Maffeo Vegio elegiae 1

Testo base di riferimento: Nicolle Lopomo, 2010/2012

Cura dell'edizione digitale: K. Škraban, 2020

Altre sezioni


1.

AD QVINTILIANVM

Forte ubi sim quaeris, quae me nunc hospita salvum

      Terra tenet forsan, Quintiliane, petis.

Nuper enim tanta fervescit Iuppiter ira,

      Vt quemque in tutam iusserit ire fugam.

5

Ipse, licet cara, cara tamen urbe relicta,

      Secessi in tenues, incola ruris, opes.

Hoc coluit primo Pompeius; nomine post hinc

      Pompeiana suo Villa vocata fuit.

Condidit extemplo quam dici a laudibus urbem

10

      Iussit, et hinc Laudam nomen habere ferunt.

Pompeiana igitur proavorum rura meorum,

      Infesti fugiens aeris arma, colo.

Hic ego moestus ago; triste hic inglorius aevum

      Duco, et deserta quod fuger urbe queror.

15

Mille meam subeunt curarum pondera mentem;

      Insurgunt animo tedia mille meo.

Saepe meos vocito aequales carosque sodales,

      Quorum colloquiis mulcear et recreer.

Mira loquar: vacuas ferio dum questibus auras,

20

      In laribus pulcher visus Apollo meis;

Visus Apollo inter divas adstare sorores,

      Marmoreaque lyram solicitare manu.

Obstupui et tanto correptus numine dixi:

      «Quid tibi in hac humili, quid tibi, Phoebe, casa?

25

Quid tibi praecipuum sub agresti vivere tecto,

      O, vatem, o, forsan commiserate tuum?».

Pauca haec iactabam, quando formosus Apollo

      Iniecit verbis talia verba meis:

«Non - licet extremas mundi veherere sub oras,

30

      Sive sub eoas, sive sub occiduas -,

Non tamen extremas fugerem tecum ire sub oras,

      Sive sub eoas, sive sub occiduas:

Qui te cumque etenim casus, quaecumque vocat sors,

      Idem me casus, sors eademque vocat.

35

Te, quem Mnemonides enutrivere puellae,

      Te, quem Thespiades erudiere deae,

Cui semper cordi cytharae, cui carmina semper,

      Cui nunquam sine me vivere dulce fuit,

Tene adeo obscuram paterer consumere vitam,

40

      Vt penitus nostra deserereris ope?».

Haec mihi dicta dabat, medium quem deinde recepit

      Inter virgineum Callyopea chorum,

Atque, ut eram curis multum vexatus amaris,

      Vt nulli ob poenas invidiosus eram,

45

«Pone has solicito tristes e pectore curas»,

      Dixerunt uno tum simul ore deae.

Hinc et blanditias raptim properare iocosque

      Coepere et dulces conciliare modos.

Mox humiles sese (mirum est) adcingere divas

50

      Conspiceresque meo se dare servitio.

Obficiosa meas in res, subcurrit alumno

      Quaeque suo, in curas anxia quaeque meas:

Callyope, Aonidum quamquam regina dearum,

      Inclinata levem spirat in igne animam,

55

Excitat et siccis profert ramalibus ignes;

      Mundat Clio lares; Melpomene haurit aquas;

Adcipit Euterpe lymphasque infundit aheno,

      Abluat ut fessos inde Thalia pedes,

Agrestesque dapes et agrestia pocula quamvis,

60

      Pocula fert Eratho, Thersicorea dapes.

 

Tum, licet horridulum, sternit Polyhymnia lectum,

      Lectulus inque vicem cura tibi, Vranie, est.

Ipse deas inter fertur Latonius, huc nunc,

      Nunc illuc, omni sedulus officio.

65

Ipsa, pererrabat vicina ut pascua forsan,

      Non longe Aonidas sensit abesse Pales.

Intrat laeta lares, et divas diva revisit,

      Et mihi quae donat munera lactis habet.

Fauni praeterea et satyri, fontana simulque

70

      Numina, monticolae conveniuntque dei.

Conveniunt omnes quos cantavere poetae

      Semidei, poenas deminuuntque meas.

