Maffeo Vegio epigrammata 1

Testo base di riferimento: Nicolle Lopomo, 2010/2012

Cura dell'edizione digitale: K. Škraban, 2020

Altre sezioni


MAPHAEI VEGII LAVDENSIS EPIGRAMMATVM LIBER PRIMVS AD LEONARDVM ARETINVM

 

 

1.

Accipe nugarum munus, Leonarde, mearum,

      Nec tibi sint nugae munera vana meae.

Pondus inest nugis. Age, nostras perlege nugas!

      Perlege, si qua latent seria, si qua placent.

5

Tu decus es Graiae pariter linguaeque Latinae;

      Despice ne nostros attamen ipse iocos.

Condere magna soles, fateor, neque parva solemus

      Nos quoque; parva tamen nos aliquando iuvant:

Non semper magnus bella exercebat Achilles;

10

      Increpuit resonam saepius ille lyram.

 

2. IN FVSCVM

Me viles nugas, levia atque epigrammata dicit

      Scribere: «Scribe magis seria!» Fuscus ait.

Scipiaden legimus saltasse, bibisse Catonem:

      Scribere sic nugas, Fusce, aliquando licet.

 

3. IN HOMERVM

Maeonides murum ranarum et proelia dixit,

      Praeludens magnae scilicet Iliadi:

Sic olim geminos in cunis perculit angues

      Hydrae praeludens Amphitryoniades.

 

4. IN VERGILIVM ET OVIDIVM

Nasonem Sulmo tibi dat, si quaeris amores;

      Proelia si quaeris, Mantua Vergilium.

Proelia si pariter, pariter si quaeris amores,

      Sufficietque unus haec tibi Vergilius.

 

5. IN VERGILIVM

Diruta quae flammis olim Maro Pergama dixit,

      In flammas moriens iussit et inde dari.

Non tulit Augustus, rapuitque ex ignibus ignes,

      Et tristi e busto tot sacra busta ducum.

5

Quae vestra, o Teucri, Vulcanum iniuria laesit?

      Neptunus certe dignior ultor erat.

 

6. IN VERGILIVM

Qui, Maro, Castalias tantum gustaveris undas,

      Mirum Lethaeas quam bene scribis aquas.

Sed qui scribit aquas Lethaeas tam bene, nunquam

      Tangere, Lethaeae, debueratis, aquae.

5

Quid queror at totiens? Quas etsi spiritus, at non

      Saltem Lethaeas nomen adivit aquas.

 

7. IN VELLVS AVREVM

Quid mihi fit quaeris, Cambi: scribuntur amores,

      Medeaeque novum surgit amantis opus.

Quod seu “Medeis”, seu vis dicatur “Iason”,

      Dignum materia nomen utrumque sua est.

5

Sive velis “Argo”, seu “Vellus” dicier “aureum”,

      Convenient operi nomina et ipsa meo.

 

8. IN LESBIVM

Miraris quod te, Lesbi, cognoscere dicam,

      Cum nunquam facies sit tua visa mihi.

Sed dic, quaeso: tuam faciem num videris umquam?

      Et tamen es, Lesbi, cognitus ipse tibi.

5

At te nosse tuum dices cor: et id quoque dicam,

      Quod gnosco ex scriptis scilicet ipse tuis.

 

9. IN AMYCLAM

Caesaream dicis nugas quas scribis, Amycla:

      Lucano nomen aptius istud erat.

Quod tonat est nomen tibi fulminis instar, Amycla,

      Quod cadit est crepitus ventris at instar opus.

5

Grande ruit nomen, sus ut Caledonius olim,

      Sed vanum veluti mus brevis exit opus.

 

10. IN ICONEM TONSOREM

Et barbam tondes, et, Icon, tu carmina condis,

      Sed malus es vates, tonsor et ipse malus.

Non capiunt vanos homines Aganippides almae,

      Nec vanum sacras vulgus adhaurit aquas.

5

Officium tibi habe utrumvis, artem tibi utramvis,

      Vel tibi tonsoris, vel tibi vatis habe.

Immo tu, quoniam neutram bene noveris artem,

      Vel neque tonsoris, vel neque vatis habe.

 

11. IN ICONEM TONSOREM

Et barbae es tonsor, curator et ulceris idem,

      Et – quod detestor – carmina condis, Icon.

