Iacopo Stefaneschi opus metricum 1
Other sections


De stupenda fratris Petri de Murrone eremite
ad papatum electione, et qualiter idem papatui
ad eremum rediens cesserit factus ante cardinalatum,
et primo de longa vacatione que precessit electionem eius

 

Alma Petri sedes, iam dudum languida vultu

Invidia superante patrem quem munere divo

Accepit, moresque suos dogma insuper artum

Eloquimur, calamoque levi depromere signa,

5

Illuxisse Deum tenebris radiasse corusco

Lumine concipimus, sacroque infusa liquore

Sperica cervicis, lucentia tempora regno

Pontificis, quo leta gradu processio cleri

Provehitur. Clemens squallentem complue terram,

10

O pater omnipotens, iactatum crescere semen

Efficias, herbamque novam dilucidet aurum.

Narratio incipit, cuius primum capitulum est de obitu Nicolai IV
Rome et exequiis factis in sancta Maria maiori pro eo et oratione
domini Latini episcopi Ostiensis inter cardinales ad excitandum eos,
ut facerent papam, et qualiter cardinales non conveniebant de loco communi
pro electione

Ergo ubi confectum senio mors equa recepit

In sua iura patrem Nicolaum nomine quartum,

Romane sponsum ecclesie, de more solutis

15

Exequiis dignum reputans veneranda senatus

Congeries tractare novo de preside, sacras

Indixit libare preces, quas ipse Latinus

Ordine pontificum primus, virtute coruscans

Et generis titulis radiatus fudit ad aram

20

Virgineam, psallente choro. Mox omnibus una

Seclusis patribus succenso pectore fatur:

"Quis poterit stellas fulgentes iungere celo

Pleiadas? Deus ipse potest sic corda potentum

Concordi vincire iugo, gliscitque futurum

25

Pollicitus vati, quod se donante ministrum

Suscipient populi. Ne celo lumina recta

Deflexisse iuvet, presto est, qui cognita cordis

Inspicit, et pensas iusto libramine dampnat

Degeneres, gemmis inter lucentia serta

30

Imperitans cingi meritos: o quanta potestas!

Namque datum paucis ad summi culminis arcem

Sublimare virum, qui Christi nomine presit

Succedatque Petro, necnon celestia claudat,

Dum ligat in terris, reseret convexa polorum

35

Vincula dum solvit, tanto depellere culpam

Prestat. Sed votis celse fastigia molis

Quis cupiat, nisi mente vagus? Quis dignus haberi

Hiis queat? At patres, quos excellentia prefert

Desperare nefas, nam sacris inclita virtus

40

Christus adest volitis, complens optata piorum,

Quos optare facit, si quidem tendamus in unum,

In qua fundatis nexis radicibus arbor

Virtutum patulis ramis subcreverit altum

In culmen, varie florum distincta colorem,

45

Precipue roseo mentis fervore micante

Atque pudicitie niveo candore coequans

Fructus iustitie, cuius prudentia ramos

Duxerit in rectum: nostro quia tempore clades

Invaluit, peccata premunt, virtusque recessit.

50

Tendimus in Latium proh! claram funditus Accon

Obruit et Tripolim vincens Babylonicus hostis;

Instant Aragones, gens effera, plurima terre

Cis mare concutiens, Siculasque possidet urbes.

Nec minus Aragonum prole Si Petreiaque regnum

55

Occupat in Gallos collatum, dedecus illis

Et nobis qui regna damus. Nos undique turbant

Subiecti. Vigiles plebi succurrite fratres

Casibus bis tantis, vestrum succurrere, vestrum est.

Dixit et haud aliter diffusum vocibus ignem

60

Frigida corda premunt, possit ne erumpere flammis,

Quam tellus prohibet nova semina ducere germen,

Quo fuerint matura loco; tamen agnita dudum

Commemorant veteris moris, discuntque minores.

Talibus his paucis decursis rite diebus

65

Montis Aventini rursus fastigia poscunt,

Per bis quinque dies Nicolai presulis haud non

Deseruere domos erectas circiter aram

Virgineam patres, quas nec reverentia struxit

Digna sequi, nec causa potens, nec missile mundo

70

Exemplum; nam quisque suas educit in altum

Edes, et capitis Petri delubra relinquet

Ac Lateranenses aulas regalia dona

Despiciet, gaudens proprios habitare penates.

Hic primum manifesta fides, quam dissona corda:

75

Namque ferunt numerum quartum conscendere nullum,

Dum sua scrutantur per clausa silentia vota.

