Galassio Vicentino Theseis 3
Other sections


Saucia iam caecum virgo sub pectore vulnus

Gestat et ardenti nimium succenditur igni.

Vis latet in venis; totos depascitur artus

Ardor, nec requiem praestat spatiumque quietis;

5

Nec quod amet tutum est, nec quod potiatur amato.

Ardet amans, nimio rapitur succensa furore.

Interea occursat menti generosa propago

Gentis cecropiae: repetit genus omne parentum

Theseaque in primis, cui sit placidissima mater

10

Et genitor divis genitus de semine ponti,

Et Neptunus avus, Thetis est suprema canenti.

Nam canit Aegidae laudes titulosque genusque,

Vt quam fortis equo valeat, quam pectore et armis,

Vt pedibusque celer quam sit, vel promptior auris.

15

Quamquam absit, coram semper praesensque videtur.

Sic animus frustra verbis et imagine ficta

Pascitur; interdum vultus faciemque videre

Aegidae ut credit, compellans vocibus hiscit

Et cupit ambito circumdare brachia collo.

20

Iam natale solum vile est genitorque sororque

Et genitrix, omnes quibus una duxerat aevum.

Nobile Cecropidum nomen, genus omne solumque;

Egregios laudat mores habitusque virosque,

Et celsas iuvenum facies et corpora laudat.

25

Thesea praecipue divis magnoque Tonanti

Comparat; hunc animo solum speratque cupitque;

Hunc servare parat, sociae et succurrere genti,

Vitet ut horrendi faciem et discrimina monstri.

"Num me crudelem dicent iuvenesque senesque,

30

Et nil humani cordis, nil iuris habentem,

Si potero spectare oculis crudelia Thesei

Fata et si potero pereuntes cernere reges?

Quis tam crudelis spectator funera cernet

Immatura quidem, iuvenum tot corpora morti

35

Tradier, expertes titulis et honore sepulchri?".

Haec ait et faciem lachrymis madefecit obortis;

Tanta illam dirae mortis tangebat imago!

Post haec ad Phaedram defert, cui singula pandit:

"Phaedra soror, mihi quam pietas sanguisque propinquat,

40

O Phaedra, meis oculis quam lux, quam vita salusque

Cara magis, nostrum fidissima tu quoque pectus

Consilium accipies, noscit prius omnia nutrix.

Hic iuvenis nostris qui nunc stat moenibus hospes,

Me miseram, quanto mentem inflammavit amore!

45

Quantus adest! Forti quam pectore! Gratia frontis

Qualis in aspectu! Nimium quam dignus amari!

Quale supercilium! Quanta est facundia linguae!

Egregium capitis decus est. Cur singula dicam?

Hic divis genitus, diva et genitrice creatus,

50

Cui Neptunus avus, Thetis est suprema suorum.

At pater antiquus, Graium rex, praesidet arvis

Consilioque potens magnas moderatur Athenas.

Filius huic tantum puer est, dulcissima proles,

Ippolitus nomen: superat iam vertice patrem

55

Pubescens mollique genas lanugine vestit.

Hic tibi se thalami expertem venerisque reservat;

Hunc tibi devovi, placeat modo iungere foedus.

O nos felices, maneat spes quanta nepotum!

Proposui Cretam patriasque relinquere sedes

60

Exosas tandem; nam quis tam durus, iniquae

Tam patiens terrae? Sors o durissima regni,

Et scelerata simul! Monstro dat corpora diro

Humana, et fuso tandem pascenda cruore.

Vincuntur Diomedis equi feritate, leones

65

Immanesque lupi, non mitis et ara Dianae.

Ipsa ego discedo scelerataque littora linquo,

Hoc comite; et primos cum lux detexerit ortus

(Suadet amor monstratque vias et carbasa tendit),

Procurvis iam iam sulcemus caerula proris.

70

Sed tibi mens qualis? Quidnam, placidissima, sentis?".