Vis dici vates, qui nec sis versificator,

      Qui nec sis etiam syllabicator, Icon.

5

Vis pariter vates medicusque et tonsor haberi;

      Vna igitur Phoebus vincitur arte tibi:

Ipse etenim cantat, atque ipse medetur Apollo,

      Sed non est, ut tu, tonsor Apollo tamen.

 

12. IN ICONEM TONSOREM

Sat tibi quod barbam tondes, quod et ulcera curas,

      Sat tibi: ne condas ammodo carmen, Icon,

Ne condas – te per sanctas Heliconis alumnas,

      Perque sacri adiuro montis utrumque deum!

5

Non est tondendi doctus, sed Apollo canendi:

      Tonsorum et vatum non eadem ratio est.

Intonsae Aonides, simul est intonsus Apollo:

      Clio tuae haud artis, haud quoque Phoebus eget.

 

13. IN CORVVM

Desine, Corve, sacras in vota vocare sorores:

      Non capiunt aures vota prophana suae.

Desine, Corve, sacrum digito vel tangere fontem,

      Ne fiat sacri turbida fontis aqua!

5

Desine, Corve, sacro Cirrhae subcedere colli,

      Concita ne Phoebi saeviat ira tibi!

Desine – per sacras te, Corve, adiuro, Camenas -

      Turbare Aonii, desine, fontis aquas!

 

14. IN CORVVM

Desine, Corve, sacros Phoebi contingere nervos:

      Exhorrent spurcas nam sacra fila manus.

Desine, Corve, sacris Musarum accedere tectis:

      Arcent infames nam sacra tecta pedes.

5

Desine, Corve, comas sacra circumdare lauro:

      Non est immundis frons sacra digna comis.

Desine – per sacras te, Corve, adiuro Camenas -

      Turbare Aonii, desine, fontis aquas!

 

15. IN CORVVM

Desine, Corve, sacras iurans exposcere Musas:

      Horrent impuram numina sancta fidem.

Desine, Corve, modos modulans expromere sacros:

      Nam tua Tartareis vox magis apta modis.

5

Desine, Corve, sacris tua credere nomina Musis:

      Contemnunt Musae nomina vana sacrae.

Desine – per sacras te, Corve, adiuro Camenas -

      Turbare Aonii, desine, fontis aquas!

 

16. IN ZANTVM

Persolvo tantum, quantum tibi debeo, Zante:

      Vt dicis, carus sum tibi, tuque mihi.

Praeterea numeris celebras me, Zante, quaternis,

      Ipse etiam totidem te celebro numeris.

 

17. IN ZANTVM

‘Aeternam’ quotiens scribis mihi, Zante, ‘salutem’,

      Hanc mihi, qua vivens nunc fruor, ipse negas.

Zante, igitur scribis quotiens mihi cumque ‘salutem

      Dic potius, si vis scribere, ‘perpetuam’.

 

18. IN AVLVM

Quod Musis operam navet, quod carmina dicat,

      Dicit Castalias se bibere Aulus aquas;

Sed cum nulla memor teneat quae dicat agatque,

      Dicat Lethaeas se bibere Aulus aquas.

 

19. IN SISYPHVM

Aut lege tu, aut aliis saltem concede legendos:

      Ne claudas libros, Sisyphe vane, tuos.

Sisyphe, librorum carcer miserande tuorum,

      O claudat carcer te quoque, et excruciet!

 

20. IN DIGNAM AQVILEGIENSEM

Digna haec, indigni stupri quam compulit horror

      E turri vitam praecipitare suam,

Tam sibi dignus amor, tam digna et cura pudoris.

      O Digna, aeterno tempore digna coli!

 

21. IN MVSICAM

Mulces caelicolas, orta es quae, Musica, caelo;

      Mulces, de caelo lapsa, hominumque genus.

Mulsisse infernas vates et Thracius umbras

      Fertur; sunt ipsam qui te animamque putent.

 

22. IN POSTERITATEM

O bona, quae iusto quaecumque examine pensas,

      O bona, quae non es invida, posteritas!

Si tu sola soles solidam promittere laudem,

      O, solida hac semper laude carere velim!

 

23. IN FORTVNAM

Fortuna immitis, quoniam mansueta vocari

      Non sinis, et nullas excipis aure preces,

Fortuna, et dicam, quoniam vis impia dici,

      Quae vincis Stygias impietate deas,

5

I, sequere! Insano quantum libet adde furori,

      Vt demum, longo fracta furore, cadas.

