Gregorii Corrarii Veneti satyra prima
ad Victorinum Feltrensem. causas ponit
quare huiusmodi versus scribat,
omissis aliis generibus poetandi
Cogere necquiquam fessum, pater optime, temptas
Atque eadem poscis quae quondam, dum mihi pulcher
Mincius et virides suadebant carmina ripae.
Mecum etenim longas memini te lucere noctes,
5
Mirari puerum et versus: te iudice, Thespis
Aut Hescilus eram. Tempus curaeque tulerunt
Omnia, sermone hoc, quo me garrire fatebor.
Edificare luto furnos, adiungere mures,
Reges moliri parvos, indicare pugnas,
10
Est aetas in qua non decedet. Haec iuvenum seu
Videris exercere senem, pervertere legem
Naturae clames: ita versus scribere non est
Cuiusque aetatis. Pueri multa egimus et mox,
Conversis studiis, puduit; sic et quae agimus nunc,
15
Mutabit veniens specie cum corporis aetas.
Sunt rerum fines, sunt formae denique morum
Cuilibet aetati descriptae, quas nequeas vi
Detorquere mala. At autumno natus aquoso,
Luce quidem aequales ubi somni sol librat horas,
20
Implesti undenos septembres bis modo. Quae te
Perducit ratio, studia ut leviora reprendas?
Sudicio poterai ut, reliquis contentus, ita in hoc
Esse tuo: verum perterrent multae adeo me
Ne scribam causae. Primum fateare nocesse est:
25
Scribimus indocti doctique libentius illa,
Vnde parem studio laudem sperare queamus,
Quam quod nos tantum tacitos iuvat, ut, puta, quae nunc
Condo et compono; quae si deducete coner,
Vix paucos habeant lectores. Forte Guarino,
30
Te comite, hec placeant; legat, et fortasse libenter,
Poggius et prudens cum Luscho Cincius. At cur
Fluxerit a numeris precium atque honor, accipe. Prima est
Scriptorum culpa. A quocumque ad carmina lippo
Curritur; hos inter magna est concordia, seque
35
Mirantur pariter, siquid scripsere, beati
Inque vicem laudant. Horum inter cornua ne te
Immittas: quamvis scripturae ostenderis omnem
Errorem et toto vertenda sit anchora libro,
Contendunt, tandem vincano clamore nocesse est.
40
Nimirum haec doctis inimica est factio. Damnat
Et ridet demens quas non intelligit artis.
O veteratores ignavi, quos mihi risus
Interdum et bilem vestri movere furores!
His ego non signor numerari talibus. Ergo
45
Quaerendus stilus est scribendi, quem velut ignem
Hi metuant tetigisse et qui defendat inermem
Vt gladius. Nam si certarim carmine, vincor
Praesertim numero: decies centina iubemur
His conferre; nil est, vix centum ostendere possum.
50
Multa legens paucis concludo versibus. Olim
Cum datur hora, negant nostris sermonibus esse
Dicendi virs, et hiantia verba busillis
Componunt. Numeris terremur grandibus. Hi sunt
Docti sudicio vulgi, quis pallida tristi
55
Ora situ, caput impexum tunicaeque recinctae.
Quid non proclames, statuas si pingere fabrum
Videris aut alium pictore? Ita crede: poesis
Artificem proprium et numeris desiderat aptum,
Artes quaeque suum. Nec, si natura negabit,
60
Viribus aut ullo poteris sperare labore
Vatibus in scribi. Video cum talia doctos
Delirare, pudet; nam docti saepe, pudendum,
Insaniunt versu. Moneo, natura negat si,
Abstineant metuantque velut contingere sacrum.
65
Num quia rubricas legumque enigmata nostri,
Idcirco helleboro pergis depellere febres?
Aut pellusiacas cum lucro vendere merces,
Doctus ob hoc acies instructas lucere boello?
Scriptorum vicio vetus haec infamia venit
70
Carminibus. Pars magna negat consistere posse
Carmina, quae prodat nostra aetas, et tamen iidem
Historias condunt, compilant undique libros,
Cumque oratorem praestent, concedere vatem
Nolunt. At ego cui dem nominis huius honorem,
75
Ignorare simul dico me, nec tamen esse
Non posse affermo; quod si fortasse novos his
Attuleris versus, periturae parcere chartae
Suadent et clauso temnunt nova carmina libro.
Cur me autem damnas non lecto carmine, sodes?
80
Perlege: si quicquam dure illepidum ve notarsi,
Transverso calamo crassum, ut lubet, imprime signum.
At si forte legens exacti carminis artem
Miretur laudetque, domi extra limina quaerat
Exhaustum magis atque aliquid quod dicere nescit,
85
Non tamen idcirco meritos fert scriptor honoris.
Durus in alterius laudes quicumque merentis,
Nec, ubi plus peccent docti, res ulla. Quod ipse
Non possum praestare, piget laudare, velut si
Detrahat id nostro, tibi quod lagimur, honori.
90
Non ita, si pecces, erimus in scripta remissi
Censores: laudes in apertum dicere nescit
Infoelix livor. Sunt et qui carmina laudant,
Quatenus illecebrae rerum et turpissima quaeque
Delectant pravi dociles. Gestire videbis
95
Lectores, gaudent audito carmine molles
Auriculae. Nam quae, nisi clam, ferisse pigeret,
Nil horum recitare pudet, licet improbus ora
Saepe rubor su beat. Discunt repetuntque libellos
Et corruptelas. Atqui decet esse pudicum
100
Scriptorem, versus nil est opus. Vnde petitum
Deliciae pueri? Veteres sectemur oportet!
An tu reris eos nihil insanisse, poetae
Cum fuerint docti? Neque enim illis detrahere ausim.
Ponit amatorem tenerum, concedimus; eia,
105
Describat lacrimas et gaudia votatque mille
Mille preces; duris foribus convicia iactet,
Laudet formosos crinis faciemque puellae.
Caetera lascivum scurram cantare iubebo,
Saltet ubi in medio grex fornicis, Appula voces
110
Alternas iteret, nec primos edere cactus
Ipsa sequi melior praesumat. Dispudet ista
Immiscere meis scripturis. Mentio siqua
Iniscta est horum, quia res oscena pudorem
Invitis etiam deducit frontibus, arci
115
Detestata odio. Tali Lucillius olim
Carmine narratur populum carpsisse viritim,
Siquis erat pravi possessor nominis, ut nunc
Franchinus Rabia, nostro qui munere vivet;
Siquid res nostrae possunt sperare favoris,
120
Compluresque alii, quos nunc fortuna superbos
Et tutos facit a nostris sermonibus esse.
Possem praeterea multas giungere causas,
Quae nosti, quae non. Melius quod scribere possem
Hoc esse. At si etiam pergas urgere, paciscor
125
Carmina: tu dederis scripturo tempora vati
Ociaque et latebras ruris, meque urbe revelles.