Post alium petiere locum, nec profuit ipsis

Permutasse solum, quibus et tunc livida mens est.

Tunc adeunt capti false mutata Minerve

80

Nomina, nequicquam; quia dum firmasse putarent

Hec loca, iam sathanas aderat, vertitque malignus

Concordes animos, fecitque reposcere fratres,

Consilium peterent alia statione manere.

Vt varium pennas oculis, formidine prolis,

85

Femina pavonem metuens per devia clausa

Celat, et in patulo non linquit callida feta

Ova sui, patrum sic turba sedilia mutat

Anxia, ne fratres turbent concerta vicissim.

Qualiter cardinales discesserunt in diversas partes

Interea precelsa dies celeberrima Rome

90

Annua iam colitur leto sacrata duorum

Etherei Petri, Pauli quoque gentibus almi

Doctoris. Gemitus, heu! nec non tristia bella

Insurgunt populo, fato turbante quietem;

Corpora concussit de celo languida pestis

95

Demissa in terram, faciens ex ordine patrum

Nonnullos timuisse mori, nec fallitur unus

Spe mortis, novitate gravi consistere vitant.

At tamen e cetu tantis terroribus acti

Quattuor undatum lymphis placidumque Reate

100

Deveniunt, estate manent sanoque fruuntur

Aere; bis terni Romani menia Rome

Disiuncti volitis habitant, exterque revidit

Campanus patriam, morbo stimulante fugatus;

Is fuerat numerus Gallo moriente superstes.

105

Sic igitur quassata malis languoribus estas

Dispulit errantes; haud una sistere norunt

Ante relustrantem solem quam mensibus annum

Scorpion acciperet medius, tunc redditus urbi

Campanus, Tuder, Portus qui menia servat

110

Diruta, iam pridem mercis ditissima ponti.

Convenere simul distantes mente Minerve

Hii proceres numero nec iuncto tempore pasche

Parmensi, servare Dei suprema loquentis

Verba, sed affectus promit apta voluntas.

De senatu urbis et bello, quod fuit tempore vacationis

115

Commemorasse piget, circum hec que circulus anguis

Exhaustus regnare novum de more senatum

Flagitat, assumpti populi capitolia iussu

Ascendunt, sed morte ducis vis annua mense

Clauditur Vrsini, timideque furentis in arma

120

Descensu, dum scripta petit, dum fossa sigilla.

Quo gradior? Quid plura sequar, que texere longum?

Hoc dixisse sat est, Romam caruisse senatu

Mensibus exactis, heu! sex, belloque vacatum

In scelus, in socios, fraternaque vulnera patres.

125

Tormentis iecisse viros immania saxa,

Perfodisse domos trabibus, fecisse ruinas

Ignibus, incensas turres obscuraque fumo

Lumina vicini, quid sit spoliata suppellex,

Conflixisse manu superatos vindice Christo

130

Aggressos, dum firma datur constantia paucis.

Hec inter dum Roma fremit, dum fluctuat undis

Inveterata novis, socios estate revisunt

Ordine prosiliunt, gustant et amena Reate

Solliciti curis; namque illis urbe relicta

135

Pergama servabant capitis discrimina rubri

Tres, quibus augeri poterat sufflantibus ignis

Robore suggesto, multis hec causa timoris.

At procul a cetu secum Campanus agebat.

De fratre Matheo de Aquasparta Portuensi episcopo misso
contra Narnienses qui obsidebant castrum Strunconi

Corpore seiunctis patribus, discordia cetus

140

Panditur in lucem, quidni? patefacta per annum

Extiterat, dederatque mais extollere cornu

Subiectis contra socios. Heu, Narnia, more

Gallica Strunconi castrum vallaverat arte

Obsidione foris, spernens insignia matris

145

Ecclesie, tutumque putans hoc tempore bellis

Lascivire palam. Cecidit sed capta furoris

Consilio, nam leta manus, fulgentibus armis

Aprutii, Rubeo Gallo duce, mittitur ardens

A Carolo domitare malos, domitare rebelles

150

Ecclesie, iussu patrum qui tecta Reate

Servabant, populusque ruit dilapsus ab urbe,

Vrbe Reatina; predux tamen omnibus idem

Cardine sublimis Tuder Portusque minister

Mittitur. Egressi placidum Interampne subintrant,

155

Plenum odiis armisque solens irrumpere fines

Illorum, motusque pati, cum Narnia bellum

Commovet; en modicum disiungit menia planum.

