Paracleto Malvezzi Tarentina 4

Testo base di riferimento: G. Martucci, 1899

Cura dell'edizione digitale: Tiziana Brolli

Altre sezioni


Iam classem venisse Ducis tota oppida rumor

Perculit. Heroes laetantur in arma parati

(Conscia laeta dabant pro salvis signa receptis;

Concutitur regnum, regaliaque atria nutant).

5

Sed furit ante omnes hominum feralis imago

Atque caput scelerum, venturi casus iniqui

Ignarus fatique sui, ceu bellua praedae

Iam proprior, coeptam rabiem dum spumat anhelam.

Conveniunt Proceres, disponunt ordine castra,

10

Occurruntque Duci, miro amplectuntur honore,

Atque instar Thyrio circumdant regis amictu.

Ille vices reddit: "Spes o, salvete, laborum

Atque meum robur, mea tota potentia soli.

Iussus in Italiam veni, vestroque precatu

15

Arma simul classemque tuli; nisi bella supersunt,

Consilium, Proceres, animum quoque pandite vestrum.

Quis novus hic vobis (secreta recludere fas est)

Haesit amor belli carum petiisse parentem

In regnum? Coepti quae etiam fiducia belli?"

20

Rettulit his heros (pudet illum heroa vocasse

Prodigium terrae, monstrumque immane ferarum)

"Venisti tandem, (suprema o gaudia nobis

Expectata diu!) tua regna revisere tandem

Venisti, Proceresque tuos: cur aemula tantum

25

Te mora detinuit, nostrae spes una salutis,

Et gentis lux clara tuae? Nunc cetera pergo.

Non odium, non ira rapit, Dux inclite, mentes

Tot Procerum: sed ducit amor, pietasque, salusque,

Egregiumque tuum genus alto in pectore fixum

30

Semper, et illa prior cari genitoris imago.

Tradimus ereptum, modo si sudare parumper

Ipse velis, regnum: nam magna labore parantur

Difficili. Ad solitas protendere brachia vires

Iam, licet, et duros pariter superare labores.

35

Quo premimur, nimis est grave et importabile pondus,

Nec quoscunque decent tantae gestamina molis

Ferre humeros, nimioque labant sub pondere vires

Invalidae regis, cui nos fortuna subegit:

Hoc equidem regnante diu, graviora timemus;

40

Rara fides, pietasque minor; dat purpura fastum,

Detinet offensas; est parcere nescius ulli:

Immemor officii, vanis rumoribus aures

Pandit, et ad luxum rapit hunc proclivior aetas;

Nil cuiquam facilem praeter data munera, flectit.

45

Vtilibus mores cedunt, legalia donis

Plura tulit qui plura dedit; iam languida virtus

Moeret, et illius meritum rapit una cupido.

Nulla sibi Procerum, nulla est quoque gratia vulgi,

Diligit obscuros, gravi est illustrior ordo,

50

Munera dat sceleri, spernit probitate nitentes:

Ludicra maiestas teritur, sitis improba profert

Venum cuncta dari, minimi venduntur honores.

At quia magna vocant, paulum sermone morabor.

Fortunatus eris nimium, si sciveris uti

55

Oblatis: fugiunt hebetem felicia quemque.

Quis tibi, quisve patri fuit unquam saevior hostis,

Aut genitore suo, sive ipsa prole relicta

Hoc regno? Pepulit namque ille per arma parentem,

Hic rapuit diadema tibi: sceleratius esse

60

Quod potuit facinus, multis memorabile saeclis?

An tantum patiere nefas, tantumve pudorem?

Immemor extremi nunquid non criminis ultor

Ipse eris, et raptos non ulcisceris honores?

Sunt validae vires, est gens asperrima belli,

65

Sunt socii, sunt arma tibi, munimina mille.

Namque ego, si qua fides capiti, Dux inclite, cano,

Et si rite vocor princeps herosque Tarenti,

Dum mihi vita comes fuerit, dum spiritus artus

Hos reget, hoc regno nulla ratione relinquam

70

Praelia miscentem, quamvis haurire cruorem

Ipse meum cogar, traiectus vulnere Mortis.

Et si quae loculis mihi conservantur avitis

Fundere oportet opes, vel si quid grandius esset,

Quasque etiam potui iam tot cumulasse per annos.

75

Tu modo sume animos: invadere saevior hostem

Ira citet, gladiosque tibi viresque ministret

Raptus honos. Potuit fieri quae iniuria maior?

Nil deerat, ambobus nisi gratam demere vitam,

Fatalemque diem praecludere funere tristi.

80

Pelle hostem, raptumque para regale tribunal:

Robora congeminent odium, sociique laborum

Tot Proceres. Communis amor, devota fidesque:

Namque omnes tua signa dabunt, tua signa sequentur

Intrepidi, nullusque labor conferre iuvamen".

85

Desierat. Dextraque data, per numina iurant,

Se pariter comites in mille pericula rerum

Subiecta ire, ratum teneat, cervice mucroni.

"Accipio promissa, libens, animumque, fidemque,

Dux ait; obtestor per numina quaeque deorum,

90

Per dextram, vestramque fidem, per foedera iuris;

Vt decet heroas, servate fideliter omne

Pollicitum: si fata sinant nam magna rependam

Largius, et nullum memori vos eximet aevum.

Quod superest tandem, rogo sitis in arma parati,

95

Omnis meque ducem manus in fera bella sequatur;

Et clypeos clypeis contundite, et ensibus enses;

Certet verus honos, victrix quoque gloria pugnet;

Non regale decus superet, nec avara libido.

