Galassio Vicentino Theseis 1
Other sections


Iam pelagus summum classis theseia tenebat,

Tendebant faciles sinuantia carbasa venti,

Molliter assurgens glaucas dehinc Nereus undas

Sternebat, placido componens gurgite fluctus;

5

Cum iuvenis patriae prospectans littora terrae

Cecropius, summo gemitum de pectore traxit,

Et simul antiquas labi miseratus Athenas,

Septima quas positis urgebat sortibus urna,

Multa gemens miserae lachrymas accomodat urbi.

10

Haec super: "O caeli rector divumque potestas,

Iuppiter, exhaustam patiar viduarier urbem

Civibus, et tanto potero superesse dolori?

In caput haec nostrum veniat saevissima pestis:

Vnus pro multis sim diri victima monstri.

15

Omnipotens, coeptis faveas si grandibus, ausim

Semivirum mactare manu et prosternere ferro.

Pestifero nostras forsan satiabimus umbras

Sanguine, et hunc uni servant mihi fata triumphum;

Aut simul extremo fundam cum sanguine vitam

20

Et dabor infelix crudeli praeda iuvenco.

Hoc placet, hoc patriae supremo funere reddam".

Vix bene finierat, sensit grave murmur in undis,

Turbari summos fluctus, mutarier Euros;

Apparet profugus delphin, deformia visu

25

Corpora phocarum; cinguntur sidera nimbis

Et subito horrenda tegitur caligine caelum.

Incumbunt pariter ponto Zephirusque Nothusque

Ac Boreas; imo convertunt aequora fundo;

Tollitur in caelum puppis crescentibus undis,

30

Nunc nigros manes et inania Tartara cernit.

Rumpitur adverso flatu traxitque ruinam

Malus et extensi scinduntur cornua veli.

Theseus haec: "Postquam, superi, spes nulla salutis,

Mergite nos ponto, stygias nos trudite ad umbras.

35

Si qua tamen caelo pietas mortalia curans

Restat adhuc, rebus, superi, succurrite lapsis:

Aut, Neptune pater, generis reverentia si qua est,

Si memoras quondam genitum Libistride nympha

Aegea et solus pelagi moderaris habenas

40

Tuque tridente potes tumidos componere fluctus

Et si commotae metuunt tua iussa procellae,

Tolle hyemem, tanta miseros defende ruina".

Talia fundebat maesto de pectore Theseus;

Irrita sed caeli iactant per inania venti.

45

Ingeminant ignes mixtaque in grandine fulmen

Terrificant mentes; luctu lachrymisque lacessunt

Pectora et horrentes expectant undique mortem.

Neptunus magno commotos turbine fluctus

Et vastas hyemes magnis Aquilonibus actas

50

Audiit, et mediis sensit grave murmur harenis;

Audiit et maesti gemitum vocesque nepotis.

Extemplo sterni currus niveosque iugales

Imperat. Ast illi dudum stant frontibus altis

Et morsas pariter spargunt per pectora spumas;

55

Acria sed postquam senserunt verbera tergo,

Emicuere simul, pedibusque furentia turbant

Aequora et adversas sternunt sub calcibus undas.

Praecedit pavidus delphin curvatus in orbem

Et tumidos placido volvit sub pectore fluctus

60

Ac pugnae occursu laetus simulacra ciebat.

Nunc summo tranat, tumido nunc mergitur alto,

Exercet variasque vices variosque recursus.

Interea Triton iussos monet ipse recessus.

Audierant venti monitus iussique recedunt:

65

Nec mora, placatur pontus posuitque furorem.

Postquam exempta dies tenebris Titanque refulsit

Aureus et caelo patuerunt cuncta sereno,

Proxima Schiriadum terra est et littus amicum.

Contendunt remis pariter ripaeque propinquant

70

Cecropii iuvenes, avidi contingere portus

Velatasque manus pariter de puppe ferebant,

Orantes pacem et fessis solacia rebus.

Advolat extemplo magni Licomedis ad aures

Nuntius, et classem portus subiisse ferebat

75

Ignotasque refert facies habitusque virorum,

Et pacem proferre monet de littore cunctos.

Rex senior magnis regni de rebus agebat,

Consilio procerum multo sermone trahebat

Ducebantque moras varia inter talia patres.

80

Admitti iubet ipse viros et pandier aulam.

Introgressi aderant omnes regemque salutant:

Mirantur Schirii mores habitusque virorum,

Mirantur nigros habitus, quos luctea turbat

Vestis, et expectant avidi cognoscere causas

85

Et celsas iuvenum facies et corpora cernunt

Ardua. Magnanimus cunctis sed celsior ibat

Theseus, et toto superabat vertice turbam,

Qualiter egregius dux armentique maritus

Taurus, qui frontem praetendit cornibus altam.