Audito properare viros et querere pugnam

Audenter temptare ducem de federe pacis

160

Narnia presumit; refugit dux cardo Matheus

Talibus astringi pactis, nisi iussa subire

Ecclesie se velle ferant, factisque sequantur

Pollicitum, redeantque domum tutumque relinquant

Obsidione locum. Mandantis iussa capessunt

165

Illicet edocti, galeis armisque coruscis,

Qui fare vindicte tempus contempnere pridem

Peccatis monstrare suis. Dehinc cardo subactis

Hostibus, et fusa validis impulsibus arce,

Quam prope fundarat Strunconi Narnia castrum,

170

Regreditur victor, populo comitante regressum.

Qualiter timebatur de scismate, quia non conveniebant de loco, et
de hiis que circa hoc acta sunt, et specialiter quomodo tandem per viam
compromissi convenerunt de Perusio pro loco electionis celebrande

Horrida preterea dumis, iactata per agros

Prava seges, dubitanda bonam ne suffocet herbam,

Pulluat, et varios casus educta minatur

In longum pacemque sacram discedere mundo

175

Scismate; nam rubros gestantes urbe galeros

Tres Roma geniti, quorum duo stirpe suborti

Vna atque alterius stirpis se iungere passus

Illis, insinuant scriptis ex ordine verbis

Vrbe procul genitis paucis vel forte duobus

180

Cardinibus, se posse Petri preponere quemvis

Principis in sedem, Rome dum menia servant,

Dum distant alii, mallent tamen ista quiete

Cum sociis tractare suis, ea propter ad urbem

Accelerent gressum, cupiunt si ponere finem

185

Ecclesie lacrimis. Confestim cognita pandunt

Fratribus hincque vicem collecti turba senatus

Vrbe Reatina confert, quid talibus ausis

Conveniat, quid stricta velit discretio iuris.

Hec propter visum est cunctos adscire peritos;

190

Consiliis aderant multi, vox prima loquendi

Est data levite, sacro de fonte Matheus,

Cui nomen rubeusque color, cognomen avitum,

Quod sibi dant homines, genuit quem nobilis Vrse

Progenies, Romana domus, veterataque magnis

195

Fascibus in clero, pompasque experta senatus

Bellorumque manum grandi stipata parente,

Cardineos apices, necnon fastigia dudum

Papatus iterata tenens, nunc lumine divi

Levite radiat, ceu sideris inclita proles

200

In delubra Dei, cuius describere grandes

Virtutis titulos sermo ne longior erret,

Et ne mendosis finxisse poemata metris

Arguar, ex Vrsa matrem tantique sororem

Stephanides capiens sistam, licet illa per orbem

205

Amplius eniteant, referam, que protulit ore,

Ore sonans placido senior levitaque primus:

"Non ea mens animo versatur, querere votis

Dissidium languentis ere, seu scandala dira

Exire in mundum. Patres dominique sedentes

210

Sedibus his vigilant, possint ut vellere crimen,

Non dare materiam bellis, nam sufficit, inquit

Singula queque dies, propriis erroribus instans.

Sed quia temptamur primi, dictisque fatentur

Ardua civilis plenam discriminis urbem,

215

Qui proceres habitare legunt et posse vacantem

Desponsare viro ecclesiam, vos iure peritos

Acciri placuit, vestrumque requirere sensum;

Et quid iura velint, opus est non levibus ausis,

Consilio pensate diu, pensate fideles,

220

Et date consilium rectum. Non deviet ullus,

Non declinet amor quemquam, non vera timore

Subticeat titubans animus, sed pandite, quidnam

Conscia mens statuat super his, quid iura loquantur,

Quidve illis nobisve datum, decreta parentum

225

Quid sacra decernant. Divum testamur adesse

Iudicium, timeatque sibi, quicumque periclis

Subdere contendit falsis affatibus almam

Ecclesiam, sentitque aliud quam voce sonora

Exprimat. Haud laudes petimus, nec dissona vero,

230

Sed quid suspiciens claris obtutibus astra

Arbitra mens censet vestrum cuiuslibet." Istic

Postquam facta quies monitis et substitit heros,

Abdita consultant librorum, et luce sequenti

Axibus eois radios cum funderet orbi

235

Flammigeros Titan, edocti pandere leges

Incipiunt, nec sola dies per singula quemque

Auscultant, sed fanda viros per tempora scindunt

Illustres. Nam prima dies audire vocarat,

Quos privata domi docuit prudentia patrum

240

Talibus attentos fieri, dehinc proxima quosdam

Ex aliis, vicina suos subnixa secunde

Auscultat, vicibusque modos hos pluribus explent.

