Galassio Vicentino Theseis 2
Other sections


Compositis rebus, socios classemque parari

Imperat Aegides: latis navalibus extant

Deductae puppes, pelagus quoque, littora complent.

Stat ratibus cunctis structum latus, abiete caesa.

5

Interea notum dant signum cornua nautis:

Excepere omnes monitus iussique moventur.

Nec mora, festini properant conscendere in aequor

Atque cados onerant vino cereremque reponunt.

Consedere viri transtris et vela resolvunt,

10

Adnixi tonsis certant secedere portu.

Iamque polo rutilans stellas aurora fugarat

Sternebatque viam Phoebo fraenatque iugales.

Olli spirantes calidum de naribus ignem

Praecipitant cursus, caeli super ardua spectant

15

Subiectasque vident terras atque aequora ponti:

Oppositas rumpunt nubes et sidera tranant.

At medium interea classis deducta tenebat

Scindebatque fretum tellusque absconditur undis

Nil, nisi iam pontum et caeli convexa polumque,

20

Cernere erat; vasti glomerantur et undique fluctus.

Procedunt agili pelagus sulcante carina.

Ortigiae, Delosque simul, variaeque per undas

Ciclades parent; placet huc contendere remis.

Latonam hic fama est caelo peperisse gemellos,

25

Fessa pererratum postquam compleverat orbem;

Pithonisque vias Delos abrupit et illam

Accepit gremio laetam fovitque dolentem.

His Titan meritis Giaro <et> Micone ligavit,

Securam ventis, tumidos et spernere fluctus

30

Fecit et instabilem vetuit discurrere circum.

Templa patent, saxo quae nunc sunt structa vetusto.

Hinc vitae monitus observantissima patrum

Religio et rebus dubiis documenta petebat.

Theseus huc, postquam terra est portuque potitus,

35

Ingreditur passimque oculis circum omnia lustrat

Et miratur opus simul et fulgentia templi

Moenia, porphyreas usque ardua sidera turres

Aeratasque fores, solidas auroque columnas:

Aeratus limes, sed eburnea tecta nitebant.

40

Aureus at paries pictus miro ordine rerum

Divinum testatur opus, mortalibus ista

Non concessa quidem: neque enim per saecula longa

Improba cura hominum meditari talia posset.

At quicumque Deum fuerint, abolesse vetustas

45

Creditur et longum iam suppressisse per aevum.

Principio molem magnam sine luce sub umbris

Implicitam; nusquam pontus, non terra polusque;

Nusquam ignis, nusquam fulgentia sidera caeli:

Omnia pugnabant sine corpore habentia corpus.

50

At Deus omnipotens litem discrevit iniquam

Discrevitque ab aquis caelum terramque polumque

Inque locum certum cessit nitidissimus aer.

Continuo prodit Phoebus rutilante capillo:

Purpureus primum venit et iuvenilibus annis

55

Intonsusque caput, flavos pressante capillos

Flamma: stat pronus torto cum verbere in armos

Alipedum et flagris vexat cogitque frementes.

Praecedunt celeres horae cursumque secuntur.

Inspirat foetus mentesque animasque solumque;

60

Et lucem caelo, et terris alimenta ferebat

Temperiemque dabat mundo lumenque sorori.

Pronus in occasum tandem inclinat anhelos

Cornipedes, longe crescentes duplicat umbras.

Mutatur fulvus tegimen roseumque colorem

65

Induitur, fessos solvitque ad prata iugales,

Quae molli frondent cytiso ambrosiaque virenti.

Magna Thetis gremio recipit lassoque nepoti

Blanditur, calidos ignes distemperat undis.

Tum vacuus curis gracili modulatur avena

70

Ilicis ad ramos. Properantem et fluminis undam

Addidit et latas terras fontesque fretumque;

Inque salo nantes pisces camposque ferarum

Transmitti cursu, populos atque oppida iungit;

Infernasque domos, Ditis non mitia regna,

75

Informesque plagas et non placabile numen

Vectoris stygii. Videas saevire flagellis

Eumenides miserumque animas expendere poenas

Tergeminumque canem cernas inhiare trifauci

Gutture et extremas vocem resonare per umbras.

80

Dum miratur opus, laudat dum singula Theseus

Obtuituque stupet longo gaudetque videndo,

Ecce venit Phoebi interpres custosque sacrorum

Compellat stantes et amica voce locutus

Cognoscit causasque viae cursusque virorum.

85

Admonet, extemplo cunctos in vota precesque

Procumbant terrae iuvenes Phoebumque precentur.

Necdum finierat blandus praecepta sacerdos,

Fit crepitus; ruere omnia circum et visa moveri

Et sedes augusta loci et sacraria templi,

90

Qualiter ex supero pluvius cum Iuppiter orbe

Fulminat ac caelum geminata tonitrua rumpunt;

Auditurque imis aditis vox certa subinde

Phoebea indubiam rerum perquirere sortem:

"Desine, magnanime o, tandem iam desine, Theseu;

95

Fata tibi clarum statuunt ex hoste triumphum.