 

24. IN SOLEM

Sol, tibi quas tanto dicam pro munere grates?

      Quae tibi erit tantis gratia digna bonis?

Perge, precor, rapidos, mitis, moderare calores,

      Vtque facis, radios contrahe, Phoebe, tuos.

5

Hanc patere optatam quae nunc tegit aera nubem,

      Dum repeto patriam sub duce nube domum.

Quod, nisi te nostro celebrassem carmine nuper,

      Narrarem laudes concineremque tuas.

 

25. IN COLLEGIVM GREGORIANVM

Hic lectos olim iuvenes collegit alendos

      Gregorius, colerent qui sacra iura patrum.

Neglecta at demum reparans, Eugenius auxit

      Haec loca doctrinis instituitque sacris.

 

26. IN ARCEM ARIMINENSEM

Aspice quam mole ingenti cultuque superbo,

      Quam sim, quam miris machina structa modis!

Sismundo nomen mihi, Sigismundus et auctor:

      Quantus ab exemplo disce sit ipse meo!

5

Quem Malatestarum magno de sanguine natum

      Mirare, et laudes effer ad astra suas!

 

27. IN POMPILIONEM

Pompilio, incedis nudus, dum frigora regnant.

      Dirane te laedat saepe rogaris hiems.

Quique rogant, rogitas num frons sibi frigeat ipsa,

      Dumque negant, «Totum est frons mihi corpus», ais.

 

28. IN ANDRVM

Dum desaevit hiems, lacero vestiris amictu,

      Et nudus caput es, nudus et, Andre, pedes.

«Cur ergo, Andre, cales? Cur te non frigora laedunt?

      Dic, cur?» praedives te rogat Alimenus.

5

Respondes rogitans numquid frigescat, ubi se,

      Quicquid habet vestis, induat Alimenus.

«Nequaquam» ille inquit; sic tu: «Frigesco nec ipse:

      Induo nam quicquid est mihi vestis» ais.

 

29. IN ARRVM

Stultus eras quondam, sapiens nunc diceris, Arre.

      Cur? Quia tunc pauper, dives at, Arre, modo es.

O semper sanctas, o semper opesque colendas,

      Quarum etiam stulti restituuntur ope!

5

Effecit numquam tantum deus ille deorum:

      Hoc mirabilibus defuit, Arre, suis.

 

30. IN LENTVLVM

Est tua, qua adcrevit visus, tibi laeta senectus:

      Quae prius una modo, Lentule, bina vides:

Pro tibi namque uno, bini modo, Lentule, nummi

      Fiunt, proque uno, fercula bina tibi.

5

Nunc laetare bonis, felix o Lentule, tantis:

      Nam quae simpla prius, sunt modo dupla tibi.

 

31. IN LENTVLVM

Tibia erat gracilis, crus quondam, Lentule, crossum;

      Nunc tibi crus gracile est, tibia crossa seni;

Atque oculus quondam minor, et visus tibi maior;

      Nunc minor est visus, maior et est oculus.

 

32. IN LAELIVM

Obrutus in mediis, Laeli, est tibi servus in undis:

      Obrutus in mediis et Palinurus aquis.

At bonus Aeneas Palinurum questus amare est,

      Tuque bonus servum questus es ipse tuum.

5

Nunc tu, ut morte suum simili fuit ille secutus,

      Ne similique tuum morte sequare cave.

 

33. IN SABELIVM

Te semper dicis amicum mihi, Galle Sabeli:

      Aeneae socius Vergilianus an es?

At «Te diligo» dicis; sic inquio: «Sed ne

      Sit tuus, est qualis vox tua, talis amor».

 

34. IN SABELIVM

Si, Sabeli, «Posthac» te dicam, «parce, Sabeli:

      Barbariem Musae fert tua lingua meae»,

Barbariem sed ais te non curare, Sabeli:

      Re certa vani cura quid ulla soni?

 

35. IN POMPILIVM

Laudo te quoniam, Pompili, carmina laudas,

      Laudari quoniam carminibusque cupis.

Pompili, generosa etenim laus pectora nutrit;

      Pectora laudis amor candidiora facit.

