Maffeo Vegio rusticanalia

Testo base di riferimento: Nicolle Lopomo, 2010/2012

Cura dell'edizione digitale: K. Škraban, 2020


1.

CONQVESTVS IN BACCHVM ET CEREREM

Bacche, pater vatum, suavissime, Bacche, deorum,

      Qui facis ingenium, qui facis eloquium,

Cur fugis atque tuum, mitis Lenaee, poetam

      Linquis? Io, vatem respice, Bacche, tuum:

5

An quia rure negas laribus succedere nostris?

      Saepe etiam magni rus coluere dei.

Quae prius alma Thetis miscebat pocula tecum,

      Nunc, sine te, puras, te sine, miscet aquas.

Parva licet mea sint, dignare revisere tecta

10

      Et, quae nunc sola est, adsociare deam!

Tunc tibi mille canam laudes, tua munera dicam,

      Mille dabo teneros, te mihi dante, modos;

Tunc referam thyrsos, referam viridemque iuventam

      Et dona, intonsae si tibi cura comae est.

15

Tu quoque, sancta Ceres, quamvis tua numina vates

      Cantarint, vates ecce tuus sine te!

At tu etiam deeras, adflicto ut poena poetae

      Cresceret, ingrata qui nuce corpus alit.

Parcite ieiunum, mures, damnare poetam:

20

      Rodo, sed invitus, vestra alimenta: nuces.

In me bis genitus coniuravere Ceresque,

      Credo: quid, aetherei si fremat ira Iovis?

Aurea prima fuit longeque beatior aetas,

      Qua dura est humili glande soluta fames,

25

Qua restincta sitis sub amoeni fluminis unda.

      Quid queror? En aetas aurea prima mihi est!

Tu potius, Liber, potius, dea candida frugum,

      Succurre, o tectis tu quoque digna meis!

Hic habitat Phoebus, divarum hic turba sororum

30

      Et, licet agrestis sit, casa cara tamen:

Quos nec Calliope, nec dedignatur Apollo,

      Neu pudeat viles vos habitare Lares!

 

2.

IN RVSTICOS

Non est, agricolae, quam vestra beatior ulla,

      Non est ars magnis carior ulla deis.

Vt legimus, primi terram coluere parentes,

      Presserunt humeros falxque ligoque suos.

5

Non puduit cultis vitam exercere sub agris,

      Non puduit stivae conseruisse manum.

Divitiae fuerant magnae sibi poma nucesque,

      Delitiae fuerant dulcia mella suae.

Grex pecudum sibi erat, cari spes nata peculi,

10

      Maximae opes liquidi copia lactis erat.

Sub placida patulae recubabant arboris umbra,

      Alta dabat facilem mollis et herba thorum.

Iuxta ibat labens crepitanti murmure rivus,

      Et saliens mota dulce sonabat aqua.

15

Mulcebat teneros ea tunc suavissima somnos,

      Sedabatque gravem purior unda sitim.

Ampla videbantur tuguri sibi tecta pusilli,

      Quod nunc et minimum quemque habitare pudet.

Tunc nondum evectae superabant moenia turres,

20

      Nec fuerant fossis oppida cincta suis.

Nondum sollicitae scindebant aequora naves,

      Nondum bellator frena terebat equus.

Tunc aes atque aurum preciosaque gemma latebat

      - quae vellem aeternos delituisse dies!

25

Nondum discordes congesta pecunia lites

      Moverat – illa omnis causaque fonsque mali est.

Tunc furta et nocuae fuerant sine nomine praedae,

      Res fuerat tectos vana timere dolos.

Nec servi dominos, geniti neque fallere patres,

30

      Norant vicino nullus obesse suo.

Tunc non sceptra ducum, dominandi nulla cupido:

      Par fuerat studium, parque fides hominum.

Non infusa auro reges aconita bibebant:

      Praebebat fagus pocula tuta rudis.

