Leonardo Dati epigrammata varia

Testo base di riferimento: F. Flamini, 1890

Cura dell'edizione digitale: Linda Spinazzè


1. Leonardus Dathus ad Pontificem Maximum

Magnanime princeps, me piis coram viris

Longe probas, dolesque fortunam meam,

Dum tam adeo desertus iaceo languens humi

Sed templa si vacant, nihil memor es mei,

5

Si peto quod in spem non diuturnam excidat,

Caput excutis. Quid ego? qua vertar, miser?

Probatus algeo, tot annos atria

Secutus obsequio, spei plenus tuae.

Durum est, Pater, durum, Pater, durum malis

10

Tantis premi, ludique tam longa mora;

Nec te decet, Pastor, nisi et pium fore

Et pascere anxiam tuam iam dudum ovem.

Quod si foves, ut spero, nec pateris diu

Horrere Dathum, mox meam ad laudes tuas

15

Quam tendo grandi spiritu audies chelym.

 

2. ad Mauritium Dioiutum

Et mihi, Mauriti, quondam placuere poetae,

Et tua praecipue iam mihi Musa placet,

Et possim fateor cantu superasse cicadas;

At mihi non udo vivere rore licet.

5

Pavit Epimenidem longo spelunca sopore,

Alter Epimenides non tamen inde fuit.

Augustus nostro non est in tempore Caesar,

Et Mecoenates interiere boni.

Linquitur, ut Mavors (etenim sic ipse iocaris),

10

Quando est in pretio, sit deus ipse mihi.

Fac, age, pontifices faveant ut vatibus ipsi,

Protinus in medium carmina mille dabo.

 

3.

Hoc habet ossa sinu primae qui flore iuventae

Cardo fit Ecclesiae, quam tum Camerarius ipse

Rexit, item multis Vicecancellarius annis.

Arduus interea dudum saevo agmine Turcum

5

Horribilem et largo grassantem sanguine ab oris

Arcebat longe nostris, pontumque tenebat.

Hunc ipsum quarto Franciscum stirpe propinquum

Pontifici Eugenio veneti genuere parentes,

Condelmera domus primae patritia genti.

10

Iam fratrum primus vix ampla palatia Romae

Condidit ad templum florum mirabile visu,

Cum mox emoriens altum petit aethera laetus.

 

4.

Quinti habet hic tumulus Nicolai exangue cadaver,

      Immortalem animam celsus Olympus habet.

Insignis pietate pater, miseratus egenos,

      Perraro claris defuit ille viris.

5

Dilexit doctos inter doctissimus omnes,

      Cuius et eloquium fluminis instar erat;

Innumerosque libros extremis traxit ab oris,

      Quos iussit primum verba latina loqui.

Auxit Episcopium, totam delubra per Vrbem

10

      Ad caelumque arces amplaque tecta tulit.

Alta leoninae iam pergama iecerat urbi;

      O si quantillum vita superstes erat,

Cinxisset certe! Nec Petri infecta tribuna,

      Nec mille ante oculos coepta relicta forent.

15

Ecclesiam vero scissam dirosque tyrannos

      Repperit, et rebus territa corda novis;

Ast haec non armis sed blando pectore pacat,

      Omniaque ad nutum conciliata silent.

Illum adiit superans Fredericus tertius Alpes,

20

      Sertum caesareis rettulit unde comis.