 

36. IN SOLSTICIANVM

Si te - quod rebar - rapuissent fata, sepulcri

      Scripsissem titulum, Solsticiane, tui,

Sacrassemque meo summas tibi carmine laudes:

      Nunc vivis damno, Solsticiane, tuo.

 

37. IN AMYNTAM

Falsus es, et falsa laude es celebrandus, Amynta:

      Et manus et pariter lingua modesta tua est.

Falsa loquor, dicis. Vis ergo ut vera loquamur?

      Nec manus est, nec item lingua modesta tibi.

 

38. IN LEVINVM

Quid te, vane, meo celebrari carmine poscis?

      Quam celebrem, virtus nulla, Levine, tibi est.

Quod si mentiri me vis, age, mentiar ergo:

      Nemo fide, nemo par bonitate tibi est.

 

39. IN QVINTVM

Si, mihi quam tribuis, laus per suffragia, Quinte, est

      Firmanda, en vocem polliceorque meam.

Sed malim damnes me tu, quam laudibus ornes:

      Laus etenim sordet turpis ab ore viri.

 

40. IN ORBVM

Qui loqueris Fabios, qui semper et, Orbe, Catones:

      Quam sunt, quam dictis consona facta tuis!

Quippe tuis tantum sunt facta simillima dictis,

      Quantum vel violis cardo, vel alga rosis.

 

41. IN POSTVMVM

Vis tibi carpendi magna est, mihi magna ferendi,

      Postume: sum lingua non bonus, aure bonus.

Cor tibi in ore; mihi semper cor, Postume, in aure est:

      Ore tibi quicquid constat, id aure mihi.

 

42. IN GRACCVLVM

Ausonii tardam carpis cur, Graccule, linguam?

      Cur carpis nulli quae sua lingua nocet?

Nil melius lingua sibi, nil tibi, Graccule, peius:

      Non laedit quemquam nam sua, quemque tua.

 

43. IN GRACCVLVM

Te credo infesti generarint, Graccule, mures:

      Nam tuus illaesum dens sinit esse nihil.

Dente omnes laedis, dente omnes, Graccule, rodis;

      Quin et muscerdis omnia plena tuis.

 

44. IN FRONTONEM

Fronto, tibi hirsutum ciliumque superciliumque,

      Frons brevis, obliqua lumina, rara coma:

Sic tibi, Fronto, fides, sic est hirsuta brevisque,

      Sic obliqua tibi, rara fidesque tibi.

 

45. IN VESPILIANVM

Cum nec me verbo, nec facto laeseris, ut quid

      Laedor in aspectu, Vespiliane, tuo?

Dicam: laedor ea, qua iam superaveris omnem,

      Vaesana exardens ambitione, modum.

 

46. IN FVLVIVM ET MIDONEM

Dum quicquid geritur tota speculatur in urbe,

      Tota errat tamquam mutus in urbe Midon.

Salve, sancte, geris vivens miracula, Fulvi:

      Laxas poenarum muta sibi ora metu.

 

47. IN MANCVM

Mance pedes, equitans nunc hinc, nunc despicis illinc:

      Pars tibi sit curae dextra, sinistra mihi.

Quod si vis tantum nunc hinc, nunc despicere illinc,

      Descende: id fiet commodiusque tibi.

 

48. IN PAVLVM

Antilochus cum sis, Nestor mihi, Paule, videris,

      Larvato est quotiens tam tibi barba gravis.

Netrici te absconde deae, ne fila citato

      Abrumpat fuso, te senuisse putans!

 

49. IN ZENTVLVM

Cum tibi quicquid habes compilent, Zentule, mures

      Cum nullaque illos arte fugare queas,

O bona paupertas, o qua nil tutius usquam,

      Quos non arte, at re deficiente fugas!

 

50. IN AMILLVM

Dum plenos multis folles fert Bombio nummis

      Servus, «Io, quantum baiulo pondus!» ait.

Contra ego, qui loculos humiles nummisque sine ullis,

      Hoc gravius nullum pondus, Amille, fero.

 

51. IN SARDVM

Aut mortem vivens, aut vis corrumpere Ditem

      Mortuus, aut tibi quid nescio, Sarde, velis.

Quid tibi, Sarde, velis tam grande aes nescio, quo nec

      Tu frueris, quemquam nec sinis ipse frui.

