complures; omnibus istis

Nil cum divitiis sermo. ergo possideam tot,

85

Nudus eo? Quo me miserum dimittitis? Aut cur

A vobis divellor morte miserrimus?". Hunc quo

Aegrotare putas morbo? Est ne hic inter egrotos

Insanos ve interponendus? Desipit et qui

Interimit diri se sorbitione veneni.

90

"Pone cicutam, et mentiri qui te velit, hanc ne

Eligis, an potius periurus vivere mavis?".

Respondet Socrates: "mentiri nolo. Cicuta

Intereundum igitur.". rideret, si hic Rabia esset,

Assem ob exiguum quidvis iurare paratus.

95

Ergo ita si visum est sapientibus atque probatum,

Cur mortem horremus, miserum cur dicimus omnes

Esse mori? Cur non tandem decedere vita,

Vt satur e mensa briacus conviva solebat,

Auspicio quemquam? Vive, et te longa senectus

100

Comparet insigni cigno. Quid conferet aetas?

An te delectant rugae nasique liquores?

Labraque pendenti mento stillantia? Tum qui

Crudescunt morbi? Mitte hoc. Eia, sine morbis

Do senium, quale in nostris proavis fuit olim!

105

Multa videnda manenti in longa aetate: propinqui

Decedunt, pereunt nati carique nepotes,

Ducenda ad tumulum coniunx. Tu denique resta

Has inter lacrimas foelix, dum parcitur uni.

Ad lectum fertur pueris dixisse vocatis

110

Filius Octusi, cum iam mors frigida venas

Serperet: "haud equidem de me miseret ve piget ve

Si morior, quippe hac ratione innascimur omnes.

At vobis, timeo nunc, dum tutoris egetis,

Pupilli, ne vos explodat litigiosus

115

Iuramento et diminuat Branchinus iniquo

Rem patriam. Quodcirca si vivo utilis istis,

Vitam oro, pater omnipotens, miserere precantis".

Est ne hic quod damnes? Minime, sed totus in illos

Irruo, vivendi finem fecere sibi qui

120

A ratione voluptatem, quos dira libido

Torquet vivendi et mortis metus; at tamen ipsi

Festinat cicius. Nempe his nervosa chiragra

Impedit articulos, stomachi capitisque dolores

Intestata manet miseros mors. Ordine nullo

125

Naturae pereunt. Longos promiserit annos,

Quid refert, validas dederit ve in corpore vires

Nascenti puero, si sorbeat ostrea centum

Ad mediam noctem, nolit potare nisi vas

Annorum septem. Puero scrutante macellum,

130

Dormiat in lucem, lenonum provocet omnis

Ancillas, donec putris iam et perditus omni

Membrorum sensu, plaudendum denique funus

Immaturus eat. Quod si ad rem venimus atque

Vestigemus, erunt cupiant qui vivere proter

135

Quas dixi causas. Sed quae tam dira libido

Vsque Volanerio mansit? Distortus utrisque

Hic pedibus, captusque oculis miseroque dolore

Percussus lateris, et renes debilis, uno

Quinquaginta annos lectica duxit, amicis

140

Irascebatur. Tu qui potes omnia, deme

Has poenas misero siquis dixisse, "age", inquam,

"Sis miser usque adeo, si tanti vita videtur".

Baldua, porrecto speculo, lacrimare solebat,

Caniciem aspectans et turpis in cute rugas.

145

Lisia quid fleret respondit saepe rogata:

"Deploro faciem hanc quondam dilectaque membra

Deberi terrae". "Cinis ergo Lisia fiet?",

Plorabat fatuus cum verba hec diceret, udos

Dessicans levi tunica Barinus ocellos.

150

Anne aliter Solon dulcis flevisset Athenas

Labentis? Bassus preciosa palacia, villas

Edificat, cogitque boum paria ad iuga centum.

Ergo in deliciis et tanta in luxuria stans,

Nil nisi lene sapit, capiti quod non ferat unguis

155

Insano, quod quis sine rugis cogitet. Hac in

Fortuna tamen esse hominem te, Basse, memento.

Vt nolis, liquenda domus, liquenda suppellex,

Et pueri et coniunx. Quid quod hae te excruciant res,

Cogeris infoelix cum linquere nescius uti?

160

Sunt qui mortalis animas dispergier auris

Vt pecudum vitae credano, nihil affore quod mox

Corpore composito restet; tum verbera et ignis

Inferni spenant. "Ite", inquit Gnosius, "istos

Terrores pueris". Hi qui periuria et omnis

165

Peccandi formas, qui stupra, venena, rapinas

Pro nihilo ducant. Pone hoc sub iudice causam,

Pupille, et Licinus levam stillarti in aurem

Exiguum quoddam. Licino patrimonia redde,

Redde: adsunt testes, genitor possedit inique.

170

Hic fundus Licini. Quid enim hoc? Quot funera, tot cum

Branchino lites. Summa de gente vel ima

Intereat quivis, heredes convenit, et de

Interitu dolet atque bonum sibi dicit amicum

Decessisse. Addit, iuvenes, raciuncula quaedam

175

Cum genitore fuit, dudum est, res parva tamen. Sed

Ex animo fugit. Si scriptis creditur, actum est;

Ducitur infoelix in litis, si negat, heres.

Hic tamen ultrices poenas et iudicium horret;

Improbe quas gessit torquet coscientia rerum,

180

Formidat mortem nimirum conscius actae

Nequiciae vitae. Quorum hec? De re loquar, audi

Compilasse putes ne me quod Testa solebat,

Scilicet oblitum finis garrire diu iam,

Vir bonus et prudens iussus decedere vita

185

Tamquam depositum reddet nec iure suo se

Dispensare velit. Nam, quando, optanda sibi mors,

Nescit homo: solus novit pater omnipotens, quo

Vivere sit melius, quo tempore praestiterit mors.

Permittes, igitur, cuius tu munere vivis

190

Ius dispensandum vitae. Tu perge solutus.

Hec satis ut valeas. Ego nec Rabiae tibi morem

Vivendi statuo, nec Sardi. Haec summa. Face, inquam,

Sis Socrates, et me, secus hac si vixero, ride.