Hostem magnanimum petimus, belloque potentem,

100

(Et cui, si sit opus, non desint qui arma ministrent)

Ac pugiles in Marte viros. Metuenda potestas

Omnis enim sua regna colens: cane fortior extat

Imbellis cavea lepus, antro dama leone.

Magnanimos igitur tanto sub turbine rerum

105

Non mea verba probent; laudum sed summa cupido,

Vestra quoque in magni semper mihi cognita virtus.

Plura gerendorum series me densior urget

Ne loquar: heroas tantum meminisse potentes

Quippe decet, vobisque graves superesse labores,

110

Si faciat coepto succumbere inertia bello".

Heu nimium fidas cur pandis inanibus aures?

Cur Procerum commenta Ducis tam callida serpunt

In cautum pectus? Sic mentem credulus error

Possidet egregiam? Ludunt sic murmura sensus

115

Illita blanditiis; intus sed plena venenis?

Namque datam violare fidem terrore sub ipso

Quoslibet agnosces; nec me sententia fallit.

Terga dabunt, profugum scopuloso in litore linquent.

Sic ratus ordo deum, sic te sperata potestas

120

Heu nimium fallet: quis enim feliciter ausit

Adversis properare deis quo fata retundent

Impia? Nemo potest seriem praevertere divum.

Bella movent, ne bella luant: magis omnibus heros

Semiferus, quo tanta manet fiducia coeptis.

125

Arma tibi properas, tibi crudos instruis enses,

Heu nimium fidus, nil tutum quaerere certam

Fucati sermonis opem: mortalia fallunt.

Experiere quidem, crudeli caede tuorum,

Dextera fulminei quid magna potentia Regis,

130

Quid valeat virtus, qualem se gesserit hostem,

Quam fortis bellator erit, quanto ardua sensu

Conficiat. Melius probitas calcata nitescit.

Mira subest gravitas, mira est prudentia sensus,

Et par ingenio robur; graviora decerent

135

Pectora, Romanis iam sufficentia rebus;

Culmine regali vires, animumque recepit,

Indomitas nullaque etiam virtute domandas.

Nobilitas fulget cum maiestate verenda,

Emicat insignis pudor, et pietate decorus

140

Iunctus quippe rigor certat: sed denique vinci

Non dolet, at palmam putat huic succumbere pugnae.

Cum gravitate lepos sedet, et cum flore iuventae

Canities matura nitet; fastuque remoto

Non Regis se more gerit, sed more parentis,

145

Seu civis, tumidamque tulit clementia mentem.

Non impune scelus, defert sua praemia virtus,

Non repetitus honos, meritisque benignior astat

Cum mercede favor, studium laetatur, et artes

Exeruere caput, donis ornata recedunt

150

Singula virtutum merita et maiore camino,

Muneribus stimulata suis incensaque, fervent.

Munificus, facilis, praetium rationis habenas

Flectere non poterit; nec iniqua rogamina sensus

Corruptura leves, aut insidiosior aura.

155

Praesentes habet ille deos, quibus ardua quaeque

Magnanimus valeat durosque subire labores.

Alter habet Romae supremi culmen honoris,

Praeradiatque nimis triplici fulgente corona.

Quo rectore pio, et quo protectore secundo,

160

Armorum fremitus poterit superare furentes,

Bellorumque minas, et quaeque pericula rerum:

Olim cui cecinit gracilis mea musa sub umbra

Pastorum carmen, quum Mincius amnis haberet,

Atque iterum cantare paro maiora gerentem.

165

Alter apud Liguros titulo decorante ducali

Imperat, Insubres mira gravitate gubernans.

Ergo ubi collectos Proceresque in arma paratos

Cum Duce, regales creber fert rumor ad aures,

"In me tanta manus Procerumque potentia saevit?

170

Vnde furor tantus, vel tanta audacia surgit?

Vnde doli fraudesque ruunt, pro Iuppiter? inquit.

Haecne fides iurata mihi? Reverentia talis?

Siccine me produnt? Sic in me bella parantur

Insontem? Quemnam parvo vel crimine laesi?

175

Quod teneo solium, caro genitore relictum

Quippe fuit, voluitque ratum mihi summa potestas

Pontificis, sanctique senis; non viribus ullis,

Aut violenter adii. Si me pia sidera servent,

Sumite tantorum scelerum, Dii sumite poenas:

180

Laesa fides, laesaeque arae, vestri quoque honores.

Namque ego per sceptrum iuro, regale decusque,

Per cari cineresque patris, Manesque sepultos,

Si modo non obstent fatorum licia dura,

Viribus occurram validis, hostiliter hostem

185

Aggrediar, ferroque petam, ferroque retundam

Saevitiem, rabiemque trucem, rabidumque furorem,

Indignumque scelus. Tantum potuere minari

Delitiae molles? Tantum caput omne malorum,

Dedecus aeternum, tabesque annosa Tarenti,

190

Ac Superis metuenda lues, et inane cadaver,

Hausit, ut in caedem tam saevum armaverit hostem

Ille mihi? Potui ne sibi tot damna tulisse?

Sed si Caelestes forsan mortalia curant,

Et sontem, manet atra dies, et poena nefandi,

195

In mea iura dabunt quicquid populator avarus

Possidet, et dicar pariter regnator et ultor,

Eripiet flammis et me mea dextra paratis".

Fatus erat. Tum castra iubet. Sentire tumultus

Incipit obiectum bellis miserabile regnum,

200

Obruitur terrore gravi, tristesque ruinas

Iam videt, et gladios in se radiare cruentos

Expectat: lamenta parat, dum bella parantur.