90

Theseus, ut medius steterat, circumspicit omnes

Et simul haec coram placido profatur ab ore:

"O decus Argivum, fama memorate per orbem,

Qui regis imperio populos fraenasque rebelles

Iustitiaque foves placidos et dirigis aeque,

95

Da passis hyemem ponti subducere classem

Quassatam fluctu caeli pelagique fragore,

Da longas aptare trabes, da montibus ornos

Caedere et antennis validum supponere malum.

Ne dubites fluctu pressos tristique ruina

100

Auxilio iuvisse: prius servasse precantes

Ne pigeat, laudi forsan decorique futuros:

Non erimus facti immemores, dum vita supersit.

Non nos hyrcanae rupes nec inhospita Sirtis

Caucasiaeque Alpes miseros scopulique tulerunt:

105

Nobis terra parens cunctas celebrata per urbes

Argivum, antiquas omnes vocitamus Athenas.

Mi pater Aegeus, magnus moderator, Achivum

Imperium sceptrumque tenens ditione gubernat:

Hi procerum nati magnoque e sanguine regum,

110

Ingenioque pares, armis et pace potentes.

Non ignarus eris cladis miseraeque ruinae

Cecropidum, et forsan memori stat pectore factum

Atque ut opes cecidere meae rapuitque cruentus

Minos, non iustas leges praefixit habendas,

115

Vt miseri cives iuvenum septena quotannis

Corpora pestifero legerent epulanda iuvenco.

Mittimur infami (pudet heu iam dicere!) monstro;

Praeda damur; miseros tetigit sors ducta per urnam.

Non ego quas posuit leges fortuna recuso,

120

Quamquam sceptra pater regni imperiumque teneret.

Attamen est animus pestem hanc extinguere ferro,

Rumpere claustra manu latebrasque recludere tecti

Obscurasque domos in apertum pandere solem.

Hoc ego devovi patriae Laribusque paternis".

125

Haec memorans multo lachrymarum fonte madebat.

Sed postquam fatus, schirius rex incipit ore:

"Magnanime Aegide, divum certissima proles,

Non obscura refers nobis: genus omne tuorum,

Egregias laudes famamque et bellica facta

130

Novimus, et cuncti gentem veneramur amicam.

Quinetiam Aegeo quondam, dum prima veniret

Pubertas gereremque novas lanugine malas,

Iunctus amicitia, pignus data dextra fidesque,

Et lyciam pharetram atque arcum, mea munera, misi

135

Atque habilem cursu longo pedibusque fugacem

Cornipedem, thracum claro de sanguine natum.

Ipse mihi caestus magnos, duo pocula donat

Aurea, quae signis divinaque arte placebant.

Forte sub aereo populi certamen Olimpo

140

Decretum Phoebo celebrabant ordine sacrum.

Tunc ego sicque alii proceres certamen obimus:

Aegeus ast palmam victor clarumque triumphum,

Magnus equum domitor, populo plaudente, tenebat;

Et mihi pila duo ob meritum geminaeque coronae

145

Traduntur, quoniam victor de caestibus essem.

Tunc ego cognovi nomen famamque tuorum;

Et mihi si tales mansissent corpore vires,

Incassum vobis bellum exitiumque tulisset

Minos, nec victis legem posuisset Athenis.

150

Heu mihi, quas habui vires hebuere senecta!

Sed te quam laetis oculis, clarissime Theseu,

Aspicio; atque ipsum videor mihi cernere patrem

Aegea, praestantem membris et vertice recto".

Haec fatus, iuveni circumdat brachia collo,

155

Amplexuque fovet longo, lachrymaeque secuntur.

Porticibus fessos iuvenes post talia blandus

Accipit in longis, placidus magna atria pandit.

Post haec acciri socios a littore cunctos

Imperat et quassam classem subducere porto:

160

Incedensque prior sedem stratosque poposcit

Ante thoros, iussique omnes discumbere in ostro.

Interea longo iubet igne adolere penates

Instaurantque penu famulae per iussa parentis

Regalesque struunt epulas. Merguntur aenis

165

De grege non tacto vituli, qui cornua primum

Vix dubia pingues fundunt pubentia fronte.

Conveniunt pueri, pariter mantilia ponunt,

Ac mundam portant cererem funduntque canistris.

Stat vetus argentum mensis atque aspera signa

170

Consperguntque manus lymphis et pocula ponunt;

Dehinc dapibus mensas onerant. Tum vescitur una

Cecropius schiriusque pater, tum cuncta iuventus.

Dant strepitum, summi reboant laquearia tecti.

Iam compressa fames, iam mensa ablata manusque

175

Infundunt iterum lymphis et pocula libant.