Hac, ut nunc ad te, mi Quintiliane, revertar,

      Hac ego divorum commoditate fruor,

75

Qui patria atque domo profugus, qui solus egensque

      Sub rigido vitam rure coactus ago.

Pieridas habeo saltem, quae tedia fallant,

      Quae mea solentur duraque fata levent.

 

Me solae miserantur opemque Aganippides ultro,

80

      Valle ab Hyantea turba profecta, ferunt,

Seque mihi aeternum comites, quocunque vocarer,

      Iurarunt, quaevis sors subeunda foret.

Haec satis et nostrae tecum lusere Camenae:

      Longius haec ludens commemorasse velim.

 

2.

AD FLACCVM

Rura colo et frustra, carissime Flacce, moraris

      Quae tibi de nostro munera rure feras.

Namque vel aucupiis agilem me ducere vitam,

      Tendere vel liquidis retia reris aquis,

5

Aut canibus lepores damasque agitare fugaces,

      Sive petam campos, seu nemora alta petam.

At mihi nec volucres cura est neque ducere pisces,

      Non hamo pisces, non laqueo volucres,

Nec mihi venandi studium; non denique quicquid

10

      Iucundum lassis mentibus esse solet.

Solus hic ignavae consumo tempora vitae,

      Hic ego tristi torpeo desidia.

Expectas igitur nequicquam quae tibi donet

      Munera, quas noster mittat agellus opes.

15

Verum, adeo ne te tua spes frustrata relinquat,

      Haud indonatum prorsus abire sinam.

Quando mihi nec aves, neque sunt quos mittere pisces,

      Nec sunt, quas possim dona parare, ferae,

Mitto tibi saltem nostrae munuscula Musae,

20

      Si cura est Musae forsitan ulla tibi.

Cum mea venturi percurrent scripta nepotes,

      «Hic - dicent - Musis, hic quoque dignus erat».

 

3.

AD BRIPIVM

Quos mihi scripsisti, vir mansuetissime Bripi,

      Perlegi numeros terque quaterque tuos.

Parce meas tanto celebrari nomine Musas:

      Namque mihi nomen vel mediocre sat est.

5

Nunc redeo ad quod me primum tua littera poscit.

      Ad vada vicini fluminis ire paras;

Sic tibi visa loqui est, mater sic iussit aquarum:

      «Retia tende». Leves illa parabit aquas.

Ipse etiam, quando, ut scribis, me diva vocavit,

10

      En venio, Aonidum sanctaque turba venit.

Musas duco meas Phoebumque et multa deorum

      Numina, si pro tot commodus hospes eris.

 

 

4.

AD LAELIVM

Agricolas inter duros, dulcissime Laeli,

      Vivo - si quae sit sors mea scire velis -

Qui fas atque bonum temnant, qui sancta prophanent,

      Qui divum atque hominum iura fidemque negent.

5

Mallem inter quae sunt terrae, quae plurima ponti

      Monstra, inter manes vivere tartareos.

Quod, nisi Musarum vis est frustrata mearum,

      Nimirum agrestes paenituisse velint!

 

 

5.

AD LAELIVM

Parce quod agricolas carpant mea carmina, Laeli,

      Quod linquam solitas resque aciesque ducum.

Dum colerem patriam, praelustria gesta canebam.

      Rus habito: sine nunc rustica facta canam.

5

Bella velis levibus praeponam fortia nugis;

      Bella etiam nugis praeposuisse velim.

Quando libet, nostros licet experiare labores.

      Otia sint: digitis pendula canna manet.

Qui canere arma virosque et splendida facta solebam,

10

      Nunc viles nugas, rura virosque cano.

 

6.

AD LAELIVM

Quae nos laeva dies, Laeli suavissime, iussit

      Dividier, certe est illa dolenda dies.

Tu solamen eras, requies tu certa malorum;

      Tu mihi delicii mellis et instar eras;

5

Tu duros casus quo possem ferre docebas:

      Dux fueras studiis consiliisque meis.

Nunc - te oro per si qua hominum superumve fides est -

      An memor es nostri sicut amoris eras?