At Phaedra, Ippoliti sensit pia nomina postquam,

Arsit, et extremas carpsit furor ipse medullas:

Non aliter magni cingunt ubi sidera nimbi,

Cum pugnant cori caelumque ardere videtur,

75

Paulatim primo nox turbida nubila complet,

Vibratae lucis fulgor mortalia terrens

Pectora et angusto percurrens lumine terras.

"Duc age nunc, germana tuis dulcissima votis.

In quascumque voles terras; tranabimus ambae

80

Haec freta; cecropios portus gentemque petamus

Dissimilem nostrae. Nam quo praestantior illa est!

Haec gens crudelis fusoque in sanguine gaudens:

At genitor Minos quam patiturque videtque

Impius et divos nescit post facta timendos!

85

Sed tu cecropias insigni laude per urbes

Diceris servasse simul tot corpora regum

Servatrixque virum populi cantaberis ore.

Occurrent matres; pro nati dona reductis

Sacrabunt; capies, felix Ariadna, coronas

90

Intextas auro praestanti et perside gemma.

Nunc age, nunc properemus, ait: de littore funem

Rumpamus; celeri scindamus remige fluctus".

Postera surgebat fulvis aurora quadrigis,

Sternebatque viam Phoebo fraenatque iugales

95

Ambrosiae foliis et dulci gramine pastos.

Hic, ubi stat secreta Thetis sub mollibus undis,

Rumpebat gratae somnos aurora quietis:

Omne genus pigris animantum pellit ab umbris

Instauratque vices cunctis operumque labores.

100

Theseus interea vigilans, iam caede peracta

Deformis monstri, ferro quod et arte renitens

Vi superat, patriam turpi iam foedere solvens,

Ambiguum repetebat iter, vestigia retro

Observata legens, monitis adiutus amicae,

105

Ac filum glomerans, primo quod poste ligarat.

Est locus ad laevam Cretes, minoia iuxta

Moenia, crebescens tenuis quem verberat unda.

Hic ingens moles saxo stat structa superbo:

Gnosiadum hic cineres (regum monimenta priorum)

110

Compositi perstant tumulo manesque sepulti.

Hic profugis dictusque locus praefixaque meta est,

Ne longo errandum cursu varioque tumultu

Esset, nec nigram vox dispergenda per umbram.

At simul evigilans, stratis Ariadna relictis,

115

Surgit amans, Phaedra comite, et non amplius una,

Et suspensa gradum portas evaserar omnes.

Accidit horrendum dictu et mirabile monstrum.

Forte duo pingues tauri totidemque iuvencae

Oblati, longum bellum pugnamque ciebant

120

Cornibus inter se adversis et fortibus armis:

Vna tamen multo nixu defessa refugit

Ocius, et dubiae noctis se condidit umbris.

Restabant gemini, non tardi ad vulnera, tauri;

Dumque diu certant vario discrimine, tandem

125

Alter in alterius consurgens vulnera taurus

Hostis, in occursu tota vi concitus hostis

Irruit, et largo terra est madefacta cruore.

Pectoris excussae crates atque ossa refracta:

Ille animam victus multo cum sanguine fudit,

130

Et moriens vacuas pulsabat calcibus auras.

Tabuit horrendis monstris exterrita virgo,

Et celerem gressum pariter cum voce repressit

Vtraque, sed maior trepido sic fatur ab ore:

"Cara soror, quidnam divum haec prodigia monstrant?

135

Poenitet incepti; nimium temeraria dicar;

Ignotis populis Cretam patremque decusque

Posthabuisse ferar". Simul et vestigia retro

Torserat, et Phaedram meditantem multa reliquit.

Phaedra refert: "Divos meditari talia credis,

140

Scilicet hos vacuos curis haec monstra referre?

Tu sequere inceptum; rident nam talia divi.

Quid tristis dubitas? Amor est qui talia cogit:

Laudabunt tandem factum divique hominesque.

Quid patriam defles, ceu terrae et littora desint?".