Post haec Philirides, cithara fidibusque sonoris

Assuetus, pariter digitis modulatus et ore,

Personat Alcidae laudes numeratque triumphos:

Vt geminos quondam fato compresserit uno

180

Horrentes cristis angues oculisque tumentes

Sanguineis, trifida rumpentes sibila lingua;

Maenaliamque feram iuvenis pede concitus acri

Vi superat, cursuque valens et passibus aequis;

Lernaeusque labor, ferro consumptus et igni,

185

Qui totiens caesus caput infecundus habebat.

Viribus Antaeum aggreditur validisque lacertis

Luctantesque diu dubius favor aspicit ambos.

Alcidem stimulant irae, movet aemula virtus;

Concipit inde animos gaudens artemque magistram

190

Sublatumque ulnis animam exalare coegit

Antaeum, proceres solitum prosternere magnos.

Abstulit horrendi spolium de caede leonis

Fulmineumque suem certantis dextera fudit

Herculis et saevus gregibus data praeda tyrannus

195

Sanguineis, domini mandunt fera membra iugales.

Maxima gnosiaci pestis superata iuvenci,

Tergemini Gerionis opes, armenta gregesque

Eripit atque animas ternas auroque potitus

Hesperidum, assidue vigilis quod cura draconis

200

Servabat, somnum fugiens dulcemque quietem.

Littus ad occiduum Gades geminasque columnas

Erigit, ac terris pelagus permisit apertis,

Obice disiecto montis. Subducere solem

Infames solitas volucres demisit ab alto

205

Aethere, praegnantes telis animamque vomentes.

Informis Cacus, post mascula cessit Amazon;

Vltimus ad titulos informis Cerberus exit.

Finierat: dant plausum omnes laudantque canentem.

At pater interea schirius vocat Alchimeonta,

210

Imperat acciri natas et munera secum

Ferre iubet, dudum quae iam discreverat ipse.

Illae aderant, multo ornatu gemmisque decorae,

Et molles pallas et longum syrma trahebant.

Dispositae de more comas, monilia collo

215

Dependent, pictas vestes discriminat aurum;

Ollis coccineo limbus circumdatur ostro,

Pictaique sinus vestis fibula aurea stringit.

Pulchrior at cunctis, quamquam pulcherrima turba,

Deidamia, decus regni, decus atque parentis:

220

Qualis cum Driadas Phoebe vel Naiadas inter

Venatrix posuit pharetras compsitque capillos

Indociles atque imos divae tegit instita talos.

Ignotas inter facies et corpora regum

Purpureis rubuere genis oculique repressi

225

In terram et timidae vocis compressus hiatus.

Non aliter pavidae tondent ubi pascua cervae

Taenareas inter fauces in valle reducta,

Vicinum timidae videant si forte leonem,

Purpureos flores et dulcia gramina linquunt,

230

Et dubitant, seu sint captae, seu pernice cursu

Transmittant campos, silvasque et flumina tranent.

Munera quisque capit iuvenum, donante tyranno:

Mirantur regis natas et munera laudant;

Munificum titulis Licomedem ad sidera tollunt.

235

Post haec subnixus sceptro quod dextra gerebat,

Semotis aliis, iterum rex omnibus infit:

"Vultis in hoc regno pariter mea sceptra tenere,

Exiguas et opes magnis attollere factis?

Ista mihi proles tantum, non filius heres

240

Quo ferar insignis titulis Licomedis ad astra.

Est animus natas vobis sociare iugales

Imperiumque meum sortem capietis in aequam.

O me felicem, maneat spes quanta nepotum!

Non equidem casu reor huc venisse Pelasgos

245

Ignaros urbis, sed enim clementia Divum

Impulit huc classem ventis pelagoque furente.

Quid vos, heu! magno caput obiectare periclo

Optatis fortesque animas committere ventis

Et bello ingentis forsan celebrisque futuras?

250

Non placet haec pietas divis, crudelibus umbris

Oppetere et claram factis abscondere famam".

Dixerat: ast omnes varii in contraria versant.

Hinc patriae mandata movent legesque severae,

Hinc Venus et placidi suadent connubia regis.

255

Excipit Aegides doctoque haec pectore fatur:

"Est grave, nos patriae mandata refellere nostrae

Promissamque fidem, iuratas fallere dextras

Et commune malum pariter non ferre pudendum est.

Sed tibi quas referam laudes? Quas, optime, grates

260

Accumulem? Meritoque tibi quae praemia ponam?

Tu nos defessos fluctu pelagoque gravatos

Restituis miseros, nigra de morte reducis.

Si nos fata volent patrias remeemus Athenas

Et pestem hanc monstri stygias redigamus ad umbras,

265

Non erimus facti immemores, dum vita supersit.

Quin etiam in tenues auras cum vita recedet,

Gratum erit et natis rerum meminisse tuarum".

Aureus interea sol circumduxerat orbem

Occiduasque petit Gades et conditur undis.