Iam vexilla patent, iamque hostis plurimus errat,

Vtraque iam late, iam passim castra vagantur;

205

Et levitate truci rapiuntur in oppida tantum,

In praeda quantum rabidos rapit ira leones,

Dum stimulat ieiuna fames, vel saeva nocendi

Conditio. Quidnam rabida violentius ira?

Dedere se properat miseri pars maxima regni;

210

Ne tormenta pati cogant, arcesque superbae

Signa levant astu Procerum, sine Marte, sine armis.

Pare rapitur ferro: nulla pietate redemptos

Captivos necat ira viros. Rapiuntur avaris

Ac subitis manibus longo congesta labore,

215

Perfossae quaeruntur opes, tortore ministro.

Et gravidae properare fugam sub pondere matres

Coguntur, celeremque gradum timor incitat, atque

Esso satis ducunt, vix tecto corpore, vitae

Consuluisse suae: leve fit sub pondere pondus.

220

Non locus enixae: maculata cubilia partu

Diripiunt. Prostrata solo, moestissima luget

Et nato plus illa timet. Cunabula nudant

Nescia peccati, prorsusque ignara nefandi;

Ingravat infantis sortem vagitus iniquam.

225

Invalidique senes sibi tristia fata precantur,

Atque alii imbelles, patriae mala tanta videntes.

Incestatur honos, post rapta monilia collo,

Foemineus, nulla est clementia, nulla pudori

Semita deferitur, tenues scinduntur amictus,

230

Et talami privatus honos fit publica merces:

Sidera foemineis resonant ululatibus altis,

Atque genas palmis nudataque pectora tundunt.

Is matrem vocat, ille patrem, gemit illa maritum;

Nil nisi triste sonat; strepitus, fragor, atque querelae

235

Crebrescunt nimium; sacras concursus ad aras

Incipit esse frequens, velut ad pietatis asylum.

Nulla tamen pietas, hominumque deumque ruina

Vna subest animo: tantum pretiosa petuntur,

Inque deos armata furens manus acrior ardet.

240

Religio teritur: procul est reverentia sacris.

Cui parcit violenta manus, cuique atra cupido?

Omnia succumbunt caeco divina furori.

Aurea gemmatis praedantur vascula bullis,

Signa deum vittasque sacras, paterasque nitentes,

245

Ardentesque globos; libamina quaeque teruntur.

Sola quidem pietas, omni pietate carere:

Templa ruunt, conquassa iacent altaria, libis

Expoliata suis; horrenda sepulcra fatiscunt;

Tabida corrumpunt revoluta cadavera summum

250

Aera tabe sua (miseris post saeva relictis

Exitiale malum, pars et postrema laborum).

Fumant alta domus, tetroque absumitur igni

Quicquid habent reliqui; solatia nulla relinquunt;

Sacrilegis tandem manibus correpta rapacum

255

Cuncta gemunt, aurique sitis non hausta recedit.

Heu heu quam subito pereunt mortalia casu!

Tot manibus congesta virum furor arripit unus.

Heu caecum mortale genus! Sic aestuat ardor,

Atque auri truculenta fames, lucrique libido?

260

Calcantur sic sacra deum? Sic pectora suntne

Effera? Sic absunt humano corpore sensus?

Sera licet, tamen ipsa venit pro poena nefandis:

Lex aeterna quidem Superum nil linquit inultum,

Nil sinit occultum lux illa altissima mundi,

265

Cuncta patent, punitque scelus pervindice dextra

Cladibus interea candens obsistere tantis

Infremit, atque in se collectus Martius heros,

"Haec, ait, haecne sinam? Nunquam mea dextera segnis,

Nunquam bella mihi, nec Hyantia vulnera fusi

270

Incussere metum tepidi paulo ante cruoris:

Viribus oppositis fas est infringere vires".

Tum prope castra locat, saevo seque obiicit hosti,

Et longa statione suos iubet esse paratos.

Vel sibi vincendum, vel certae occumbere morti,

275

Seque aliter coeptae nunquam discedere pugnae,

Expectetque nihil, nisi quod fortuna serenos

Offerat ancipiti vultus, et blandior extet.

Spes adimitque metum, spem dant orata deorum

Numina, sunt eadem fiducia tota salutis.

280

Interea quatitur terroribus undique regnum

Assiduis, premiturque nimis, laceratur utrinque:

Praedia vastantur, iam desperata colonis

Fertilitas. Vtinam iacerentur semina sulcis,

Credita vel saltem legerent sine foenoris usu!

285

Vepribus arva rigent, gravidos mentita racemos

Vitis strata iacet, sine vomere pendet aratrum.

Pelluntur laribus clausi vix paupere tecto;

Terra inculta cibos eadem dat gramine somnum.

Corpora nuda patent, miseros nec trita lacerna

290

Vna relicta tegit; manibus populatur avaris

Quicquid habent inopes (utinam sine vulnere saevo!).

Flent pueri, circumque patrem, circum ubera matris

Se glomerant. "Caros, genitor, da vivere natos,

Da, genitrix: postrema fames nos opprimit atrox".

295

Non aliter, quam, dum nido densantur inani,

Dum redit, ad volucrem geniti, quos longa peredit

Exuries, iniant frustra sed gucture aperto,

Flent pueri, flendique modum dant tristia fata.

Heu dolor, heu pietas! Immiti saevior hoste

300

Non parcit violenta fames, cui letifer ensis

Indulget; cadit ante pedes resupina parentum

Progenies, ubi quaesta diu suffragia victus

Non habet, atque pari pereunt heu sorte parentes!

Neve sinit lugere suam mors aemula prolem

305

Heu properata nimis! Casusque habet unus eosdem,

Et rapit atra dies eadem, mergitque tenebris,

Atque immaturo sociat se funus acerbum.