145

Haec dum multa serunt vario sermone paventes,

Thesea conspiciunt, passu properante: "Quid, infit,

Quisve moras tantas cogit vos nectere casus?

Iam properetis, ait; navem conscendite tandem,

Dum poscunt fluctus, venti dum carbasa tendunt".

150

Haec tantum pariterque manu de littore funem

Rumpit et undosum scindit mare concita classis.

Insurgunt remis iuvenes, freta turbida verrunt,

Ingeminant ictus: tunsae fragor aurea rumpit

Sidera, decurrunt madido de corpore rivi

155

Sudantum. Laudes simul et pia carmina dicunt

Servanti Veneri; quales cum frigida linquunt

Littora strymoniaeve grues, aut candida cignus

Aut Nilum aut pinguem Tibrim terrasque benignas

Dum petit, ac hyemes campis permutat apricis.

160

At pius Aegides, puppi stans fixus in alta,

Laetus agit grates divis Venerique Iovique;

Post haec, spumanti vino cratera coronat

Et libans fundit ventis et voce precatur:

"Ferte viam, venti, facilem"; simum ipse nigrantem

165

Dans hyemi sacram pecudem, tum viscera salsum

Porricit in marmor cupidusque potitur amica

Amplexuque fovet pavidam: dehinc oscula figit

Dulcia, speranti nullos iam posse nocere

Caelicolum, nec dulce bonum mutarier usquam.

170

Spes hominum fallax fatique incerta futuri!

Quam varias rerumque vices fortuna modosque

Invenit, et numquam certo stat tramite currens!

Te miseram, quantus luctus lachrymaeque secuntur;

Sed nescis quotiens cupies occumbere mortem!

175

At ratis interea fertur, spirantibus austris,

Et repetit varias fluctu sparsasque per aequor

Cicladas et vario relegit freta concita cursu.

Tum mare turbari summosque attollere fluctus

Coeperat et subita caelum nigrescere nocte.

180

180 Mutantur venti; rapit in contraria quisque;

Tres totos errant soles, tot noctibus iidem.

Non tamen Aegides, quamvis furit aura, resolvit

Amplexus cupidusque magis sua gaudia servat,

Securus pelagi large surgentis in undas:

185

Ceu trepida sub nocte lupi populantur ovile,

Cum fervens ira sequitur vestigia pastor,

Vicinos ciet agricolas acresque molossos:

Ille fugit praedamque tenens simul urget et aufert.

Quartus erat titan iam iam declivis et undis

190

Mergitur: apparent vicinae littora Naxi:

Thesidae fessi classem ad navalia vertunt

Atque salo infusi simul obversantur harena

Disponunt cupidi mensas et corpora curant.

Aegides nil tale parat, nec talia pensat;

195

Ardet amans nimioque ardens exaestuat igne;

Phaedra placet; thalami veniunt oblivia primi.

O nimium felix, facili qui victus amore est:

Infelix, cuius turbant sua gaudia luctus!

Labitur ex animo dilecta Ariadna novasque

200

Theseus accendit flammas rapiturque furore

Dissimili primo: quanto est haec pulchrior illa,

Tam magis atque magis vires habet ipsa cupido.

Non promissa fides et amor iurataque verba,

Non dulces nuper thalami dulcesque hymenaei,

205

Et frons et facies totiens laudata, nec illi

Sideribus similes oculi iam Thesea tardant

Immemorem meriti, supera quod fungitur aura,

Ne fallat fraudesque paret nil tale timenti.

Te miseram! Sine te ventis dare vela secundis,

210

Altera cum veniet stellis aurora fugatis,

Perfidus attentat, scopulis solamque relinquet.

Altera iamque dies suberatque crepuscula lucis,

Puniceus caelo Phoebus monstratur aperto:

Theseus ignaram fati somnoque gravatam

215

Ignotis scopulis, ignotis linquere terris

Apparat, et meriti tegitur iam gratia magni.