Si memor es, carum tantis en aspice vatem

10

      Expositum curis, expositumque malis.

 

7.

AD LAELIVM

Nulla meas mulcent curas solatia, Laeli,

      Cui praeter Musas caetera tristia sunt.

Immo, etiam quae me totiens fovere canentem,

      Aonides, vatem destituere suum.

5

Hoc mihi, ut iratae fierent in carmina Musae,

      Restabat, rursum hoc unde gravarer erat!

 

8.

AD MAECENATEM

Maecenas, noli solitos sperare coturnos:

      Scribo elegos; nova sunt scripta legenda tibi.

Forte cupis reges et regum bella ducumque.

      Da: referam reges; da mihi: bella canam.

5

Tunc abeat nostris numeris elegia iubebo,

      Tunc redeat quicquid roboris antefuit.

Interea, quando sileam facta ardua mavis,

      Res humiles saltem posse referre sines.

 

9.

AD MAECENATEM

Maecenas, te dux noster commendat amatque

      Perfruiturque tuo iudicio atque fide.

Te sancti vates laudantque probantque coluntque:

      Signa haec virtutis sat manifesta tuae.

5

Magnus es ergo, ducis tanti qui dignus amore es,

      Qui sua consiliis credidit arma tuis;

Maior item, quando celebrant tua nomina vates,

      Quando poetarum dignus amore venis.

 

10.

AD MAECENATEM

Maecenas, sine carminibus praeclara reponi,

      Ac demum nostri principis arma legi.

Aspice quae nostro vatum revirescat in aevo

      Gratia, quis sacri carminis extet honos.

5

Si tibi cura, tuus Musis celebrabitur heros

      Sicque e Lethaeis eripietur aquis.

At sua, quod careant scriptis, si gesta peribunt,

      Tu reus et tanti causa caputque mali.

 

11.

AD MARCELLINVM

Marcelline, quibus dignum te laudibus ornem?

      Quis te nunc titulis carmina nostra ferent?

Longa seges superest, virtutum magna tuarum

      Copia, nec nostris nunc adeunda modis.

5

Vt vero paucis complectar plurima verbis,

      Virtute es fratri paene tuo similis.

Tu Maecenatem probitate aequare videris:

      Inde et germano carus es ipse tuo.

 

12.

AD LAELIVM

Noli humiles nostras, Laeli, adcusare Camenas:

      Convenit auctori nostra elegia suo.

At certe grandes capiunt mea vota coturnos,

      Et mallem tragicis magna referre modis;

5

Et faciam, si quando sinent placida otia; nec me

      Defecisse animis viderit ulla dies.

Gloria magna mihi est longos superare labores:

      Haec sola e cunctis gloria magna mihi est.

 

13.

AD LAELIVM

Vidimus hac, Laeli, sub tempestate potentes

      In fera quam multos bella ruisse duces!

Quisque tamen miro famae succensus amore,

      Quemque tamen proprii nominis arsit amor.

5

At vero quid erunt tot grandia gesta? Quid ardens

      Gloria? Quid clarum nomen in orbe suum,

Si studiis careant vatum, nisi sancta poetae

      Reddat inextinctos carmine cura viros?

 

14.

AD LAELIVM

Si scribam pugnas, si scribam proelia, Laeli,

      Tune putas versu saepe carere meo?

Ne dubites: nostris etiam cantabere Musis

      Et sub venturo tempore notus eris.

5

Ne dubites: tibi se dudum mea carmina servant,

      Nostra Thalia tua est, nostra Thalia tua est.

Ergo vale et carum me tandem suscipe, Laeli,

      O Maecenatis proxima cura mei.

 

15.

AD LAELIVM

Si tua te, Laeli, sub prisca aetate tulisset,

      Si virtus priscis nota fuisset avis,

Te quotiens credis sanctorum carmina vatum

      Misissent, quotiens nomen ad astra tuum?

5

Tunc praeclara tui scripsissent principis arma

      Scripsissentque simul teque tuumque genus,

Quantum consilio posses animoque fideque

      Inter et heroes et canerere duces,

Staret in aeterno celebratum tempore nomen,

10

      Nomen in aeterna posteritate tuum.