Armorum tandem discursibus omnia squalent,

Cuncta tremunt, homines pereunt, armenta, gregesque:

310

Hos perimit truculenta fames immitior ense.

Partem tela necant, pars est terebrata sagittis,

Pars luget, malletque mori, supplexque precatur.

"Vsque adeo, o Superi, patimur, premimurque periclis?

Heu sinitis cur tanta pati miserabile regnum?

315

Cur adeo saevit rabies, torquentque nocentes

Innocuos? Nunquid dubio mortalia casu

Errabunda meant? Vel si quis rector Olympi,

Terrarumque simul, certas moderatur habenas,

Aut date tot scelerum metam; vel terra dehiscat

320

Semineces, adimat tantos mors atra labores,

Eripiat casus miseros tot cladibus unus.

(Mille ruunt mortes, discrimina mille viarum).

Rura fragore tonant, resonat clamoribus aether;

Pellimur e laribus, nos ire per avia cogit

325

Heu violenta manus, patriisque excludit ab oris

Persudata diu, sed rapta repento supellex!

Reddite nos tenebris, sive has convertite flammas

In scelus aeternum, summam regnique ruinam

Atque facem, monstrumque rapax deforme Tarenti:

330

Ille caput scelerum, nostrum sitit ille cruorem.

Quae nobis igitur tulit arma domesticus hostis,

In caput illius iugulumque retundite tandem;

Omnia vastantem divumque hominumque, tyrannum

Vt decet immitem, crudeli extinguite fato,

335

Extremisque trucem Stygiis submergite poenis".

Flectuntur precibus Superi, miserumque querelas

Aspiciunt, rebusque parant succurrere tantis;

Imperium qui solus habet tum Iuppiter, ira

Succensus nimia, Martem vocat, atque ita fatur.

340

"Instrue magnanimum regem, coeptisque faveto

Arte tua (nam tanta tibi concessa potestas),

Bellorumque minas, hostiliaque arma retorque

In genus invisum, finemque impone querelis".

Dixerat. Ille cito tenues delapsus ad auras,

345

Castra subit, regemque monet quam gesserat hasta.

"Eia age, sume animos; sic te sopor occupat altus?

Pone metum; meminisse decet genitoris alumnum

Fulminei, nactus qui regnum me duce quondam

Quippe fuit. Nec deero tibi modo iussa capessas;

350

Me duce victor eris, tantum irrue fortis in hostes,

Rumpe moras, monitusque deum ne despice sacros".

Vix ea fatus erat, cum rex sommo excitus alto,

"Quisquis es, innumeras, inquit, deus accipe grates.

En monitis festinus eo parere receptis;

355

At tu si Superum colis alta palatia regni,

Vt decet astricolas, adeundis quaeso periclis

Dexter ades. Tua iussa sequar, tua iussa secundes

Promissisque fave: rerum nam te auspice summam

Fortior aggrediar. Nec me timor ullus adortum

360

Absteret hoc bellum, quamvis per vulnera sectus

Sub victore cadam, cogat me et sidus iniquum

Efflare hanc animam: bellandi est tanta libido".

Protinus his dictis, celeri iubet arma paratu

Castraque disponi; dehinc orsus talia fatur.

365

"O mihi tantorum comites spes magna laborum,

Fert animus tandem finem his imponere rebus,

Hosti bella paro, mihi duro est ense petendus;

Sic deus admonuit, caelo demissus ab alto.

Quae mora successus nunc impedit aemula nostros?

370

Vsque adeo patimur torqueri ambagibus istis?

Praevaleant vires, pariant sibi praelia regnum.

Est ferro quaerendus honos, ferroque probandus

Hostis erit; claudat labor iste novissimus omnes

Atque unus sudor, faciatque revisere tandem

375

Victores patriam, placidae et det membra quieti.

Magnanimos igitur rata iam victoria praestet

Ante oculos promissa deo; meminisse laborum

Proderit emeritos, positis felicibus armis.

Est brevis iste labor; sed gloria summa triumphi

380

Vos manet, et nullo fama extinguibilis aevo,

Et mea victores vos praemia magna sequentur.

Vt decet este viri, regem defendite vestrum,

Et solii firmate decus, firmate tiaram:

Totus honos hic vester erit, fructusque laborum

385

Maior, et insigni decorabit fronde corona.

Ast aliquis si terga dabit, sciat ense cadendum

Ipse meo: pudor est bellis dare terga secundis".

Talia protulerat. Fortis cadit hostia taurus

Expositis aris, nullum iam passus aratrum.

390

Ast ubi sunt lituis data signa citantia bellum,

Atque acres animantur equi, fervetque inventus,

Bellorumque minae stridunt, et sidera clamor

Concutit, adversis se compellentia signis

Arma strepunt. Animosus equo sullatus atroci

395

Eminet ipse suis, Gradivi fulminis instar,

Heros magnanimus: iubet ordine castra locari,

Ante alios ardet, se praecipitaret in hostem

Ceu leo, sed regis maiestas alta coercet,

Atque oblata sibi Superum spes munere palmae.

400

Ergo ubi tempus adest, validis se viribus hosti

Obiicit et densum totus bacchatur in agmen:

Non aliter, quam dum pro rapta prole leaena

In furias rapitur, seu tigris fossa sagittis.

"Arma subite viri, iam iam victoria parta est,

405

Marteque iam fas est palmam sperare secundo,"

Rex ait, et dictis, praeit ipse audacior omni.

Se rapiunt comites, penetrantque hostilia castra

Intrepidi, nullamque fugae timidisque relictam

Esse viam gaudent: stimulat tam saeva libido

410

Vincendi. Metus omnis abest, dat robora magnus

Regis amor. Iamque arma sonant, clypeique coruscant,

Proelia miscentur; iam casside cassis obitur,

Eminus hasta ferit, se cominus implicat ensis.