 

52. IN SARDVM

Ingens thesaurus terra est tibi, Sarde, sepultus,

      Quem nunquam tangas, Sarde, nec aspicias.

Dives ego haud aliter quam tu; tibi, Sarde, mihique

      Tantundem est: prodest nil tibi, nilque mihi.

 

53. IN SARDVM ET VRSVM

Anxius est multi Sardus quem possidet auri;

      Tu, quo id surripias, anxius, Vrse, modo es.

Surripe! Quid dubitas? Sic consultum ibis utrique,

      Sic eritis poena liber uterque sua.

 

54. IN SARDVM

Nil comedis, praeter panem nudamque salivam,

      Publica sed iuncta est, Sarde, culina tibi,

Cuius, cum comedis, solo te pascis odore:

      Non gula, sed nasus pascitur ergo tibi.

 

55. IN SARDVM

Quod raperet totiens hiemis te tempore cursus

      Mirabar; nunc quid te scio, Sarde, rapit:

Exigis assiduo cursu motuque calorem,

      Ne te impensa foci quantulacunque gravet.

 

56. IN GALLVM GALLINACEVM

Sum cristatarum custos aviumque maritus,

      Nuntius Aurorae, Luciferique comes,

Qui cantu voco quemque sua ad studia atque labores.

      Numquid homo est qui me devorat? Immo fera est.

 

57. IN PHASIANVM

Phasiaca rediens terra nos primus Iason,

      Detulit huc, ausus scindere primus aquas.

Cur nos longinqui sapimus plus, Phasides, orbis,

      Quando plus sapidas cortis habetis aves?

 

58. IN PORRVM

Ecce, ut sum puro et candenti corpore porrum,

      Veste, ecce, ut viridi perpetuaque tegar;

Ecce, ut barba decens mihi, ne me despice, quisquis

      Magnus es, agrestis sim licet ipse cibus.

 

59. IN CRISPVLVM

Cenabo tecum, quando vis, Crispule, sed fac

      Vt sit olus tantum, vel sit ofella mihi.

Non sapit haec, longo sumptu quae cena paratur:

      Nam pompam tibi vult, insidiasque mihi.

 

60. IN CRISPVLVM

Quodcunque est caelo volucrum, terraque ferarum

      Fert tua cena mihi, Crispule: sumne lupus?

Convivas tibi habe posthac tigresque luposque.

      Crispule, homo es: quare cena ferina tua est?

 

61. IN CRISPVLVM

Instruitur cur tot dapibus tua, Crispule, cena,

      Tot tibicinibus, tot modulaminibus?

Vt te magnificum dicat vulgusque canatque;

      Ergo fit vulgo, non tua cena mihi.

 

62. IN CRISPVLVM

Crispule, vis cenem tecum; volo, dummodo volgus

      Nesciat, et tenuis sit tua cena mihi.

Invites totum vulgus tibi vero licebit,

      Si tantum vulgo cura placere tibi est.

 

63. IN CRISPVLVM

Malo me invitet qui cenat oluscula, quam tu,

      Crispule, cum cena splendidiore tua.

Quae reddi possit cena est iucundior illa,

      Et, quae postridie plus sapit, illa placet.

 

64. IN CRISPVLVM

Ad cenam quereris me non venisse vocatum.

      Crispule, parce: bonus meque vocavit Ibon,

Cuius me longe plusquam tua cena iuvavit,

      Lautior est quoniam mens sibi, cena tibi.

 

65. IN PHILIPPVM

Optima poma tuus dat ager, dat et optima vina;

      Vina mihi, tua sint poma, Philippe, tibi.

Quod si vina tibi mavis quia calda, quid autem

      Frigida tu mittis poma, Philippe, mihi?

 

66. IN MARTINVM

Et Mars atque etiam Martinus bella gerebant:

      Bacchica, Martine, tu quoque bella geris.

Bacchine, at vero non te, Martine, vocabo,

      Bacchica qui, non iam Martia, bella geris

 

67. IN ORCVM

Dira tua, Orce, fames; comedis semperque, famesque:

      Progenuit, credo, te malesuada fames.

Dira tua, Orce, sitis; semper bibis, Orce, sitisque:

      Progenuit, credo, te malesuada sitis.

 

68. IN BAVCIDEM ET LISBAM

Baucis anus nuper seniori est nupta marito;

      Nupta etiam iuveni Lisba puella viro.