35

Rixae aberant odiumque et falsae crimina linguae,

      Dulcis pax omnes, dulcis alebat amor.

Cuique dabat vitam proprio quod legerat agro,

      Cuique suo vitam parta labore dabant.

O fortunatos aetas quos illa recepit,

40

      O sub felici sidere progenitos!

Tunc non vile fuit, nec agreste ignobile nomen;

      Tunc magnus fossor, magnus arator erat.

At, vos si sapitis quantum sors vestra beata est,

      Agricolae! Certe nulla beata magis!

 

45

Quam simile est prisco vestrum quod degitis aevum,

      Ars est quam similis, vitaque quam similis!

Idem victus, idem studium, spes, cura eademque,

      Idem ruris amor, sollicitudo eadem.

Verum negligitis tot opes, quot larga deorum

50

      Dextra dedit; verum tot bona negligitis!

Non est copia opum maior, quam vita ubi paucis

      Contenta angusto sub Lare tuta agitur.

Aurea quae fuerant agrestum saecula quondam,

      De fece atque luto nunc sibi nomen habent.

55

Mutata est antiqua suis cum moribus aetas:

      Prisca abiit probitas, prisca abiit pietas.

Quid sit pax et amor, quid lex nescitis, agrestes,

      Qualia sint divum, qualia iura hominum.

Nescitis quid fas et ius, quid sancta fides est,

60

      Quid colere est homines, quid colere est superos.

Furta autem et raptus, inhonestaque iurgia nostis;

      Quid sit furari, quid rapere: hoc sapitis.

Temnere caelicolas, sanctas corrumpere leges

      Scitis, et exempli caetera quaeque mali.

65

Heu, doleo vestros (doleam concedite) mores

      A coeptis veterum degenerare patrum!

 

3.

IN RVSTICOS

Vos moneo, agrestes: doctos ne laedite vates,

      Ni divum est vobis gratia cara parum,

Ne facite! A superis sunt gens electa poetae:

      Quicquid agant, sanctis vatibus astra favent.

5

Si libeat tantum perverso insistere mori,

      Nec modus est vestro, nec requies, sceleri,

Ite, alio rapidas potius convertite dextras!

      Ite, et sit vatum conciliatus amor!

Quid meruere pii, quid peccavere poetae,

10

      Quis nisi amor recti, quis nisi cura boni?

Parcite, quaeso, malis tandemque absistite tantis,

      Nec vestri immemores esse putate deos!

Parcite: magnorum sera est vindicta deorum,

      Sed gravior, quanto serior illa venit!

 

4.

IN RVSTICOS

In commune bonum nasci, gens rustica, fruges

      Fertis: ob id tuto pro studio rapitis.

Pergite, commissum vestra haec sententia solvet:

      Sic aliqua ad superos spes erit ire polos.

 

5.

IN BACCHAM RVSTICAM

Non sat erat fruges rapere, at, tibi ne quid inausum,

      Furata es saccos, improba Baccha, meos.

Improba sis liceat, dum saltem provida, Baccha, es,

      Quandoquidem moriens eicies animam.

5

Infera praecipitem mittent te numina saccis

      Servatam quo sis tutior ipsa meis.

 

6.

IN RVSTICOS

Miror, io, agrestes, meaque admiratio digna est,

      Quam cupidi in caecam proruitis Venerem!

Continuo duros gemitis sudore labores;

      Vix restat, quae vos mulceat, ulla quies.

5

Quotidie curvas falces rigidosque ligones

      Versatis valida pandaque aratra manu;

Quotidie ardentes detecto vertice soles

      Fertis vel gelidae frigora dira hiemis.

Ebibitis puras communi e flumine lymphas,

10

      Atque editis viles insipidasque dapes.

Vnde igitur tanta haec vobis innata libido est?

      Cur fit quod tantum pectora vestra calent?

Quippe solet lautis inter Venus otia mensis

      Astare, et molles delicias sequier.