Pars hostis resupina cadit mucronis ab ictu,

415

Pars iaculis rapitur, pars consulit una saluti;

Nec dare terga fugae pudor est, subit horror in omnes

Vnus, et extremae labor ille novissimus horae

Sponte subire necem cogit Furialibus iris.

Haec ubi (namque aberat castris tunc forte tyrannus,

420

Quod magis hunc saevae servabant sidera sorti

Indignum heroas inter succumbere fortes)

Audiit immitis, ceu vulnere fossus atroci

Vertitur in rabiem, caecoque furore ministro

Fulminat in Superos "Quis nunc, pater impie divum

425

Incipis esse mihi? Sicne es mutatus ab illo

Qui quondam facilis fueras iam rebus adortis?

An leges Dea caeca dedit? Nunquam imperat orbi?

Num tibi surripuit sceptrum? Num subdita Fato

Dextra Iovis? Potiusne tuo moderamine casus

430

Emergunt omnes et volvitur alea mundi?

Quam mallem adversus iam coeptis ante fuisses,

Et mihi postremo talem certamine palmam

Servasses! O quae libassem munera sacris

Ipse tuis! Semperque mihi celebranda rediret

435

Felix illa dies, qua, te auspice, ab hoste tulissem

Ipse triumphalem laurum! Modo saevior hoste

Cum fueris, tibi et hostis ero, mortalia si quid

Posse datum in Superos. Vtinam mihi forma Typhoei,

Centimanusque vigor, magnaeque parentis alunni

440

Antaei vires, roburve immane Gigantum

Omne foret! Primis in te nova bella cierem

Asperiora quidem: tibi nec clementior essem

Quam mihi iam fueris. Sed postquam talia posse

Mortalis natura negat, disparque potestas,

445

Odero quod potero nullique dabuntur honores

Ex me quippe tibi: fiam sic criminis ultor".

Dixerat. Et gelido terebrasset viscera ferro,

Fudissetque animam dextramet vindice tristem;

At circumpositi casum vetuere clientes.

450

Impia namque ultrix scelerum comes una Sororum

Illius stimulabat equos ad funera nigros

Tetra magis, tantis licet illa minora nefandis:

At sibi se postquam posito ipse furore redemit,

Consiliique capax paulum caligine dempta

455

Iam factus, quid agat tantarum in turbine rerum

Consulit ipse sibi. Nunc hac, nunc pellitur illac

Aeger in adversis; quo se regat ordine nutat

Infelix animus, nimioque pavore sepultus.

Dant belli socii spem, dat collata potestas

460

Tartareis tenebris quibus est pars magna favoris,

Dant et opes nimiae. Pudor arguit, incitat aegrum

Ambitiosus honos, coeptaeque iniuria pugnae;

At male securus timor in contraria torquet,

Audacemque premit. Regem trepidare potentem

465

Fortia facta probant; lacerantur pectora curis

Nusquam fida satis, subque ipso timore vacillant.

Vt solet in bivio dubius pendere viator,

Incertus qua flectat iter, multumque moratus

Adversum tandem carpit, perque avia praeceps

470

Consilio perit ipse suo, quosque ante timebat

Incidit in casus, gressumque reflectere posse

Fata obstant; sic ille, diu sub pectore versans

Ambiguo tot dura suam quatientia mentem,

In peiora ruit. Pacem simulare fidemque

475

Tutius esse putat, forsan si avertere possit

Instantes gladios, sibi servatamque ruinam:

Atque gregare suos, paulumque resumere vires,

Coepta secuturus rerum graviore tumultu.

Nec differt. Commenta struit, fraudumque venena

480

Atque dolos celat falsae sub imagine pacis:

Hanc rogat, hanc stimulat, veniam cum pace precatur,

Hancque optare data viridi praesignat oliva.

Quam violare tamen, fatis melioribus usus,

Proditor instituit, varius, scelerumque repertor,

485

Contemptor Superum, semper molitor iniqui,

Sanguinis innocui fusor, praedator, avarus,

Atrox, sacrilegus. Quo non sceleratior alter,

Bellua vel trucior nulla tellure pererrat:

Est cui nil hominum crudeli caede madere,

490

Ac sine consimilem causa fudisse cruorem.

Non sat id est odiis insontes perdere cives

Aut notos, saeva ni exstinguat caede propinquos.

Nil Polyphemus erat caeco conclusus in antro,

Nil Phalaris, diraeque trucis Busiridis arae

495

Aut Diomedeae, monstro collata Tarenti.

Plurima quid referam? Minor est mea pagina tantis

Pro scelerum cumulis: licet ergo assumere vires

Hic tibi Diva parum, neque enim nisi vera canemus.

Huic uni cessere quidem crudelia monstro,

500

Quae mare, quae tellus, et quae Styx atra coercet;

Quaeve aer liquidus tenet, aut pars altera mundi

Monstrifera, ignoto si huius latet ulla sub axe.

Solus habet quicquid scelerum nunc possidet omnis

Turba nefandorum, vel possessura per aevum.

505

Omne erit, et tandem scelera omnia possidet unus:

Mille artes, cui mille doli, totidemque nocendi

Finguntur causae, cruciatus, vincla, tenebrae,

Mille etiam mortes, si impellat avara cupido,

Atque vorago lucri. Tanti sitis improba nummos

510

Ducit, et humanum passim fudisse cruorem

Nequiter usque adeo minimi putat ille necandus,

Aut saxo illisus; iugulo vel more bidentum

Vbere materno raptus, seu lucis in ipso

Limine qui fuerat, tantorum causa malorum.