Nec vicisse voles; funus stragemque tuorum

Conspicies, diris confusam et planctibus urbem".

Territus auditis, quae Phoebi oracla monebant,

Cecropius iuvenis mentem in diversa revolvens

100

Haec tandem: "O rector mundi, suprema potestas,

Iuppiter, o divumque parens hominumque creator,

Aspice res dubias, magnis nos solve periclis.

Celsa tibi statuam peregrino e marmore templa

Victor, et ardentes thuris spectabis acervos".

105

Haec fatus, properans classem sociosque parabat

Sulcabatque fretum Zephirosque ad vela vocabat.

Fit cursus pelago in magno, spumantibus undis;

Disparent suspensa iugis Naxosque Parosque

Et Donisa procul, vario et freta concita fluctu.

110

Ventum erat ad Cretes littus: descendere vela

Incipiunt; supplent remis terramque capessunt.

Collis erat geminus longe sublatus ad auras,

Accinctus scopulis, quem circum ingentia saxa

Et geminae moles usque ardua sidera adibant:

115

Hic sinus, et fessis statio tutissima nautis.

Huc numquam Boreas madidis furit improbus alis,

Incassum Zephirus movet aspera bella Nothosque

Excitat et lassas produnt conamina vires:

Saxa obstant, tumidi franguntur in obice fluctus.

120

Hunc subeunt celsamque petunt a navibus urbem,

Moeniaque insignis regis, minoia tecta.

Nuntius interea magni petit alta tyranni

Atria regalesque domos et singula pandit:

Cecropios venisse viros et Thesea magnum.

125

At rex sublimis solio atque tapetibus aureis

Suffultus, gemmis, ostro cultuque decorus,

Iura dabat populis centum et censebat iniquos

Ac sontes miserae caedis scelerisque nocentes.

Tunc introduci cunctos iubet, omnia fari

130

Quae placeant, simul et pergrandia limina pandi.

Admissi iuvenes regem de more salutant.

Theseus at postquam sese collegit, ab ore

Incipit et coram docto sic pectore fatur:

"Maxime Graiugenum princeps, dux inclite bello,

135

Qui populos centumque urbes in pace gubernas,

Qui premis Ionium ratibus gentesque superbas

Frangis et invitis leges praefigis habendas,

Cuius fama volat totum vulgata per orbem,

Sis felix, regnumque tibi sit vita perennis.

140

Cecropidae veniam miseri vitamque precamur;

Novimus et culpam patrumque errata fatemur.

Sit vicisse satis; victos miserare precamur;

Poenarum satis est, satis est tibi sanguinis haustum.

Cur gnati insontes patrum commissa piabunt?

145

Quos durae vexant sortes, quos urna recenset,

Quo miseri pacto tantum potuere mereri?

Poena suos debet facti tam turpis habere

Consortes, qui grande nefas crudeliter ausi.

O miserae matres foecundaque pectora frustra,

150

Si dulces natos crudelia fata manebunt!

Quid iuvat instructam bello exercere iuventam,

Quid mores patriae legesque habuisse suorum,

Si caput infami monstro exhibuisse necesse est,

Si mortem expertem laudis, sine nomine vitam

155

Gessimus, imbelli tandem si marte cadendum est?

Vtere nos, armis, pubem rebusque gerendis

In quascumque voles gentes quocumque sub axe:

Non piget hanc fortes per vulnera fundere vitam,

Dum tibi ducatur partus post bella triumphus.

160

Quod tibi si placeat tali damnare periclo

Cecropidas, gentem claram populumque deorum,

Elige vel potius quassatam vertere ab imis

Sedibus egregiamque urbem murosque superbos,

Aut propera incensas flammis consumere Athenas".

165

Dixerat, ac lachrymis faciem madefecit obortis,

Quas patriae pietas dicentis traxit ab ore;

Et cuncti pariter vitam veniamque precantur

Proclives terrae iuvenes cum supplice fletu.

Motus erat lachrymis, motus sermone loquentis

170

Aegidae docti, durum mollescere pectus

Coeperat in melius, mens consiliumque tyranni

Vertuntur, placidus spectat relevatque paventes;

Sed postquam subiit mentem crudele perempti

Praedulcis nati casus dehinc funus acerbum,

175

Incaluit subita, sibi quam dolor attulit, ira.

Haec super exclamans iungit non mitia dicta:

"Sperastis, iuvenes, blandis me fallere verbis,

Immemores dulcem natum, mea gaudia, morte

Tam tristi absumptum, medias qui missus in auras

180

Aeria e turri terram ferit ore cruento;

Discussae fauces, tellus madefacta cerebro est.