15

Verum praerapidos Venerem mollisse leones

      Dicunt, atque ipsos incaluisse lupos;

Ipsum etiam patientem oneris multique laboris

      Visa, licet fessum, femina mollit equum.

Quodcumque est caelo, quicquid terraque marique

20

      Quod spirat, Venerem sentit et igne furit.

At par ille deis animo cui dicere legem,

      Cui licuit placitis ponere fraena suis,

Qui desiderio pellaci opponere sese,

      Qui novit blandis abstinuisse malis.

25

Nunc vos, agricolae (vestrum non miror amorem)

      Pergite, continuam profluite in Venerem;

In Venerem tantum, quaeso, exspumate, quod ipsi,

      Quando aliud desit, se nihilent oculi.

 

7.

IN RVSTICOS

Fama refert asinos Romana per oppida numquam

      Ad Venerem, nisi post verbera multa, trahi;

Vos quoque post longos, rurestris turba, labores,

      Post inopem victum, dira libido rapit.

 

8.

IN GALLAM RVSTICAM

Galla aegrota, diu langues absente marito:

      Exhalas animam, languida, paene tuam.

Vir tuus ecce redit, viso pro coniuge gaudes,

      Nec mora: te reditu liberat ille suo.

5

Ambo rudes, ambo agrestes: miracula sunt haec!

      Vnde habet hanc medicam, quae tibi prosit, opem?

 

9.

IN TEXTILEM RVSTICAM

Sunt tibi civiles, quamvis sis rustica, mores,

      Textilis, os facile est linguaque tersa tibi.

Cum rides, ridet tecum tua vestis et una

      Si mage quid carum veste tegente latet.

5

Nunc, age, ab indigni lecto diverte mariti.

      Dignior alter erit: delige in urbe virum!

 

10.

IN RVSTICOS

Rustica turba, nuces tot vestra immergitis alvo:

      Cur tot quae non sint digerier faciles?

At nova praeda subit; teneras absumitis uvas:

      Nondum digestas effugat uva nuces.

 

11.

IN RVSTICOS

Quaeritis, agricolae, circum dumeta pusillas

      Labruscas, vinum conficitisque novum.

Suave quidem potu est, tenerumque et amabile mustum:

      Nescio qui dumi talia musta ferant.

5

Verum conscia nox raptas testabitur uvas,

      Quas terrae e labris fingitis esse tamen.

 

12.

IN RVSTICOS

Quotidie multo conquestu fletis, agrestes,

      Quae lupus aut vulpes tristia damna ferant.

Nunc vulpem dictis furem appellatis amaris,

      Nunc rapidum largo dicitis ore lupum.

5

Digna quidem vestrae non est causa ulla querelae:

      In fures furum mutua turba ruit.

Vita, nisi ex rapto, constat vobisque sibique:

      Par crimen vobis, par studiumque sibi.

Quid melius dici possit, quid sanctius umquam,

10

      Quam laedi auctores criminis arte pari?

 

13.

IN RVSTICOS

Scitisne, agricolae, cur vestros vita puellos

      Inficiat multis perniciosa malis?

Afferte huc mentes: vos unica causa malorum,

      Vos estis tanti principium vitii.

5

Vobis nulla fides, nihil est purive piive,

      Exemplum vestra est vita pudenda suum.

Desinite a vitiis igitur, tandemque fovete

      Quos discant mores pignora vestra bonos!

Qualis enim fuerit mos, qualis vita parentum,

10

      Talis erit natis vitaque mosque suis.

Si genitrix caste, caste quoque filia vivet;

      Si mater meretrix, filia talis erit;

Si pater ingenuae vitae est, et filius idem;

      Si pater ingenii natus et ipse mali est,

15

Ni sit forte boni tanta excellentia nati,

      Quem pudet insani vivere more patris.

 

14.

IN RVSTICOS

Dicite, ruricolae: quare tot verbera, quare

      Mittitis in vestros tot maledicta boves?