Narrantes fixere pedes, ubi pondera libre

Declinant; pariterque ferunt, quod cardine fulti

245

Vrbe Reatina maior pars, duro strepit armis

Roma vetus, valeant aliis edicere tempus,

Quo veniant celeres mundo preponere culmen.

Sederat hec animo cunctis sententia, binis

Exceptis. Geminus, qui non ubi fuderit ordo,

250

Et duplices partes non posse vocare fatentur

Distantes, quod lege probant, si Roma citatos

Precipue teneat; fuerant hi namque secuti

Te docti, Ligure, qui languens urbe Reate

Cetibus his deeras, vinctus sed amore Columpne.

255

Fluctibus illisam post hec, qui surrigit undis

Sepe ratem Petri, devitans cuspide ferri

Ne ruerent proceres, pacis spiravit odorem,

Dum datur externis toto mandante senatu

In sumendo locum, quem vellet arbitra virtus

260

Circumscripta modo. Quo cepto protinus usi

Hi Perusinorum legissent querere sedes

Sic timidis liquidi propulsa ubi flatibus austri

Irruit in scopulos navis, distensa rudentes

Flecti vela iubet, prorasque advertere ponto

265

Nauta bonus pelago, fugiens contendere saxo,

Sic etiam validas ne quasset machina turres,

Obiciunt lentas textas de vimine crates.

Terminus est Luce festum, quem rite timentes

Conveniunt inibi proceres. Memorabile semper,

270

Nec laus hec modica est, populo sed tempore longo

Dignus honor reddi Perusino, turbine in ipso

Cardineos meruisse duces admittere tectis

Vnanimes, proprioque solo cepisse maritum

Lugentem ecclesiam, non vi, sed sponte morando

275

Quemque suo theatro, nisi dum se subrogat hora

Vt matutino considant sidere patres.

De duobus electis

Protinus ut subeunt Perusina cacumina, ventis

Materiam belli secum quam pellere certant,

Romani proceres, Vmbre sub federe pacis,

280

Abstinuere armis, geminis ad regna senatus

Assumptis de parte tamen, generisque favore

Conspicuis. Etate gravis, sed promptus in arma

Stephanides Petrus, miles laudatus ab olim

Dum gereret pugnis animosum pectus, et urbes

285

Accitus regeret, fuit unus; et alter ab illo

Eustachii cognomen habens de stipite sancti,

Militie nondum sumens sibi nomina, cautus

Moribus et gressu lentus, partisque sequela

Oddo, sed iuvenis sevum est postponere famam.

290

Hii rexere simul, magno non tempore, Romam

Concordes, quandoque tamen, proh! segnius illam

Exponunt rixis mediocrum, dum sibi distant.

Vox erat, et maius nomen, quin credita virtus

Promeruit laudata viri constantia tantum

295

Stephanide; regimen populus si redderet uni

Soli, sufficiens foret ut regnare per equum;

Sed faciles animi sibimet distare potentum,

In commune regunt plebem dum partibus actam.

Sic ea pax fuerat varians, ut paschate cuncti

300

Spem ieiunandi seponimus illico, seva

Nec regredi tardat post tempora quattuor estus.

Qualiter conabantur aliqui impedire fratrem Mattheum
de Aquasparta Portuensem episcopum in officio penitentiarie

Hec avide pacem sitiens bellumque perosus

Dum Rome peragit populus, non absque favore

Auspiciisve patrum, quibus hec sperantibus apta

305

Pax foret, et gratum sibimet pars utraque gliscens

Obsequium fortasse daret, quin sanguinis usum

Dulcis in affines, redeunt disquirere mentes

Vrbe nova positi; mens estque simillima menti.

Nam potius captant aliqui, pietate remota,

310

Officium turbare sacrum, quo crimina feda

Abluimus, cordis maculas in luce professi;

Pontificem dum tedet eos prestare regentem

Muneribus divis, quem fungi iusserat illis

Papa sacer, mortemque suam post ordo senatus,

315

Vt solitum est, causamque malis assumere ceptis

Quod presul, veniente simul consistere cetu,

Dixerat in fratres: "Quem me servare voletis

Talibus officiis cursum, quod ponere tempus?

O utinam vindicta nocens, mentita colorem

320

Non feriat iaculis, quia Narnia presule misso

Territa paruerit, sociat quam fedus amoris

His patribus, pluresque dies ea propter ad alma

Limina qui veniunt, veniam plorare gementes

Sepe patrum pulsare moras, ac sepe manentes

325

Ecclesie miserantis opem deposcere proni."