 

16.

AD LAELIVM

Sive ego grandiloquo, tenui seu carmine dicam,

      Te certo, Laeli, nostra Camena feret.

Te claudam numeris memorique in tempore tantus

      Diceris, quantum nostra Thalia volet.

5

Oscula mille feres nostris aliquando tabellis

      Cum tua cantatus nomina scripta leges,

Et te sub nostro natum laetaberis aevo

      Et reddes magno debita vota Iovi.

Interea hoc nostri servabis pignus amoris:

10

      Hoc certum nostrae pignus amicitiae.

 

17.

AD LAELIVM

Rara celebratos viderunt saecula vates,

      Vera poetarum gloria rara fuit.

At quaecunque illa est vatem quae protulit aetas,

      Gaudeat et superis det pia vota deis.

5

Nostra igitur doctos quae progenuere poetas

      Saecula, sunt ipsis facta beata viris.

Proinde etiam Musis, Laeli carissime, nostris

      Felix iudicio posteritatis eris.

Nam quantum stabunt, quantum mea carmina vivent,

10

      Tantum te celebri nomine fama feret.

Et quaenam magno possit spes dignior ulla,

      Quam famae et clari nominis esse viro?

 

18.

AD AVLVM

Magne vir Aule, cupis Galli ut celeberrima regis,

      Vt scribam numeris Gallica bella meis.

Novi equidem quantas fert secum Gallia vires,

      Anglia quot fortes mittit in arma viros.

5

Novi praeterea ducis inclita facta Philippi,

      Inclita Burgundi bellica facta ducis.

Nota satis nostris etiam narratur in oris

      Ducens belligeras mascula virgo manus,

Quae demum (sic est fatis vertentibus actum)

10

      Sub duce Burgundo femina victa iacet.

Magna haec eximiis et sunt memoranda poetis

      Et sunt aeternae posteritatis opus.

Quaere alios: aderunt qui rerum pulchra tuarum,

      Qui regisque tui scribere gesta velint.

 

19.

AD COSMAM

Me dudum pulchro celebrasti carmine, Cosma,

      Verum nec tanta laude ferendus eram.

Quaeris praeterea magnorum ut grandia dicam

      Bella ducum, tragicis bella canenda modis.

5

Non mihi sufficiunt scribenda in proelia vires,

      Nec tanta est Musae spes mihi nata meae.

Bella canant alii; me bella Elegia fovebit,

      Illa mihi amplexus osculaque una dabit.

Vos ego, grandisonae, quondam mea cura, Camenae,

10

      Linquo, nec heroes, nec fera bella canam.

Me mea Musa feret; tenui nunc voce canendum est,

      Nunc venient claudo carmina nostra pede.

Tu vero, quoniam tantum te cura fatigat,

      Exornes Musis fortia facta tuis.

15

Scribe, age, ferque duces meritos ad sidera cantu:

      Tu cum principibus laude perennis eris.

 

20.

AD BARTHOLOMEVM CAPRAM

Magne Capra, Insubris terrae sanctissime praesul,

      Miraris Musae carmen inerme meae,

Quod celebrat nostras totiens Elegia tabellas,

      Quod totiens sermo mollis in ore mihi est.

5

Proinde petis magnosque duces clarosque senatus,

      Fortia tot nostri temporis acta canam,

Tot referam quae sunt totum celebrata per orbem

      Et terrae et vasti grandia gesta maris,

Tot narrem pugnas caelesti Aeneide dignas,

10

      Omne suas Latium conseruisse manus,

Et praeter partes Italas iurasse potentes,

      Inque fera externos arma coisse viros.

Sed verear ne, cum mea sex geminaverit annos

      Musa, sit ut solis pasta cicada modis.

15

Sunt alii, scribant alii nova bella poetae;

      Vt libet, ipse graves res humilesque sequar.

Tu celeber nostrae vates aetatis haberis;

      Tu, vates, potius bellica facta cane.

 

21.