Nunc illos virga premitis, nunc pungitis acri

      Quo possint stimulo lumina vestra fodi!

5

Post mille indignas mortes, convicia mille

      Additis et nulla est reddita parte salus.

Proh gens caeca hominum! Non vos maledicitis ipsos,

      Vestra bonum quotiens afficit ira pecus?

Illi servitium curvi patiuntur aratri,

10

      Et subdunt humili colla terenda iugo;

Illi dant fruges et terrae dona ministrant:

      Vestra igitur spirat munere vita suo.

Mite piumque animal, et nostra ad commoda natum,

      Quid potuit tanti promeruisse mali?

15

Sed vobis dira est et mens imbuta veneno:

      Cum non possit heros, exigit illa boves.

 

15.

IN RVSTICOS

Non possum non mirari, gens incola ruris,

      Cum nihil humani, nil sapitis fidei,

Cur tantum veteres habitarent rura poetae,

      Cur agerent humili postposita urbe solo.

5

At non diffitear quin rura accepta mage essent,

      Quin multo studiis commodiora suis:

 

Effugiunt Musae turbas atque otia quaerunt,

      Cara fuit Musis semper amica quies;

Quin pudet in vulgus sese ostentare poetam,

10

      Qui tantum verae nomina vocis amat.

Non igitur mirum est si rus coluere poetae:

      Rure etiam malim scribere si qua velim.

Is mihi mos: quamvis media mihi vivitur urbe,

      Deserta Musis urbe vacare meis.

15

Sed quod perfidiam vestram bene miror, agrestes,

      Pertulerint aequa mente animoque levi,

Cur immortales, cur non scripsere libellos,

      Vt vestra infamis vita legenda foret.

Illa forte boni sub tempestate fuistis:

20

      Nescio quo laevo sidere versa fides.

 

16.

IN RVSTICOS

Vt quid, aratores, tot vestra in vota vocatis,

      Sperantes faciles promeruisse deos?

Nunc imbres longos, nunc accusatis inertes;

      Saepe nocet grando, saepe pruina nocet.

5

Ne seges, incertam ne spem vindemia fallat,

      Caelicolas humili voce rogatis opem.

Praetereo sordes animorum, furta dolosque,

      Et quae sunt vestrae plurima nequitiae;

Hoc tantum dicam, quod non est cultus amorve,

10

      Non cura est vobis religiove deum.

Audetisne igitur divos sperare secundos,

      Si nullus divum est religionis honos?

Pluris haras facitis, quam sancti numinis aras;

      Cura suum maior, cura deumque minor.

15

Si petitis sacram, quamvis raro accidit, aedem,

      Quo petitis cultu, qua prece scire velim;

Extra aditus templi, celebrat cum sacra sacerdos,

      Statis, uti ipsius puteat ara Iovis.

Quisque suos risus habet et sua inania dicta,

20

      Quas referat nugas quisquis habetque suas.

Nunc caput hinc, humeros nunc circumducitis illinc,

      Brachia cum manibus, cruraque cum pedibus;

Cum caupone agere et media inter vina putatis,

      Sed tamen epotus venter et uncta gula est.

25

Namque deum simulacra deumque revisere templa

      Ieiuno stomacho creditis esse nefas!

Ante tua ora pati potes, o sanctissime divum,

      Haec fieri ante tuos, Iuppiter alme, pedes?

Quid mirum est rapidis si terras solibus uris,

30

      Si multo fruges gurgulione rapis,

Si pluviis occas segetes, si fulmina mittis,

      Et si terribili grandine tundis humum?

Qui cupitis largo ut vester fecundet agellus,

      Vos doceo, hoc monitum mente tenete meum:

35

Sumite quod vestrum est, et parto vivite vestro,

      Et colite aeternos debito honore deos!

Sic bene res cedent vestrae, sic vinea semper,

      Cultaque, ut optatis, luxuriabit humus.