Heu, gens crudelis, superans feritate leones,

Et saevas tigres et equos Diomedis iniqui,

Quid puer infelix, mea quid dulcissima proles

185

Admisit? Meruit talem quo crimine mortem?

Nunc agite, et iustas inimico sanguine poenas

Solvite, nec sontes patrum commissa piate:

Hoc poscit gnatus, magnorum hoc numina divum.

At vos, o socii, regis ne temnite iussa;

190

Septima cum primum se lux ostenderit orbi,

Post dulcis nati inferias pompamque sepulchri,

Hos servate reos mediisque includite septis

Ambigui tecti et numquam remeabilis aulai.

Nulla Iovi melior poterit, nec victima nato

195

Mactari, nec quae manes animamque sepulti

Leniat: infundam tepidum per busta cruorem".

Haec loquitur; gnato maestos indicit honores.

Extemplo acciri populos, quos maxima Cretes

Vrbibus includit centum placidissima tellus,

200

Imperat, exequias nato, maestissima dona,

Qui celebrent, placent manes animamque sepulti.

Conveniunt iussi, pompas simul ordine ducunt.

Iamque dies aderat, qua sol compleverat orbem,

Annuaque extructo celebrabant sacra sepulchro.

205

At Venus interea linquens Cythereia tecta,

Atque Paphum et Ciprum atque aras de thure calentes,

Aegyptus quod dives alit, mitissima terra,

Inde Dione aderat, sacris de more peractis,

Sublimis curru, geminae quem forte trahebant

210

Argento similes terso niveaeque columbae.

Aurea nectebant pariter religamina collum

Atque iugo suberant auro gemmisque nitenti.

At geminae volucres terram nunc pone secabant,

Nunc superum tranant caelum nubesque deosque,

215

Nunc medio insistunt tractu, nunc aera scindunt,

Sed vento assimiles agili Boreaeque nivali,

Tam celeres pennis quam nervo emissa sagitta

Quamque oculi possint cursum servare sequentes.

Aspicit ex alto divum placidissima longe

220

Dimissam portu classem residesque iacentes

In transtris nautas, curis, pelago quoque fractos,

Maestitia plenos, quoniam succedere Theseo

Res nequeant poscatque omnes in fata necemque

Praedurus Minos, precibus non mobilis ullis.

225

At tumulo montis longo minoia iuxta

Tecta videt populosque simul placare sepulchrum,

Innumera pariter terram tabescere caede

Caesarum pecudum, praepinguium et armentorum.

Stant lacerae crines et tunsae pectora palmis

230

Cretenses matres; colles et littora circum

Femineos mittunt questus ululataque verba.

Parte alia iuvenum morti devota propinquae

Cecropidum turba est, ex qua maestissimus extat

Theseus, cretenses mores hominesque solumque

235

Execrat, et lucem quod iam tueatur amicam

Ingemit, ac caelo palmas expandit utrasque.

Haec super: "O laeti fortunatique meorum

Manes, quos muros iuxta patriosque penates

Contigit extremam fatorum expendere legem!

240

Nos miseri imbelles ferro, sine Marte, sine armis,

Ignobiles cuncti mortem patiemur iniquam.

Nos utinam summo veniat petiturus Olimpo

Iuppiter, et diro nos fulmine trudat ad umbras,

Quandoquidem infami casu letoque cadendum est!".

245

Haec memorans lachrymis faciem madefecit obortis;

Atque oculis postquam lustravit cuncta Dione

Sidereis, nimium iusto commota furore,

Haec ait: "O multum Phoebi imperiosa propago,

Non satis est bello victas supponere gentes

250

Imperiis (vincat tandem si vincere fas est),

Cur etiam egregios iuvenes, et corpora bello

Fortia tam tristi leto crudelibus umbris

Impulit oppetere, et vitam sine laude per auras

Fundere quis divum patitur? Cur cessat in arma

255

Iuppiter et longo tonitru discindere caelum,

Dum petat infamemque domum gentemque malignam

Fulmine, iam tota flammas succendat in urbe?

Ast ego non patiar, regni decus atque parentum,

Egregiam pubem tam turpi occumbere fato,

260

Neptuni prolem. Sunt et mea regna sub undis,

Vnde genus trahimus". Post nato talibus infit:

"Nate, tuae matris vires, dulcissima proles,

Iura tibi in superos, timet et tua spicula teter

Orchus, taenareae fauces regesque silentum

265

Quaeque habitant terras animalia, quaeque sub undis.

Nunc votis succurre meis: potes ipse tuumque

Exerce officium; totas nunc concipe vires.

Fac genus invisum Phoebi, minoia proles,

Ardeat; insano semper sit capta furore,

270

Decipiatque patrem falso, fugiatque per undas.