515

Cesserunt postquam immiti sua vota tyranno,

Exultat simulasse fidem, regisque minaces

Effugisse manus: reparatis viribus in quem

Constructos aperire dolos, si fata secundent,

Destinat, et coepti spectare novissima belli

520

Est animos, semperque fuit, semperque manebit.

At regi patuere doli: patuisse negabat

Ille tamen vultu, secreto et pectore condit

Expectat quo vana fides, quo paxque rogata,

Quo tendant astus, quidnam fraudesque dolique

525

Effutire parent: simulat tamen omnia laetus.

Ha nimium demens, nimium quoque perdite! Sicne

Credis imaginibus? Sic et fallacibus umbris

Spem certam ponis? Laqueos sic construis in te?

Perniciemque tuam cur maturare laboras?

530

Infelix, cur te Furiis exactus iniquis

Praecipitas, et adhuc longos tibi praeripis annos?

Fortunae satius fuerat cessisse, deisque,

Regalesque apices venerari, et subdere iusto

Colla iugo, potiusque tuae superaddere vitae,

535

Teque tibi et servare tuis. Sed fata vocabant

Tristia, sed diris voluisti occurrere fatis:

Dat poenas simulata fides, et saepe nocendi

Auctori nocuere suo crudelius artes.

Fulminat interea reliquos rex hostis in hostes

540

Indomitus, multumque putat fecisse malorum

Conciliasse caput, quanquam spes nulla caducis

Promissis sibi certa manet: tamen addita virtus

Magna fuit, sumpsitque animos. Nil obstitit illi,

Profligata manus postquam fuit acrior hostis,

545

Prostrataeque iacent fracto de corpore vires;

Magnanimo accedit vultu Fortuna sereno

Tota simul. Quid agant tanto terrore subacti

Invisi Proceres? Hisclaea rupe receptus

Dux profugus tandem, nimium putat ipse saluti

550

Consuluisse suae, tanto discrimine rerum.

Iamque errant timidi, praecepsque audacia cessit

Ex animis, ceciditque furor, cecidere minaeque:

Nil tutum trepidis. Superest spes una relictis

Se ad Regis prostrare pedes, veniamque precari

555

Indignos venia, coramque accedere: sed quem

Vnquam regalis miserum clementia sprevit

Aut humilem? Dextra sedet haec, sedet illa sinistra,

Quae virtus populos miro libramine servat.

Se dedunt igitur, nec posse resistere fatis,

560

Nec debere rati; posita cervice sed ultro

Subiiciunt sua colla iugo, venerantur herumque

Ante gravem nimium, moraque est suspecta pericli.

Signa levant suppressa diu, Regisque feruntur

In caelum laudes: et tam sua maxima virtus

565

Ora Italum replet (neque enim felicior alter

Aut etiam nostro fuit unquam animosior aevo),

Graiorum quam magna ducum laeta ora replebant

Nomina Pelidae, Macedum vel gloria summi

Fatalisque viri, quo fulmine territus orbis

570

Perdomitusque fuit. Neque fas obsistere divum

Imperio, aut seriem quemquam obliquare parumper.

Iam potitur regno, iam viribus obtinet illud

Magnanimus, per mille ruens discrimina mortis

Perque feros hostes, genitus ceu Marte superbo.

575

Felix et nostri Alphonside gloria saecli,

Cui risere poli, cui se Fortuna sereno

Contulit aspectu; nec te placidissima tandem

Deseruit, dura tempus erat, dumque ultima belli

Felici claudenda forent et sidere laeto!

580

En tibi parta quies, en denique prospera, regno

Successere tuo; nam quam graviore ruina

Praecipitem sors ante dedit, tam tollet in altum

Haud ignara viris, immoto pectore qui se

Annisi contra non immersere profundo.

585

O felix iterum sacro numerande deorum

Concilio, tali si quemque munere dignum

Efficiant vel gesta ducem, sive inclita virtus!

Te duce, bellorum fremitus, te principe terror

Omnia abest, pax tuta redit, discordia regno

590

Iam cessit, stragesque hominum cessere rapinae,

Iam ruit implicitis calcata superbia velis;

Et secum geniti genitaeque ruere sorores,

Ambitio, Fastusque procax, Audacia demens,

Iurgia, Contemptus, negligensque Rebellio, iussis

595

Dura nimis violensque manus, non aequa potestas,

Et laudes meritumque terens Detractio mordax,

Inventrix scelerum, cui nulla modestia tuta est.

Nullus honos, nullusve manet respectus honesti,

Non loca nec tempus frenis maledicta coercent,

600

Nove modum servare libet: sed frena furori

Quis dabit, aut odiis? Rapiuntur in avia namque

Amborum sine lege duces, sine lege quadrigae,

Et caecis agitantur equis solo impete lora.

Vltima quae regni (dederant nam in crimina vires

605

Sors non aequa tibi, subeundae et semina pugnae)

Infecit iam tabe sua sitis arida lucri,

Te regnante quidem Stygiis dominabitur undis;

Et tandem quodcunque nefas emersit Averno

Carcere, Tartareas iterum trudetur ad umbras.

610

Et celeri profugata gradu festina redibit,

Conventu sociata suo, sanctissima legum

Interpres, tutela bonis, inimica nefandis,

Quaeve regit populos iusto moderamine virtus.

Denique maturo renovabis pectore regnum

615

In melius, quales referunt fecisse Solonem

Res Pandionias, pariter quo Roma novata est,

Aut Lacedaemonias clari monumenta Licurgi.