AD FLACCVM

Quae tu, Flacce, mones scribam, confecta per omnem

      Italiam sat sunt cognita gesta ducis.

Bergomeae quis enim vallis praestantia nescit

      Facta, et bis domitum Pulciferense solum?

5

Quis Tharri insignem palmam? Quis, martia quamvis

      Moenia Pontremuli, moenia victa tamen?

Mira etiam certe est Lucensis pugna relatu,

      Dum rapidum medias scinderet agmen aquas.

An referam pulchrae bellum navale Cremonae,

10

      Quae victor liquidis proelia gessit aquis?

Magna etiam res est Tanagri trans fluminis undas

      Tam parva tot sint oppida capta manu.

Quem lateant clari Tellinae Vallis honores,

      Quae capta est equitum, quae peditumque cohors?

15

Quid Troes? Quid Romulidas miramur et Afros?

      Non sunt haec factis inferiora suis?

Caetera quid demum divulgatissima dicam?

      Quid dicam? Sat sunt cognita gesta ducis.

 

22.

AD CAMBIVM

Quod sileam quereris, Cambi, tacitumque videris

      Arguere et studium debile inersque meum.

Visne inter tantos animi rerumque labores,

      Vis revocem sanctas ad mea scripta deas?

5

Vera loquar (sic me superi, sic numina servent,

      Sic faveat Musis pulcher Apollo meis):

Me, quotiens verto ad numeros et carmina tento,

      Me fontem magni criminis esse reor.

Hinc sacrae leges, hinc blanda poemata mentem

10

      Intrant et rapidi fluminis instar agor.

 

Seu Natura potens, seu quis sit nescio divum,

      Mens licet aufugiat, dicere Clio iubet.

Sponte sua veniunt contra mea vota Camenae

      Et, quamvis nollem scribere, scribo tamen.

15

Verum nec tacitum neque me accusabis inertem,

      Nec dices, Cambi, «Quid silet iste diu?».

Nuper enim gemini pendent mihi ab ubere fetus,

      Quos nostra haud parvo cura labore tulit.

Nunc illos lingo; nunc illos pectine como:

20

      Parva mora, in lucem, parva mora est, venient.

 

23.

AD CAMBIVM

Te moneo: sanctas, Cambi, venerare Camenas,

      Quodque facis, vates atque Helicona cole.

Mira quidem vis est Musae neque viribus ulli

      Cederet; Aeneadas sterneret illa duces;

5

Sterneret Aeacidam, qui fortem se Hectora contra

      Misit et Hectoreum contudit ense caput.

Quo nunc Roma potens, quo nunc abiere triumphi,

      Quo sceptra et veterum gloria magna ducum

(Ne memorem notos ubi tot sine nomine reges,

10

      Et qui tot numero deperiere duces)?

Verum quos docti celebrarunt carmine vates,

      Hi tantum claris laudibus astra petunt.

Caetera turba suo nomen cum corpore busto

      Condidit et cinerem fama sepulta colit.

15

Sola audet durae se Musa opponere morti

      Claraque in aeternos nomina ferre dies;

Sola audet superum Musa immortalis honores

      Quaerere, nec magnis invidet ipsa deis.

Non timet illa feros enses, non tela nec ignes,

20

      Nec timet irato fulmina iacta Iove.

Maxima sunt certe vatum, sunt splendida certe

      Dona, quibus superi tanta licere sinunt.

Te moneo: sanctas, Cambi, venerare Camenas,

      Quodque facis, vates atque Helicona cole.

 

24.

AD CAMBIVM

Clarus es et celebrant omnes tua nomina, Cambi,

      Et longe et late fama recepta tua est.

Quisque tuas meritis virtutes laudibus effert;

      Quisque tuum digno nomen honore colit.

5

Vna, sed ante omnes multo praestantior, extat

      Quae caput ad superos evehet una tuum:

Scilicet egregia sanctos probitate poetas

      Diligis et vatum te pia cura movet.

Haec tua te virtus aeternum nomine reddet

10

      Et tibi inextinctum gloria nomen alet.

Nam quot erunt docti, tibi tot nova carmina vates

      Inscribent: merita laude canendus eris.