Insomnes ducunt semper sponsa utraque noctes,

      Haec quoniam Baccho, sed Veneri illa vacat.

 

69. IN PENTASILEAM

Pentasilea, tuum quereris frigere maritum,

      Quamlibet ipsius vivida membra calent.

Quaeris proinde tori, sed non divortia tauri,

      Non unum sed vis mille potiri viros.

 

70. IN PABVLVM

«Quod pellar non est mirum thalamoque toroque:

      Casitat e tectis undique stilla meis».

Quod tua communi coniunx te, Pabule, lecto

      Arceat, haud mirum est, sed mage ridiculum.

 

71. IN GALLVM

Est tibi pulchra domus, vicinus sed faber aures

      Est tibi qui tundat nocte dieque tuas.

Pulchre habitas igitur, graviter sed, Galle, quiescis;

      Diceris uxorem ducere: tunc gravius.

 

72. IN NAVLVM ET BARIANAM

Si non forma placet Barianae, quid placet ergo?

      Et si non aetas, Naule, quid ergo placet?

Quid placet, ex tota quia se delegeris urbe

      Vxorem? Dicam: dos tibi, Naule, placet.

 

73. IN LAMBVLVM

Lambule, coniugio vis me prolique vacare,

      Longum progenies ut mihi nomen alat.

Sit tua progenies tecum, tibi nomen alatque;

      Longum Calliope sat mihi nomen alet.

 

74. IN LAMBVLVM

Lambule, me uxori vis me prolique vacare:

      Si possim satis est ipse vacare mihi.

«Vxor at est locuplex: duc!» inquis. Ducere nolo:

      Quae constent damno non amo lucra meo.

 

75. IN PAMBIONEM

Vxorem quare non ducat Pambio quaerunt:

      Non vult tam duro subdere colla iugo.

Vxorem quare non ducat Pambio quaerunt:

      Ne nubat damno scilicet ipse suo.

 

76. IN AVLVM

Aule, maritales numero dum forte labores,

      Coniugii numero dum mala multa tibi,

Publica tu contra numerans bona plurima dicis:

      «Publica privatae est anteferenda salus».

5

Nunc, video, es Decii, nunc aemulus, Aule, Catonis,

      Qui patriae plusquam consuluere sibi.

 

77. IN PAMPHILVM

Cum tua displiceat cunctis, tibi perplacet uxor:

      Pamphile, propositum perplacet hocce tuum.

Ecquid enim si iudicio sit adultera vulgi,

      Si sit iudicio, Pamphile, casta tuo?

 

78. IN ICONEM

Quem tondes - mirum est - populus cur te petit omnis?

      Dic mihi: cur populus te petit omnis, Icon?

Non tu, sed petitur coniunx tua: scilicet ipse

      Tondere, at coniunx radere docta tua est.

 

79. IN BALBVLAM

Pone seram foribus: sic te, sic, Balbula, laudo;

      Verum oculis etiam, Balbula, pone seram.

Sed qualem foribus, cum tecum dormit adulter,

      Haud oculis talem, Balbula, pone seram.

 

80. IN BALBVLAM

Si tibi quot moechos tot haberes, Balbula, nummos,

      Non posses nummos enumerare tuos.

Nec Crassus, nec te Croesus locupletior esset:

      Felix, quae nullo vinceris a numero!

 

81. IN ANNAM ET SVSIBIANAM

Displicet Anna suo, quoniam sit moecha, marito;

      Tu, quia moecha, tuo, Susibiana, places:

Gaudet enim moechos cum tot sibi cernit amicos.

      «O faustam sortem» praedicat Anna «tuam!».

 

82. IN AMBRAM

Est figulus coniunx tuus, Ambra, fuitque Prometheus,

      At non est furti sicut et ille reus.

Ipse etiam figulus rerumque hominumque creator;

      Ars summa est: artis cur pudet, Ambra, suae?

 

83. IN SERPAM

Serpa, domo semper quasi carcere clausa teneris,

      Nec capiunt pompae te capiuntve ioci.

Hoc magno ascribunt omnes tibi, Serpa, pudori,

      Sed te, quo caperis, moechus Amilco tenet.

 

84. IN BERSAM

Horres, Bersa, tui nomen faciemque mariti.

      Cur? Quia iamque annis languet ab ipse suis.