Cui manus innocua est, cui mens est pura, secundant

40

      Hunc superi, laeta hunc numina respiciunt.

Accipite hoc demum, digitoque innectite dictum:

      Peccati poenam quisque sui patimur.

 

17.

IN RVSTICOS

Dum vestrae accuso, rurales, crimina vitae,

      Forte rogor ne sit urbs libera criminibus:

Nam luxus, pompaeque leves, et faenus avarum,

      Et tectae fraudes vivere in urbe solent;

5

Illic qui fallant dominos, qui patria vendant

      Moenia, sunt qui ius fasque piumque negent.

At vobis quanta est sceleri indulgere facultas,

      Tantum vos rabies in scelera atra rapit.

Si quid inexpertum sinitis, si criminis ulla est

10

      Pars pura, id vestrae non potuere manus.

Facta hominum non res, sed mens diiudicat ipsa;

      Peccatum ex animo fit grave, fitque leve.

Culpa ideo in vili quando est extrema voluptas,

      Maior ab electo creditur esse cibo.

 

18.

IN RVSTICOS

Quicquid composita fit seditionis in urbe,

      Rustica sunt omnis foedera causa mali.

Idcirco primos ad bella instruxit agrestes

      Qui cecinit Rutuli, Trois et arma viri.

 

19.

IN RVSTICOS

Hi sancti agrestum mores: ubi quaeris amorem

      Ipsorum, contra laedere posse student.

Sin fronte implacida aspicias, et damna mineris,

      Tunc habeas mites, tunc habeas faciles.

 

20.

IN RVSTICOS

Cum lux festa oritur solis, consumitis omnem,

      Ruricolae, in potu proluitisque diem.

Cauponam colitis, non sacra oracula divum,

      Sint quamvis divum hac templa colenda die.

5

Sed cur luce sacra celebratis Bacchica tantum

      Dona, quibus vilis potus aquae esse solet?

Verum quo quis eget, si demum copia fiat,

      Id multo dextra liberiore capit.

 

21.

IN RVSTICOS

Semper in absentes fertis convicia vestros,

      Rustici, heros, nec habent turpia dicta modum.

Recte agitis, ne quid praesumpti criminis absit:

      Nunc rapere ausa manus, nunc male lingua loqui.

 

22.

IN RVSTICOS

Quando est longa dies, sero cenatis, agrestes;

      Contra ubi lux brevior, cena citata venit.

Vivitur urbe aliter: sed quid si discrepat urbi,

      Cum nihil urbani rustica turba habeat?

 

23.

IN RVSTICOS

Rideo saepe, aliquem quando salvere iubetis,

      Quo salvum verbo dicitis, agricolae:

Aut infelices horas, aut redditis annos,

      Tristia vel dirae nomina mille necis.

 

24.

IN RVSTICOS

Vrbe estis faciles, quamvis sub rure minaces:

      Rure licet, bili concita corda tument.

Vestra est persimilis, rurales, vita catellis,

      Qui tantum latrant tectum ubi erile colunt.

 

25.

IN RVSTICOS

Inter vestra unum scelera hoc detestor, agrestes,

      Quando aliquem vestrum caetera turba timet,

Quando aliquis reliquos conculcat more tyranni;

      Quid peius tumido paupere? Quid gravius?

 

26.

IN RVSTICOS

Seu metitis spicas, virides seu falcibus herbas

      Tondetis, sive est pinguis arandus ager,

Denique quodcumque est operis, declive tenetis

      Corpus, ruricolae, despicitisque in humum.

5

Ast hominis proprium sublato est vertice caelos

      Suspicere: hoc signum est quod ratione valet,

Quamvis in terras aliae inclinata figurae

      Ora ferant, quae nil cognitionis habent.

Quam facilis vultus secreti est pectoris index,

10

      Nunc scio quod divos pro nihilo facitis!

Vos ergo humano quamprimum abscedite coetu:

      Non hominum species vestra, bovum magis est!