Quid, quod apud reges vigeat tua fama ducesque?

      Quid, quod sis toti cognitus Ausoniae?

15

Quid genus et proavi tibi erunt? Haec omnia perdit

      Tempus edax; tenui cum cinere ista cadunt.

Verum quod celebres te dilexere poetae,

      Hinc tibi, quae praestat, fama perennis erit.

Si Maecenatem, si, quondam, Caesar amavit,

20

      Non ideo quovis lautus in ore sedet;

Illum, si coluit magnorum gloria vatum,

      Inde est quod nomen claret in orbe suum.

Fortunate, piis o multum care poetis,

      Cuius in aeterno tempore vivet honos.

25

Vivet et in nullo, Cambi, reticeberis aevo,

      O Cambi, o Musis saepe canende novis!

 

25.

AD NICOLAVM STROZAM

Vt colerem nostras monuisti, Stroza, Camenas,

      Vt colerem nostrum si quod et ingenium est.

Accepi et, monitus ultro complexus amicos,

      Parebam dictis ocius ipse tuis.

5

Iam Phoebum et divas vocitabam ex more puellas,

      Firmarent nutu quo mea coepta suo.

Nec mora, quem nunquam frustra in mea vota vocavi,

      Redditus est oculis doctus Apollo meis,

Non qualis blando suetus pulcherrimus ore,

10

      Non qualis compta suetus adesse coma.

Aurea non illum quae quondam palla tegebat,

      Nec sacrum ornabat fulva corona caput,

Deiecta at facie, pallenti et tristior ore

      Et veste atque coma tristior horridula.

15

Non ea, qua adflari sese adventante solebam,

      Gratia divini luxque decoris erat.

Inde lyram lateri fractam pendere notavi

      Et caesos nervos caesaque plectra lyrae.

Obrigui tali aspectu, timor ossibus haesit.

20

      Talia tunc coepi voce tremente loqui:

 

«Quo tua, Phoebe pater, facies? Quo splendidus, olim

      Qui fuerat, laeto fugit ab ore decor?

Quo nunc frontis honos? Quo nunc quae semper honesti

      Ridebat vultus gratia pulsa tui?

25

Quo tua, quae nunquam te mentiretur, imago

      Quique tuus radians vinceret astra nitor?

Et cur Aonidum sine te nunc turba sororum,

      Quis nunquam dulcis te sine vita fuit?

Quis mihi nunc numeros, quis nunc mihi carmina dictet,

30

      Dum cupio Strozae morigerare meo?».

Finieram. Stetit ille diuque silentia pressit;

      Tandem laxatos edidit ore sonos.

Tum satyros faunosque una venisse procaces

      Narrabat sanctas inque ruisse deas;

35

Proinde illas, magno raptas terrore metuque,

      Fugisse et fontem deseruisse sacrum,

Quaesitasque diu frustra frustraque vocatas

      Errasse inque atris delituisse locis;

Quaerentem et sese valido et clamore vocantem,

40

      Paene per invisas disperiisse vias.

Dumque errat densis citharam fregisse rubetis

      Et crinem atque ipsam dilacerasse togam;

Vlceribus multis etiam tenera ora manusque

      Foedasse innumeras perque tulisse plagas.

45

Inde ipsas sacri siccatas gurgitis undas

      Nuncque illi immanes incubuisse feras;

Pro violis circumque herbas adolesse nocentes

      Proque rosis dumos atque adolesse rubos,

Praeterea et montis fuerat quodcunque bicollis,

50

      Defectum penitus, nunc cecidisse decus.

Narrabat simul haec, simul ingentisque gravisque

      Singultus alto corde dolente dabat.

Nunc tu, qui nostras monuisti, Stroza, Camenas

      Vt colerem, nostrum si quod et ingenium est,

55

Et pulsum Phoebum pulsas cernisque sorores,

      Et siccas cernis sacri Heliconis aquas,

Infractos etiam nervos et plectra lyramque.

      Vt cantem nunc me, nunc, bone Stroza, mone!

 

26.