Hoc poteris pacto tantis revocare periclis

Thesea, devotum pesti mortique propinquae.

Sic nostram causam nostrumque accingere luctum

Vlcisci. Ha! Phoebum magnam laesisse Dionem

275

Poeniteat. Nostro posthac iam, Phoebe, marito

Exprime: cur miseris per te sunt retia nobis

Distenta et cuncti potuerunt noscere culpam

Caelicolae? Si culpa tamen crimenque vocari

Debuit et culpam miseri mereantur amantes".

280

Nec lachrymas tenuit, subitoque incensa furore est

Candentesque genas acris rabiesque dolorque

Succendit, subitaque animus commotus ab ira est.

Tunc decuit rubuisse Deam mixtusque pererrans

Pectora Acidaliae Veneris candorque ruborque.

285

Audierat natus matris mandata levisque

Attollens sese medias tranavit in auras,

Vnde omnem campum, mixtos populumque patresque

Nosse erat. Insignes forma niveique decoris

Minois natas, sobolis spes sola futurae

290

Quae fuerant, curvo stantes in littore cernit,

Neglectas habitum lugubrem lachrymisque madentes.

Stant lacerae crines et tunsae pectora palmis

Incusant duros divos casusque perempti

Germani deflent, nimium miserique parentis.

295

Ipse procul montis sublimis in arce Cupido

Tela parat, figit geminas, et contrahit arcus.

Illa volant: miseris ambabus pectora figunt

Saucia, sed totas carpit furor ipse medullas.

Obstupuere simul, simul et correpta videri

300

Pectora flammiferoque simul succensa furore.

Vtraque nescit amans quid amet; tamen ardet amatque

Vtraque, crescentis stimulos cognoscit amoris.

Labitur ex animo fratris gemitusque dolorque

Et lamentati cedunt cognomina fratris.

305

Acrior increscit gemitus maiorque cupido

Flagrat, nec requiem praestat spatiumque quietis.

Nec quid ament usquam est: tanta est insania mentis!

Odere et maestos habitus pompamque sepulchri,

Exoptant comptasque comas habitusque decoros:

310

Cui tamen ornentur, cui vel placuisse laborent,

Mussant, et tanto perplexae errore tenentur.

Finis erat, pompa ingenti sacrisque peractis,

Et iam dimissae redeunt ad castra cohortes,

Officio functae maesto lachrymisque madentes.

315

Ecce autem et maestum ducunt post agmina Theseum,

Stipatum sociis maestis tristique caterva;

Nec tamen egregiumque decus lumenque iuventae

Perdiderat; roseo rutilabant vertice flammae

Purpureae et gratis oculis circumspicit omnes;

320

Et secum memorans patriae dispendia carae,

Quamquam animus nutet, mens est non mobilis illi.

Hunc post maerentes iuvenes, quos poena propinquae

Mortis et irati regis mandata fatigant.

Conspicit hos populusque frequens iunctaeque phalanges.

325

Sunt qui iusta probent saevi mandata tyranni;

Est et qui lacrimet, regis mandata remordens,

Pulchra videns tauro tradi turpique machiae

Corpora magnanimum, tali non danda periclo.

Ventum erat ad circi fines, ubi regia proles

330

Stabant innumeraeque simul iuvenesque senesque,

Debita solventes busto sollemnia matres,

Quarum quae maior natu pulcherrima, cunctis

Carior et patriae dilecta Ariadna senectae.

Obstupuit mentem sensus, calor ossa reliquit,

335

Thesea cum primum visu lustravit amatum,

Cui frons assimilis divis geminique nitebant

Sideribus similes oculi, cui candida cervix,

Cui gestus divis Phoebo similesque Lyaeo.

Lassa solo sedit; genibus iam fessa nequibat

340

Stare, nec acceptam caeli cognoscere lucem.

Frigescit torpentque pedes pectusque manusque:

Accurrunt celeres matres nutrixque sororque,

Seminecemque fovent causasque inquirere curant,

Quid doleat, quae causa mali subitique doloris.

345

Illa nihil; tantum suspiria traxit ab imo

Pectore; suspirans iterumque iterumque gemebat.

Tandem ad se rediit clamans: "Discedite cunctae:

Me miseram! Genitor crudelis, et ipsa relinquar,

Dispeream, dirum facinus si feceris ipse".

350

Haec et multa simul, ceu bacha, furentia verba

Blactit, inops animi mentisque suique, suorum;

Thesea dehinc spectat stantem ardescitque videndo.

Vtque solent stipulae, dudum quas coxerat aestus,

Arva novans prudens postquam succendit arator,

355

Paulatim primo superat vis flammea primas,

Mox ubi concepit, stantes consumit acervos,

Nec modus in fIamma est, praestent si flamina venti;

Sic regis proles, superat quam dira cupido.