Estne tuus Demogorgon Gorgonne maritus,

      Hic quoniam cerni, dicier ille nequit?

 

85. IN LIPIPPAM

Cur gaudes semper nocte adveniente, Lipippa,

      Contra autem maeres adveniente die?

Noctua ten genuit? Genuit ten bubo, Lipippa,

      Nox quia amica tibi, luxque inimica tibi?

 

86. IN SILLAM ET PORTIAM CAECAM

Silla, petis pulchram generat cur Portia prolem,

      Quae caeca et caeco Portia nupta viro est.

Respondet scite: «Caeca sub nocte parentes

      Cur quoque te pulchrum progenuere tui?»

 

87. IN LISANNAM

Ni sit purgatrix platearum, nescio quid sit,

      Quae tanta est vestis cauda, Lisanna, tuae.

Verum, cum tanto semper me pulvere laedat,

      Horrida sit nigri Ditis acerra puto.

 

88. IN MAVRAM

Maura, tua inceras totiens cur numina dextra,

      Quae lingua incestas, impia Maura, tua?

Incerare deos parce incestare simulque;

      Parce bonos totiens commaculare deos.

 

89. IN LEDAM

Haud falsum dixit, caecum qui dixit Amorem:

      Es furata oculos nam sibi, Leda, suos.

Nunc metuit sibi ne fureris tela Cupido;

      Haud metus est: oculi nam tibi tela tui.

 

90. IN LEDAM

Leda, tuo iactae volitant ex ore sagittae,

      Ex oculis volitant spicula iacta tuis.

Ante tuos vultus posuit sua castra Cupido,

      Inque oculis propria stat velut arce tuis.

 

91. IN LEDAM

Cum loqueris, tecum Charitesque Venusque loquuntur;

      Cum spectas, tecum, Ledaque, spectat Amor.

Certant colla nivi, certant auroque capilli,

      Certant sideribus lumina, labra rosis.

 

92. IN CRISPVM

Accipe, Crispe, tuae quae lusi epigrammata Ledae;

      Verum ne laedat te tua Leda cave.

 

93. IN ARNAM

Dum nondum natum credis rapere, Arna, veneno,

      Cum nondum nato te simul, Arna, rapis.

Peccati una fuit labes: quare ultio bina?

      Stuprum unum: quare bina homicidia sunt?

5

Corpora bina simul, binas animasque necasti

      Et semel et simul: es ergo homicida quater.

 

94. IN VRSAM

Vrsa, tibi gnatus, tibi decessitque maritus;

      Nunc facta es coniunx, facta simulque parens.

Nam longaeva tibi tenerum coniungis ephebum:

      Est simul et coniunx gnatus et ille tibi.

5

Corporibus quicquid variis mors abstulit, uno

      Corpore restituis ingeniosa tibi.

 

95. IN FVRIANAM

Nupsisti lusco nuper, Furiana, marito,

      Et, quamvis luscus, carus at ipse tamen.

Si vox vera Dei est, estis duo carne sub una:

      Vna quid ergo caro cum tribus est oculis?

5

Vel quoque te luscam, caecum vel redde maritum,

      Cum binis oculis fiat ut una caro!

Sed nec te luscam, nec se vis reddere caecum:

      Fallere vis, sed non vis trahere ipsa virum.

 

96. IN GALATEAM

Si faber atque senex tuus est, Galatea, maritus,

      Non est quo formae damna querare tuae.

Et faber atque senex coniunx Cythereius et, quod

      Mirer, sub divo corpore claudus erat.

5

Quicquid erat, tamen aequo animo Cytherea ferebat,

      Nec sua forma minor, nec sua causa minor.

Quare, age, iam facilem, placidam iam concipe mentem:

      Mavortemque tibi delige, ut illa sibi.

Sed tua ne prodat Sol qui sua furta caveto:

10

      Disce sub exemplo cautior esse suo.

 

97. IN CVPIDINEM

Neptunum sub aquis cogis fervere, Cupido;

      Ipse calet summus Iuppiter igne tuo;

Fit Sol fervidior, fit Mars mitissimus ipse,

      Nec parcis matri, gnate proterve, tuae.

5

Quin domitas homines, domitas armenta gregesque,

      Quicquid et in vacuo est aere, quicquid aquis.