AD LVCIDVM GONZAGVM

Dum meditor prisci felices temporis annos,

      Dum meditor veterum splendida facta virum,

Mirari soleo, Gonzage, quid illa priorum

      Gloria, quid splendor cesserit ille patrum,

5

Quid nostra antiquae tantum defecerit aetas,

      Quid tantum a priscis degenerarit avis.

At, cum virtutes repeto moresque vetustos

      Cordaque quae magnis digna fuere deis,

Nimirum prisci mirari temporis annos,

10

      Mirari et veterum desino facta virum.

Non hic longa feram magnorum nomina regum,

      Longa nec hic regum gesta ducumque feram.

Vt facis, antiquos, hortor, percurre poetas;

      Percurre antiquas, ut facis, historias:

 

15

Quam fuerit veterum virtus praelustris avorum

      Offendes. Vates historiasque lege:

Quanta illis animi lux et sapientia, quae vis

      Ingenii! Quae vis iudiciique fuit!

Quo studio ingenuas artes coluere, quis illis

20

      Cultus erat divae, quis probitatis amor!

 

Quo studio gnaros homines doctosque secuti!

      Quanta illis famae cura perennis erat!

Haud mirum, si vel bello vel pace potentes,

      Si longe veteres emicuere viri.

25

Haud mirum, si quae tunc floruit illa priorum

      Gloria, si splendor cesserit ille patrum,

Si nostra antiquae tantum defecerit aetas,

      Si tantum a priscis degenerarit avis.

Namque, alia ut taceam, phoenice is rarior extat,

30

      Quem regum Aonides erudiere deae,

Quem Pallas; certe corvo est is rarior albo

      Qui proinde et doctos gnorit amare viros,

Qui gnorit celebres meritis extollere Musas,

      Qui colat et vates quique Helicona colat.

35

Ingenia atque bonas hominum si excluseris artes,

      Quae regum, quaenam vita futura ducum?

Consilia et monitus aufer sanctosque gravesque:

      Quis status humanae conditionis erit?

Nunc, quoniam divas reges sprevere Camenas,

40

      Nunc ideo a priscis degeneramus avis:

 

Et regum et pariter scriptorum gratia longe

      Facta minor, longe gloria facta minor,

Ingenia alta illi quoniam temnantque premantque,

      Hi quoniam colere haud ingenia alta queant.

45

Fac sit ut Augustus vates qui diligat alter:

      Arma virumque Maro qui canat alter erit.

At vero, cum te magno de principe natum,

      Cum videam magnis perfruierque bonis

Et tamen assidua studiis incumbere cura,

50

      Vt fama est, artes ingenuasque sequi,

Praecipue Aoniis operam navare Camenis

      Ferreque apollinea carmina digna lyra,

Temporibus nostris et nostro gratulor aevo,

      Quae talem, quae te parturiere virum;

55

Proinde tuos, qui te talem erudiere, parentes,

      Non possum digna laude probare satis.

Gaudeat heroes meruit quae Mantua tales,

      Mantua principibus facta beata suis.

Te duce, magna licet studiis sperare latinis,

60

      Sperare et Musis otia magna sacris.

Iam video antiquos mores et prisca reverti

      Saecula. Io, placidis reddite vota deis.

Vos ego, Pegasei colitis qui fontis alumnas,

      Vos moneo: placidis reddite vota deis.

65

Laeti agite et meritis cumulate altaria donis:

      En facies prisci temporis illa redit;

Nunc alii heroes, meliora exempla secuti,

      Quem laudent posthac quemque imitentur habent.

Laeta redit tandem felixque renascitur aetas,

70

      Nec certe augurio fallar ab ipse meo.

Gaudebunt Musae laetabunturque Latinae;

      Altera iam rerum frons, status alter erit.

At tu Castalias, coepisti ut, Lucide, divas,

      Perpetuoque fove perpetuoque cole.

75

Sic tua in aeterno virtus memorabitur aevo,

      Sic fugiet nullo nomen ab ore tuum.

Iamque vale, et munus non aspernare pusillum:

      Quantulacumque mea est, Lucide, Clio tua est.