Iacopo Stefaneschi opus metricum descriptio
Other sections


Iacobi sancti Georgii ad velum aureum diaconi cardinalis
succincta metro de semetipso descriptio

 

Vrbs mihi principium generis, Iacobus mihi nomen

Gaietanus erat, fluvii transtibridis amnem

Stephanidum de stirpe satus producor ab Vrsa.

Murronem cecini repetentem claustra monarcham

5

Insertumque polo, Bonifatius utque triumphet

Vrbe sacra diadema ferens, quo cardine fultus

Hunc panxi celoque patrem metroque refudi

Centenum fudique prosa; Deus hinc tibi laus est.