Quin brevius quicquid domitas, quin reptile quicquid,

      Et duros lapides iam suus ardor habet.

Praedurum magnes ferrum sibi iungit amica,

10

      Et rapitur tenero durus amore lapis.

Dire Cupido, tua est quam longa et lata potestas!

      Iam sunt imperio subdita cuncta tuo.

 

98. IN FLORVM

Diligier cunctis credit se, Flore, puellis

      Romanus: species stultitiae illa suae est.

Vis dicam? At certe scio! Vis, dulcissime, dicam,

      Flore? Etiam species stultitiae ista tuae est.

 

99. IN FLORVM

Flore, petis cunctas quot habet tua terra puellas;

      Per plateasque petis, perque theatra petis.

Seu celebrent thiasos, celebrent seu sancta deorum,

      Tu quoque sancta deum, tu thyasosque colis.

5

Ridiculum caput es: cum te derideat omnis

      Femina, te cupiat femina quaeque putas.

At tu Romano certe Romanior ipse es:

      Iam cum Romano fabula Florus eris.

More facis muscae, quae iam maiuscula sese

10

      Fert circum sapidas ingluviosa dapes,

Quae circum magno volitans se murmure miscet,

      Dumque invisa cupit singula, nulla capit:

Vndique nam rapido dispellitur acta flabello,

      Vescitur esuriens inde cadaveribus.

15

Sic tu, abiecte, petis, Flore, omnia nullaque voto

      Cedunt, te nihili quaeque puella facit.

Conceptam inde famem vili sub fornice solvis:

      Seque cadaver alit, teque lupanar alit.

 

100. IN FLORVM

Debuerat vates qui poenas scripsit Averni,

      Flore, aliud poenae composuisse genus.

Quid vestra peius vita - te namque tuosque

      Compello socios -, quid miserabilius?

5

Qui vanis curam nugis impenditis omnem,

      Et levibus studium qui datis omne iocis;

Quos soli oblectant cantus, thiasique, salesque,

      Quodcumque et miserae est perditionis opus;

Qui nunc hac, qui nunc stolidi discurritis illac;

10

      Credula quos circum somnia mille volant.

Dum tondet Tityi rostro iecur ales adunco,

      Non indigna suo poena reperta reo est.

Altera conveniens et factis debita vestris

      Poena fuit paribus constituenda locis:

15

Vt corvus vestrum levitas quod tanta cerebrum

      Exagitat pastu tonderet assiduo.

Pace loquar vatis: iungi haec nova poena barathro

      Debuit, hac nondum dignior ulla fuit.

 

 

101. IN GELLIVM

Admiror - cum sint, Gelli, tua turpia facta -

      Cur iactes patris splendida facta tui.

Quae tibi dedecori, vir vaesanissime, cedunt,

      Ascribis decori tu sua facta tibi.

5

Haud ego stirpe tua te, quod pars maxima dicit,

      Teque tuo indignum dicere patre velim,

Immo tuo dignum te dico et iuro parente:

      Sed tamen ex alio dico parente satum;

Dico tui quod sint polluta cubilia patris,

10

      Quod tua sit genetrix moecha, quod ipse nothus;

Quod te vel genuit mimus, vel leno, vel ipse

      Servus, qui matri est suetus adesse tuae.

Nobilis haud umquam leo progeneravit asellum,

      Haud umquam milvum nobilis accipiter;

15

Haud equa gignit equi generosi e semine mulum,

      Sed mulum ex asini semine gignit equa:

Sic tua te mater hominis de semine vilis,

      Non magni ex hominis semine, progenuit.

 

102. AD LEONARDVM ARRETINVM

Quod scribam nugas quereris, Leonarde, salesque:

      Ne scribam nugas proinde salesque vetas.

Quale etenim carmen, talis, te iudice, vita est:

      Iudice te, carmen si leve, vita levis.

5

Sed dic: num semper pictores seria pingunt,

      An variant levibus seria saepe iocis,

An quoque quos numquam lusus novere procaces,

      An pingunt quos nec perdidicere sales?

Pictorum nempe est eademque licentia vatum:

10

      Et tua nil umquam linguane mellis habet?

Multa canunt docti, quae non videre, poetae;

      Quae sua non novit dextera, multa canunt.

Verum illud sapere est et dignum laude perenni:

      Quod non viderunt lumina, Musa videt.