Execrat hanc animo mentem: dolor, ira furorque

Armat in exitium miserae nunc Thesea durum.

Interea nautas tacitos discedere portu

220

Imperat et ventis iam iam dare vela secundis.

Audierant monitus cuncti; post iussa facessunt.

Iam medium tenuere omnes, salsosque secabant

Intrepidi fluctus; scopulos littusque solumque

Despiciunt aestu summo et surgentibus undis.

225

Ast pigras Phoebus dudum compresserat umbras,

Siccabat madidae noctis vestigia flammis,

Cum subito surgit stratis Ariadna relictis,

Prosilit atque thoro, raptor quem struxerat herbis,

Quo dulcis somnus fessos compresserat artus.

230

Excutitur; visu littus circumspicit omne.

Nullum in conspectu primo nec Thesea cernit,

Nec classem, aut socios; subita formidine pectus

Diriguit gelidoque simul stat lingua palato.

Est stupidae faucis subito conclusus hiatus

235

Vultque loqui, nec verba potest dissolvere: tandem

Excelsam scandit molem latumque reposcit

Prospectum pelagi, videat si forte per undas

Et classem et socios atque ipsum Thesea cernat.

Ecce procul spectat fugientis vela per aequor;

240

Agnoscit; longas voces iactavit in auras:

"Quo fugitis iuvenes? Numerum si quaeritis omnem,

Vna absum: numero me me coniungite vestro.

Heu miseram, monstris linquor lanianda ferisque!

Cecropidae ingrati nimium, quos ipsa redemi

245

Devotos miserae pesti caedique nefandae!

Hoc meritum et tali pensatis munere grates?

At tu, quem famae, patriae, patrique meisque

Praeposui, solam potuisti linquere, Theseu,

Quam tu iurabas plusquam tibi cuncta placere?

250

Quo promissa fides et amor iurataque verba?

Quo dulces abiere ioci? Pudet omnia fari.

O gens crudelis, scopulis et stipite nati,

Quos in caucasia lactarunt rupe leaenae,

Ibitis immemores omnes meritique meique?

255

Nonne haec de supero vindex spectabit Olimpo

Iuppiter atque imas vos fulmine trudet ad umbras?

Ite triumphales, argivas ite per urbes;

Poena tamen meritos, quamvis tardata, manebit.

Imprecor ipsa deos, moveant si talia, magnos,

260

Si moveant superos mortalia facta quietos,

Sint memores sceleris tanti feriantque nocentes.

Deprecor, ut nati divulsum corpus amati

Spectes nec meriti rorantia membra per agros,

Coniugis atque huius, pellex quae facta, sororis

265

Ante oculos funus videas doleasque gemasque.

Sit confusa domus; semper sit sanguine rorans;

Aegeus ante cadat, reducem quam cernat alumnum,

Iacteturque undis summaque inhumatus harena

Erret, nec solitum capiat decus ipse sepulchri.

270

Aut nostri divum quisquam miserebitur, aut me

Praecipitem hoc saxo Glaucus spectabit ab undis".

Dum queritur, celeres iactant per inania venti

Hos questus lachrymasque simul gemitumque dolentis.

At ratis interea, fluctus dimensa, petebat

275

Cecropios portus; celsa cum prospicit arce

Aegeus, agnoscit nati nigrantia vela,

Credit et absumptum fatis crudelibus ipsum

Thesea dilectum, supera nec vescier aura.

Obstupuit; gelidus coit ad praecordia sanguis;

280

Canitiem lacerat capitis; dehinc pectora palmis

Pulsabat, longis implens ululatibus astra:

"Haec tandem, o, dilecte mihi, solacia patri!

Hanc ego, iam sine te gratam, nunc cernere lucem

Haud potero, fractus senio et praegrandibus annis.

285

Te decuit iuvenem longam producere vitam;

Heu patris spes una tui, carissime Theseu,

Occidis! Infernas nunc te sequar ipse per umbras".

Haec ait, et liquidas descendit pronus in undas.