Consuetudine minorum viciorum homines
ad graviora facile ferri
Nemo unquam leviter, si quicquam credis amico,
In vita turpis dudum fuit. Haec mera lex est:
Aut bonus aut nequam, medium nil. Sobrius ergo
Elige utrum cupias, tamquam illuc veneris, unde
5
Aut hac aut illac sit demigrare nocesse.
In laevam tendis, video, virtute relicta,
Demersus nondum, sed qui modo recta capessas,
Interdum rectis contraria. Iam rapite te
Paulatim vitium. Censem, virtute relicta,
10
Quemquam hominem rectum metiri, aut legibus ullis
Parere officii et naturae? Qui semel auri
Ingentem tacitis fibris proponit amorem,
Proponit pariter fraudes, periuria; testem
Se falsum praebet, lucro postponere famam
15
Qui queat, heredem vel propulsare misellum.
Mostro libidinibus eadem praecepta. Nepotem
Cum videas aliquem, expectes ut non sit adulter;
Incestus vidua abstineat vel virgine, qui iam
Fregerit articulos, peccandi et fecerit usum?
20
"Boellum privatis domibus indico, sodales",
Fur ait, "atque pari vigilare in publica cura.
Abstineo tantum sacris: nam sacrilegos dii
Vel cruce vel morbo urenti lepraque sequuntur".
Venerit at idem hic, ubi vasa argentea, vestes,
25
Thuribulum et sacrae effigies, hic continuo se
Pallidus in plantam tollet tacitoque sussurro
Hic melius. Neque enim mulier clamosa verendum
Excitet ut servos cum longis fustibus atque
Per tegolas miseris fugiendum. Nempe minori
30
Servantur studio sacramentarla. Vincit
Relligio nummorum et porrecta sacculus archa.
Non ergo abstineat, tum quod peccabitur et quod
Delinquet semper gravius. Colludere quae scit
Et gaudere viri congressu muneribusque,
35
Audebit quandoque alud veniamque dabit mox.
Tam facile et promptum est abrumpere vincla pudoris.
Accipe quo pacto molles capiantur ephebi.
Estuat hic, visaeque insanit amore puellae,
Et tamen hoc idem pergit, dominaeque potenti
40
Libera summittit colla et, cervice parata,
Ferre iugum discit. Sed quis misero modus? Illa
Folliculum tenet et iam toto urente camino,
Mordacis ut non extingueret amphora aceti.
Imperia exercet, leges imponit amaras,
45
Praescribit, vetat atque iubet. Fit denique ludus:
Poscia, continuo dandum est; excludit, eundum;
Si revocat, porro redeundum. Verum, ubi se se
Colligit ac tenui scintilla animum erigit, illam
Crudelem vocat atque feram, duramque, canemque.
50
Accedam? Taceam? Instigem. Purgem ne? Loquar ne?
Exanimor, iactor, crucior, famulor miser atque
Dirumpor. Quo me propellit servicium acre?
Agnosco labem, mutatque insania mentem.
Euge, puer, tandem? Sed quidam, fortiter ignem
55
Cum tu nutrieris, ploras incendia? Mollis
Terge, precor, lacrimas: flendo corrumis ocellos.
Ne lacrima, puer: incendi huius origo penes te.
Quid siquis, postquam proprias incenderit edes
Supposta face, proclamet: "succurrite, cives"?
60
Delirium et fatuum hunc omnis vicinia dicat.
Vxor Aretini vetuit, clamante marito,
Supposito medium tumidos abscindere cultro
Testiculos: quis enim, coitu cessante, maritus
Diligitur? Geminos malit commettere ocellos
65
Dum tamen et cecus super illam palpitet; huic mox
Septima noctivago cum luna recurreret orbe,
Nuncius occurrit, rogat, obtestatur amice
Vt veniat; postquam ventum est, "sane", inquit, "ego omnis
Vxores novi, medico insanabile vulnus
70
Ostendis, mulier". Quod si ad rem venimus, hinc sunt
Corruppi mores, caput hoc et origo mali, quod
Advertunt pauci. Delicata minora etenim quis
Ascribat magnis viciis, nigraque papiro,
Siquem delectent cytharae, sponsalia, ludi?
75
Sit tolerabile, ut est, vitium tamen; huic vitiorum
Ne se se inducano generi malora cavendum.
Omne etenim vicium consuetudo mala grandit.
Quondam liber equus quodvis ridere solebat
Iumentum, duris cum non pareret habenis.
80
Cui vulpes inquit: "ne, quaeso, hanc despice sortem.
Quippe olim taurus sine lege et liber asellus,
Verum imprudentis hominum solercia coepit.
Tu quoque ni corio caveas, post caetera damna,
Fient cum cribris bulgare, marsupia, folles".
85
Quorsum hec? Ausculta quo re deducete coner.
Siquivis sponte immanem saevumque leonem
Expectet, nonne hic maletutae mentis erit, qui
Deperdat corpus? Nimirum. Age si vicio acri
Obiiciat mentem, quanto haec insania maior?
90
Humanum est aliquid delinquere, verum ubi nulla
Delictis prodest medicina, irascitur aeger,
Nec curat puteo demersus tendere destram.
Vicit naturam consuetudo mala postquam,
Nec iam metitur quicquam moderamine certo,
95
Nimirum miserae virtutis tollitur umbra.
Cum Branchino aliquid mercare aut contrahe quidvis
Cum Rabia: iuris nulla unquam mencio fiet.
Chyrografum, testis, promissum, scripta, tabellas
Ante dabis, tibi quam credatur summula: nam quo
100
Censemus studio magnis in rebus eum, qui
Irriguo teneros caulis numerabat in orto,
Na clam asportarent ancilla aut servulus ullus.
Huius si videas maciem et mancipia, quales
Pistrinum versant agiles lippique caballi,
105
Iurabis sera nolle his occorrere nocte.
Huic ego non scribo praecepta hec; ne me ita quisquam
Increpitet; certe haec surdo narratur asello
Fabula. Delirat praeceptor hic, velut emptum
Aethiopem multa demens qui proluit unda.