Tu modo vive, precor, quantum mortalia possunt

Et quantum pia facta dabunt, cupientque tuorum

620

Vota; nec e medio te longior auferat aetas,

Quam tua te virtus optato funere tandem

Felicem super astra vocet, caeloque locandum,

O decus et terris Superum mortalis imago.

Ecce iterum novus ecce dolor crudele tyranni

625

Pectus it, et primis multum cruciatibus addit

Successus melior, fortunaque prospera regis:

Vix credit simulata fides, non credere mallet

Quae sibi, quaeve suis veniunt contraria votis.

Ast ubi quae centum volitat super aera pennis,

630

Quaeve ruit totidem pedibus per rura, per urbes,

Ocior et Parthi iaculo penetratior omni,

Et quantum nec dextra Iovis sic fulmina vibrat,

Neve celer Rhodanus rapitur tam praepete cursu,

Neve minax torrens, volucer nec pervolat Auster,

635

Cincta caput rutilum lauri viridante corona,

Ausa senis penetrare domum, nec amicta tyranni

Nuntiat eventus regis vaga fama secundos,

Illiusque refert coram praeconia laudum;

"Haec, ait, haec meritis est hora novissima Fati

640

Prae stabilita meis. Caput heu crudelia poscunt

Quaeque meum! Si fata vocant, occurrere fatis

Me licet, atqua alias poena una excludere poenas;

Spes mihi mentita est, fraudesque dolique retecti.

Heu modo quid superest, nisi quod si praeda ferocis

645

Exoptata diu fiam? Dii tollite casus

Instantes mihi! Sed tantas quis temperet iras?

Vltima poena quidem, leviorque ruina parata

Mors erit; o utinam subito quaecumque daretur!

Ast exsangue meum (neque me mea somnia fallunt)

650

Supplicii genus omne manet (pro Mammona) corpus.

Heu heu quo vertar, vel quae suffragia poscam?

Numina laesa deum; sed te pater alme deorum,

Ante alios laesi. Mihi nec reverentia sacris

Vlla fuit: narrate arae, narrate focique.

655

Eumenides igitur, sed tu comes una sororum,

Cura mei ante omnes (sic nam iussere profanae),

Consulite his undis et tempestatibus acto;

Hostiles gladios tantum prohibete manusque.

Vester ero, vesterque fui, cum corpore vitam

660

Commendo vobis, frustra ne signa secutus

Vestra ferar: meritis ergo date praemia tantis.

Nam si magnanimum vocat et tot laudibus effert

Quot sibimet laetum tulit insons turba Catonem,

Exosi ducis imperium ne ferret et hostis,

665

Cur mihi non liceat (neque me natura minorem

Aut fortuna dedit: mihi sunt animique manusque

Laesaque maiestas, regnum tot cladibus omne

Vastari totiens rorari et sanguine campos)

Hanc animam intrepidis manibus diffundere tristem?

670

Libertas est magna mori, gravibusque periclis

Eripere, et duro se subtraxisse tyranno."

Dixerat, et post haec postrema est voce locutus:

"Vos me suscipite aeternae et submergite flammae;

Fas nulli melius quam me mihi demere vitam."

675

Tum furiis actus, strinxit sua guttura limbo

Liventemque animam foedo de corpore iecit.

Est locus immitis qui quam aethere distat ab alto,

Tant magis in praeceps fertur, mersusque profundo

Ima tenet, tenditque magis declivis in umbras;

680

Nox aeterna viget caeca caligine densa,

Perpetui sine luce ignes, sine munere flammae,

Vrere quae tantum cruciatusque addere possunt.

Iuxta oritur Phlegethon Stygiis pater ignifer undis;

Illic Cocytos lacrimas involvit amaras,

685

Et pariter coeunt luctus, moerorque, furorque.

Huc sontes veniunt exuti corpora manes,

Et meritis aequata suis hic damna rependunt

Qui summam vitiis fecere, atque impetus omnis

Exhausisse fuit, scelerumque ruisse profundo.

690

Impia regna colit rex durus et imperat illic

Sceptra tenens, cuique est nullius gratia formae:

Horrendum visu monstrum, cui ferrea sedes

Igne flagrat piceo, manibus fabricata Cyclopum.

Ante illum Impietas crudo stat turgida vultu,

695

Aspectu iuxta soror Inclementia torvo.

Spectandi soliis qui cuncta piacula damnant

Considunt fratres, ne adeant sine iudice poenas

Crimina; discussis sed sontibus ad sua mittunt

Quemque loca, et quantum culpa graviore premuntur,

700

Tantum vincla pati truciora et verbera cogunt

Vltores aequi, meritis et damna repensant.

Poenarum exactrix nunquam quae ignoscere novit,

Immemor officii, non immemor Vltio culpae,

Plectendis intenta reis, crudisque flagellis

705

Circumfulta, truces mandatas exigit iras:

Dura metalla liquant, et nectunt aere catenas,

Et stimulos acuunt, calidis ac semper aenis

Immergunt animas Steropes pariterque Pyracmon.

Pars luit inferius poenas, pars altera summum

710

Contendit, turgetque magis sub murmure fervor.

His collapsa vadis meritum sumptura tyranni

Vmbra ruit; vix arcta loci cepere tumentem

Ponderibus tantis. Quem dum rimatus Averni

Rex fuit: "hoc monstrum quodnam, sive unde"? profatur;

715

"Horridius nunquam mortalia saecula nobis

Transmisere prius. Nunquid mea regna profanus

Explorare adiit? Quare illum sistite coram,

Et poenas referat dignas pro talibus ausis".

Mox rapitur. Coeptas nec in illum distulit iras.

720

"Qualis? Et unde genus? Vel quo te nomine censes?