Tandem paulisper pausam dum quereret ira,

Ecclesiis residere iubent concorditer omnes

Presbiteros, fassosque suis absolvere culpis

Imponendo graves levesque ob crimina penas,

330

Vt delicta petunt; namque hii terrore coacti

Destiterant. Non ille modus servatus in uno

Presule, cui dicti suberant, sed luctibus illum

Vexabant, cum multa novis rumoribus inde

Atque istinc previsa forent. Contendere vitans

335

Cessit in arbitrium presul festinus, et omnes

Preteriit socios, quo reddita prima potestas

Limitibus constricta novis, quibus utitur heros.

Non ausim damnare patris sine crimine votum,

Dum sacrum officium refugit, discrimine grandi

340

Se propter causaque sui fortasse suborto,

Sed modus accelerans, sociis incognitus urget.

De adventu Caroli secundi regis Sicilie et Caroli Martelli filii sui
regis Vngarie ad curiam vacante sede eorumque regum recessu

Iam prope transactis hibernis mensibus absque

Votivo fructu, natura gressibus impar,

Regali de stirpe satus regisque vetusti

345

Francorum Siculique maris terreque secundus

Rex Carolus, totiens adversis flatibus actus

Fortune, fatique simul memorabile signum

Instabilis, dum gesta patris, dum lilia bellis

Iam pridem vicisse duces memoramus, et armis

350

Insignem, sed morte gravem, mestumque dolore

Conspicimus, bello navali en fusus ab hoste

Carcere spectatus Siculis servatur in oris

Filius amissis luctus, cordisque superbi

Lancea nunc iterum triplici sub carcere prole,

355

Mensus iter rediit, Perusina per ardua, sponsum

Dum petit alma suum, veniens a sedibus idem

Gallorum comitante patrem iam principe duro

Militibus paucis. Comes sit superigneus olli

Marchio Ferrati montis puerilibus annis

360

Maiorum ostentans animum, placidusque citusque

Necnon et Carolus proles firmatior evo,

Martelli cognomen habens, regnique vocatus

Vngarie rex ille puer, formaque venustus,

Humanum gestans potius quam militis acrem

365

Aspectum, qui nempe sciens properare parentem

Obvius Apulie stipatus milite regi

Disgressus Capua venit, Romamque peragrans

Etruscamque plagam, donec sibi iungeret alas.

Forte iuvat scripsisse modum, quem cardine fulti

370

Servarint. Nam clara dies, ubi lampade solis

Illuxit, theatrum subeuntes turba senatus,

Levitas geminos mittunt non longius urbe

Regis in occursum. Series diffusa caparum

Hos sequitur ceu turba duces, mandante senatu

375

Precedunt laici, crescit distensa sequela.

Elistea suas variatis vestibus hastas

Cursibus in festis equites effringere iussit;

Cetera communis complere palatia patrum

Turba moram firmans, decet hanc servare quietem,

380

Dum vacat heu! sedes; pape nam pondera gestant.

Hos siquidem viridi susceptos gramine sulci

En duo levite sortiti corpora regum

Alterutro comitante suum, maiore parentem

Atque minore satum illo, passim menibus urbis

385

Deducunt, quoad alta domus plateasque subintrant.

Ast sacer interna prestolans parte theatri

Hinc cetus processit iter, longamque per aulam

Egreditur, qua parte domus fastigia parvum

Extendunt scale spatium, quod sedibus instat.

390

Tunc inibi veteri stantes ex ordine patres

Oscula condonant regi regique minori,

Cui primum vidisse datum est tunc temporis omnes

Cardineos proceres, auleque sedilibus ambos

Constituunt dextraque patrem levaque minorum

395

Pontificum patrem medium, mediumque secundum

Inter levitas primos, paulumque morati

Applausere iocis vultu, risuque, loquela

Et nutu sibimet reges patresque, fideli

Assistente manu cupientum visere morem.

400

Inde domum reges comites habuere priores

Levitas. Non longa dies et tendere cursum

Parthonopen decrevit herus, sed primitus omnem

Alloquitur cetum Sparagi sermone profatus

Rex pater, et precibus rogitans spiramine sacro

405

Afflari, populoque Dei pastore quietem

Imponi. Responsa duci digesta Latinus

Attulit, et placido diffudit verba lepore.

Post lapso celeri spatio rex mane secuto

Visere supremum cetum, dictoque valete

410

Corripuit gressum sociatus ab ordine patrum

Vsque foras urbem. Rediere in tecta parentes

Mens quibus adversa est, quamvis per plura sequendi

Consilium visum est varias requirere formas,

Vt sibi concordes animo factisque placerent.