Gregorio Correr liber satyrarum 2

Reference basis text: A. Onorato, 1991

Editing of the digital edition: N. Ruzzenenti

Other sections


[Detestatur avariciam et Franchinum Rabiam

Asserens se nullius Vicia efferre,

Nisi cum iam nota sunt omnibus]

 

Sunt quibus infaestus videar nimiumque protervus,

5

Franchinum Rabiam si culpo. Non quia non sit

Culpari dignus, sed quod vicium affore credant

Scriptori nudare aliquem. "Cur - inquit - avarus

Decantor? Numquam te offendi, vir bone, numquam?".

Cum rapis et miseros nodosus decipis et cum

10

Testamenta paras pupillis litigiosus,

Non hominem offendis? Homo sum. Sed non facit ista

Franchinus Rabia! Quaero unde possideat tot,

Vnde domos fabricet. Venit peregrinus in urbem

Demissa cauda, et conductus tondere lanam

15

Sueverat, et lassis requiem nescire lacertis,

Attritaque toga despectus atque oleo unctus

Stertebat, ubi non dormiret Corbulo vilis.

Quot censes furta hunc vel quot penuria? Puris

Haec manibus? Cur non tantundem possidet, et cum

20

Franchinus vendat frumenti milia, quare

Victorinus emit? Porro hic grandem facies rem

Qui quocumque modo lucrabitur; hunc tamen ipsi

Exsuperant gnati, quorum minor exul et alter

Exilio dignus. Videam taceamque? Fatebor:

25

Non stomacho valeo, fervet sicca iecur ira,

In satyram feror. Hoc quoniam natura benigna

Armavit telo, cuperem moderatius. At me

Tot vicia immanem fecere, ut calce caballus

Astrictus loroque! Malus desistat avarus,

30

Et moechus vicio abstineat, siccarius ac fur:

Indico satyrae boellum. Removete furorem:

Sanus ero atque manum patiens, ut Musca Berinae.

At somnum avertit Rivoaltum, cum magis atque

Se magis inflavit, tunc cum mendacia late

35

Spirant. Nam dudum peregrinas vicimus artis,

Milia promittunt securi. Tuscia caelum

Et tutos audet pelagi spondere recursus.

Non prius ergo aliquis exibit littora, quam se

Securum tuscus vates promiserit. Hic iam

40

Astrologus nemo est, qui consulta. Ille parata

Venditione negat rem credere, mensibus octo

Mavult. Tu ne etiam, tunica praecincte modesta,

Hos mores? Tu quem frustra speravimus olim

Esse senatorem moderatoremque senatus,

45

Iura dare et leges incidere: quippe etenim istis

Maiores nostri fondarunt artibus urbem.

Siquis avariciam dicat deus, en ego tollo,

Contineas versus? Nondum, nam provocor. Aufer

Qui pueris mittat cultellos, frena, crumenas,

50

Aufer luxuriem, infames meretricis amores,

Ambitione mala purga vel superstizione;

Redde fidem, ius fasque animis et tempora prima,

Cum tecto angusto cernebat curia patres

Intonsos. Ego vel satyram depono libenter.

55

Nupserit at Vaccae mendoso anus improba, quondam

Nupta senatori? Vetulae vescica beatum

Te fecit? Precium unius tot praedia noctis,

Et domina hec impune, igitur, nec teste notanda?

Pone pudiciciae nitidam ad delubra coronam:

60

Laudant patricidi connubia. Dicitur ecce

Serva domi. Iacet in gremio nova nupta mariti.

Non scribo hoc tabulis atque omni figo superne

Quadrivio? Vt cuncti videant pueri atque puellae

A furno aut puteo redeuntes. O bone, numquid

65

Tu praeco? Iratis dicat quis naribus. Ohe

Excepto, siquid leges vetuere. Quid ultra est,

Quod nequeam? Fama gaudes; dispulverer hoc si

De quodam, postquam nullus non vicus in urbe est

Qui sciat. Illudo membranis. Clamat avaros

70

Brachinum et Rabiam vicina: numquid ego illis

Hoc nomen primis? Sed tu costringere bilem

Si potes, ausculta leges et vera monentem.

Regula naturae est vitae servare decorum,

Et frenare libidinem et inconcessa vereri,

75

Vivere constanter, rebus frugaliter uti.

At tu deterior si aliquantum et caetera rectus,

Cur tandem ostendis dentes? Non ledere conor,

Sed sanare. Atqui si negligis, haud vetuit ius

Servata gravitate malos reprehendere mores.

80

Quin te ipsum inquiras, scrutator debilis in te,

In Rabia vehemens; videsis dum turpia carpis,

Ne te in angusto ponas, quod postmodum id obsit.

Laudabat Lise mores castumque cubile,

Nil non deberi deprensae aiebat; at illi

85

Baldua surrisit nocturni conscia moechi.

Quisquis es, hoc laudo et conor ne ludibrio sim.

Qui cuscus, lusce, dicam. Verum interim, amice

Mi, prope curatis rebus, quicquid datur oci,

Consumo chartis. Hinc pallidus exeo forsan.

90

Frange, miser, calamos tabulasque exure capaces

Et somno indulge: nam te nimium elevat ars haec

Atque poema. Equidem fateor quodcumque necesse est,

Nec pudet ambitione ista vicioque teneri,

Quandoquidem virtuti heret. Si me mea Progne

95

Plus aequo attollit, dementer non tamen hosce

In turbam versus recito, nec credo libellum

Assentetori, dudum premo. Scit pater ipse

Hoc Victorinus, timido qui saepe tabellam

Extorsit manibus. Sileo, nisi forte rogatus.

100

De his autem nugis siquis me interroget, hasce

Non magnipendo. Scribo, ut volo, saepe ducentos,

Saepe decem versus, incomposito pede currens.

Rideat introrsum quivis, me nemo lacessat,

Qui soleam vel parva ulcisci magna papiro.