Quidve tibi poscis? Quae Tartara regna subire

Causa fuit? Qua lege venis? Si damna petantur,

Damna parata tibi; poscunt si crimina poenam,

Non impunis eris: nam lex est ista baratri,

725

Vt meritum post fata luant pro crimine sontes.

Vt video, Superum te signa fuisse tyrannum

Certa notant: hominum nam fuso dextra cruore

Ebria, et excusso pariter mucrone vacillat.

Laeva rapax, aurique tenax, et pectus anhelum,

730

Et lacrimae quibus ipse mades, miserumque querelae

Praedonem rapidum nulla pietate fatentur,

Consortemque lupis. Et quae te vestis obumbrat

Tot maculis, varioque probat distincta colore,

Fraudibus innumeris plenum et fallacibus umbris;

735

Et deforme caput, tetro cum corpore toto,

Instruit omne nefas et te genus omne malorum

Ad summum subiisse gradum. Sed lumina sede

Eruta pene sua, vel quid tibi guttura livent?"

Mugiit haec postquam (sic nam certe ipse videri

740

Rex Erebi potuit: nec tam manifesta negare

Fas erat), his tremulo quaesitis rettulit ore:

"Ille ego, Tartareae, fateor, rex magne paludis,

Qui postquam firmos aetas adolevit in annos,

Atque animi crevere mihi, peperere dolosque,

745

Insanumque audax subiit praesumptio pectus,

In scelus omne rui; laudes meritumque petebam

Criminibus, nullasque ipsis praefigere metas.

Proditor, infidus, nullo satiabilis auro,

Sanguinis humani fusor, semperque cruentus,

750

Vastator regni, praeceps populator agrorum,

Venditor officii, legum prostator iniquus,

Despector Superum, nullius cultor honesti,

Fas ego ducebam, nullo discrimine rerum,

Iure pari humanis pervertere sacra deorum.

755

Non aetas sexusve meum mulcere furorem,

Nec potuit fortuna gravis, lacrimaeve, precesve:

Durus eram. Quaenam virtus in pectore duro

Regnabit? Tandem scelera omnia solus habebam.

Quod si fama meum mersit sub Tartara nomen

760

(Mersere debuerat: faciunt nam crimina notum),

Dum meus infelix mortalia membra regebat

Spiritus, et licuit factis extendere famam,

Principio indigno caecum me nomine vulgus

Atque vocabat herum, qui monstrum immane Tarenti

765

Terrarumque scelus fueram, populique tyrannus.

Facta probant, tacitoque notat praesentia vultu;

Ast ubi me merita in crudelia fata vocabant,

Exegi et scelerum summam, totumque profudi

Praecipitem vitiis, strinxi mea guttura limbo,

770

Proiecique animam, furiis agitatus iniquis,

Meque meae fecere manus in crimine sontem."

Vix ea finierat depromere murmure rauco,

Dum iubet "hoc, Furiae, coram depellite monstrum,

Atque luem mundi, nostrae et purgamina sedis,

775

Et meritis praefixa suis sub iudice damna

Perferat" horrisono rictu dux horrifer Orci.

Nec tardant; rapiuntque trucem. "Sub iudice fratre

Non opus est, Rhadamanthus ait, commissa fateri:

Aeternis igitur sceleratum immergite flammis,

780

Ac varias meritis dignas infligite poenas."

Vt canibus, quos atra fames et sedulus urget

Hortator, quaesita diu tandemque reperta

Obiicitur tremebunda manens fera praeda cruentis,

Illi latratu terrent, at dentibus isti

785

Dilacerant, rapiuntque iecur, ac viscera nudant,

Certatimque ruunt, nec tanto praeda furori

Est satis, at rabies redit insatiata, furitque

Illa magis, sic monstra petunt immania monstrum.

Pars pice ferventi, pars fundit avara metallo

790

Guttura, pars aperit fibras, pars pectus anhelum;

Obscenae pulmonis aves rimantur hiatus,

Et rostro lacerant, et scindunt unguibus uncis,

Contactu maculant, et putri stercore foedant;

Discerpunt humeros alii, flammisque ministrant.

795

Hae verubus partes, illae torrentur aenis:

In graviora tamen discerptos colligit artus,

Integrat et rursus, fabrilique arte reformat

Tartareus Cyclops, coctum qua incude metallum

Malleat, et magno sudore in fulmina torquet.

800

Quaeque loco stant membra suo, nec nexibus ullis

Deficiunt, Steropes cum rictu haec intonat atro:

"Pandite iam ventis, et pendeat aere monstrum

Indignum penitus caecas habitare cavernas.

Iuppiter hunc caelo, mortalia saecula terris

805

Ob sordes pepulere suas, nec Tartara labem

Hanc sufferre queunt. Infra sibi provocet amnis

Vnda sitim conspecta procul, fugiatque bibentem:

Arescat, cuius nunquam complevit avaram

Proluviem quamvis magnarum copia rerum.

810

Immineat supra rupis permaxima moles,

Quae terrore suo semper, dubioque periclo

Terrorem populis, magnam regnique ruinam

Torqueat. Et iustas ferat has pro crimine poenas,

Aequora dum refluunt, radiant dum sidera caelo".

815

Fessa carina mea est, iam poscit litora puppis,

Vela iacent, atque aura silex. Satis hactenus egi.

Ergo da placido paulum requiescere portu,

Ferdinande precor: nam primum gurgite in isto

Iussit amor, pepulitque tuo sub sidere remos

820

Currere nutantes. At tu mihi, maxime Caesar,

Si merui (meruisse dabis; nec inania posco),

Imprime Phoebeam circum mea tempora laurum.